In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et animal primum simile leoni. " i n hoc intelligitur Marcus, qui profundius de Christi Resurrectione tractavit, in qua victor exstitit. Infra, v, 5 : Vicit leo de tribu Juda.
" Et secundum animal simile vitulo. " In hoc intelligitur Lucas, qui plenius de Passione Domini tractavit, in qua agnus mansuetus pro nobis immolatus fuit, et vitulus saginatus pro filio prodigo, id est, pro genere humano .
" Et tertium animal habens quasi faciem hominis : " in quo intelligitur Matthaeus, qui nascentem Dominum plenius descripsit, et humanitatis insignia apertius declaravit. Matth. 1, 1 : Liber generationis, etc. Et, Matth. II, 1 : Cum natus esset Jesus, etc.
" Et quartum animal simile aquilae volanti : " in quo intelligitur Joannes, qui prae caeteris altius volans, de Christi deitate profundius tractavit. Joan. I, 1 : In principio erat Verbum, etc. Eadem animalia vidit Ezechiel , ut sic Evangelistarum sacratus numerus in Veteri et in Novo Testamento probaretur.
Hic quaeritur, Cum Christus verus homo fuerit, quare loquens de ejus humanitate Joannes dicit : " Et tertium animal habens quasi faciem hominis : " et non dixit hominis, sed quasi ?
Responsio Haymonis : " Homo in Scripturis sex modis accipitur. Quandoque secundum etymologiam, ut homo dicitur ab humo. I ad Corinth. xv, 47 : Primus homo de terra, terrenus. Quandoque secundum dignitatem conditionis. Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, etc. Quandoque secundum affectum, Vel effectum iniquitatis. I ad Corinth. III, 3 : Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quandoque secundum typum significationis. Matth. xiii, 28 : Inimicus homo hoc fecit, id est, diabolus, qui per hominem significatur. Quandoque secundum defectum fragilitatis. Jerem. XVII, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, etc. Quandoque secundum rectitudinem aequitatis. Eccle.
xii, 13 : Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, id est, ad hoc. Quoniam ergo homo frequentius in malo accipitur, et in Christo non fuit peccatum : ideo Joannes descripsit Dominum habere " quasi faciem hominis. " Nota : Haec animalia signant Christum, qui veraciter factus est homo in nativitate : ut vitulus oblatus est in passione : leo fuit, quando per suam fortitudinem surrexit a mortuis : aquila, quando ascendit in caelos in Ascensione. Unde versus :
Est homo Matthaeus, vitulus Lucas, leo Marcus, Virgo Joannes avis, quatuor ista Deus.
Est homo dum vivit, bos dum moritur, leo vera Quando resurgit, avis quando superna petit.
Nota : Quilibet justus debet esse leo in fortitudine et magnanimitate, similis esse vitulo in carnis mortificatione, habere quasi faciem hominis per mansuetudinem, similis esse aquilae per contemplationem.
" Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu et intus plena sunt oculis. "
Supra ostendit formas quibus animalia discernuntur, hic ostendit ea in quibus conveniunt.
Et tangitur convenientia in duobus. Primo, in hoc quod senas alas habebant. Secundo, in hoc quod intus et extra oculis plena erant, ibi, " Et in circuitu. "