TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
Similiter autem imaginatio large accepta prout ambit imaginationem et phantasiam quae utitur imaginibus, altera est a sensu et ab intellectu : haec enim imaginatio quidem nunquam fit sine sensu, hoc est, non fit nisi in habente sensum, et sine imaginatione non fit aestimatio, nec etiam opinio : quia licet opinio sit quaedam acceptio rationis per probabilia, tamen quia incerta est, oportet quod immixta sit phantasiis. Simplices enim conceptiones intellectus non sunt incersemper verae. Quod autem intelligentia et opinio non sint eaedem imaginationi de qua diximus, manifestum est ex his quae dicentur nunc : imaginari enim est passio quaedam quae est in potestate nostra quando voluerimus : possumus enim fingere in nobis idolum, sicut si coram oculis quandocumque voluerimus, sicut faciunt illi qui positi sunt in opere recordationis. Illi enim ex hoc quod repositum est apud animam, veniunt in his vel id quod fuit prae oculis prius, et referunt idolum ad rem in praeterito acceptam : et similiter possumus nos fingere idolum, non referendo ad rem, et tunc imaginari : sed non est in nobis opinari vel intelligere, quia oportet habere rationem quae faciat credere : et hanc a re et a natura, et non alibi oportet accipere. Similiter autem est de aestimatione : quia in his tribus oportet aliquid falsum vel verum dicere et discernere, sicut ex sententia : et hoc non est in nobis, sed potius a re de qua sententia veri vel falsi profertur.
Amplius autem cum opinamur vel aestimamus aliquid difficile vel terribile , statim sequitur in effectu compassio timoris vel tristitiae : et hoc est ideo quia opinio et aestimatio sunt secundum intentiones rerum, vel scientiae quaedam, de rebus. Similiter autem fit si opinamur vel aestimationem habemus de aliquo de quo est confidendum, sicut de convenienti : statim enim sequitur in affectu gaudium vel spes hujusmodi opinionem Vel aestimationem. Quando autem secundum phantasiam vel imaginationem fugimus aliquod terribile, vel de quo esset confidendum, non sequitur aliqua compassio in affectu : sed habemus nos ad talia idola, sicut ad ea quae non sunt in re necessario, sed sicut Aidemus in pariete res pictas quae non sunt in re : et ideo nemo timet leonem pictum, vel lupum pictum. Imaginatio autem in phantasia adhuc minus habet de rei veritate quam in pariete, sicut fictum minus habet de veritate rei quam depictum. Amplius autem scientia et opinio et prudentia et caeterae virtutes intellectuales, sicut et aestimatio in sensibilibus, sunt partes acceptionis : non accipitur autem quod non acceptatur pro vero : imaginatio autem et phantasia lingens idola, a nullo tanquam vera acceptatur : igitur non est pars acceptationis : ergo imaginatio et phantasia non sunt opinio vel aestimatio. De virtutibus autem intellectualibus quae. partes acceptionis sunt, et quibus consentitur ut veris,disserere altera est ratio: haec enim ad VI Ethicorum, pertinet librum, in quo de intellectualibus virtutibus determinari habet. Per ista igitur constat quod imaginatio et phantasia ut est cum imaginibus, non est opinio vel aestimatio.