Theophylactus. Qui caelitus descendit, ut exemplum fieret nobis et forma, instruit nos non pigritare in docendo; unde dicitur et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans, et evangelizans regnum dei. Gregorius Nazianzenus. Vadit quippe de loco in locum, non solum ut plures lucretur, sed etiam ut multa dedicet loca.
Dormit, laborat, ut somnum et laborem sanctificet; plorat ut det pretium lacrymis; praedicat caelestia, ut audientes exaltet.
Titus. Qui enim de caelo ad terram descendit, annuntiat habitantibus terram regnum caeleste, ut terram in caelum convertat.
Quis autem praedicare debebat regnum dei, nisi filius dei, cuius est regnum? venerunt plures prophetae, non tamen praedicaverunt regnum caelorum: nam qualiter eorum quae non viderunt sermonem praetenderent? Isidorus abbas.
Hoc autem regnum dei aliquibus videtur altius et melius regno caelesti; quibusdam vero unum et idem secundum essentiam, sed diversimode nominari; aliquando quidem regnum dei a regnante, aliquando autem regnum caelorum a subditis Angelis et sanctis, qui caeli dicuntur.
Beda. More autem aquilae provocantis ad volandum pullos suos, dominus pedetentim discipulos suos ad sublimia erigit.
Siquidem primo docet in synagogis et miracula facit; ex hinc duodecim, quos apostolos nominat, eligit; postmodum omnes praedicans secum ducit; unde sequitur et duodecim cum illo. Theophylactus.
Non docentes, aut praedicantes, sed instruendi ab eo. Ne autem femineus sexus prohiberi videretur sequi christum, subditur et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malis et infirmitatibus; maria quae vocatur Magdalena, de qua septem Daemonia exierant. Beda.
Maria Magdalena ipsa est, cuius tacito nomine proxima lectio poenitentiam narrat.
Nam pulchre evangelista ubi eam cum domino iter facere commemorat, noto hanc vocabulo manifestat; ubi vero peccatricem, sed poenitentem describit, mulierem generaliter dicit, ne nomen tantae famae, prisci erroris nota fuscaret, de qua Daemonia septem exiisse referuntur. Gregorius in evang.. Quid enim per septem Daemonia nisi universa vitia intelliguntur? quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo Daemonia maria habuit, quae universis vitiis plena fuit.
Sequitur et ioanna uxor chusae procuratoris Herodis, et susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Hieronymus comm. Super Matth.. Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus darent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abiecisse commemorat.
Ministrabant autem domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius ipsae metebant spiritualia: non quod indigeret cibis dominus creaturarum; sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu de discipulis deberent esse contenti. Beda.
Interpretatur autem maria amarum mare propter poenitentiae rugitum, Magdalena turris, vel melius turrensis, a turre, de qua dicitur: factus est spes mea turris fortitudinis a facie inimici. Ioanna dominus gratia eius, vel dominus misericors interpretatur, videlicet quia eius est omne quod vivimus. Si autem maria mundata a sorde vitiorum ecclesiam de gentibus insinuat, cur non ioanna eamdem designat ecclesiam quondam idolorum cultui subditam? nam quilibet malignus spiritus dum pro regno diaboli facit, quasi Herodis procurator existit. Interpretatur susanna lilium, aut gratia eius, propter odoriferum caelestis vitae candorem, aureumque internae dilectionis ardorem.