Philosophus in principio huius septimi promiserat se tractaturum de substantia rerum sensibilium quae est quod quid erat esse, quam logice notificavit ostendens, quod ea quae per se praedicantur, pertinent ad quod quid est, ex quo nondum erat manifestum quid sit substantia, quae est quod quid erat esse. Hanc autem substantiam Platonici dicebant esse universalia, quae sunt species separatae: quod Aristoteles supra immediate reprobavit.
Unde relinquebatur, quod ipse philosophus ostenderet quid secundum rem sit substantia, quae est quod quid erat esse.
Et ad hoc etiam ostendendum praemittit, quod substantia, quae est quod quid erat esse, se habet ut principium et causa, quae est intentio huius capituli.
Dividitur ergo in partes duas. In prima dicit de quo est intentio. In secunda prosequitur suam intentionem, ibi, quaeritur autem ipsum propter quid.
Dicit ergo primo, quod ex quo ostensum est, quod nihil universaliter dictorum est substantia, ut Platonici posuerant, dicamus quid secundum veritatem oportet dicere substantiam, scilicet quae est quod quid erat esse, et quale quid sit haec substantia: utrum scilicet sit forma, vel materia, vel aliquid huiusmodi: et hoc inquam dicamus interponentes vel dicentes quasi aliud principium ab eo principio logico, per quod ingressi sumus in principio septimi ad inquisitionem praedictae substantiae. Forsitan enim ex his, quae dicentur circa quidditates rerum sensibilium, erit palam de illa substantia, quae est separata a sensibilibus substantiis.
Quamvis enim substantiae separatae non sint eiusdem speciei cum substantiis sensibilibus, ut Platonici posuerunt, tamen cognitio istarum substantiarum sensibilium est via ad cognoscendum praedictas substantias separatas. Subiungit autem quid sit illud principium aliud per quod ad propositam quaestionem ingrediendum est, dicens quod hinc procedendum est ad ostendendum quid sit praedicta substantia, quod sciamus quod in ipsa substantia est principium quoddam, et causa quaedam.
Deinde cum dicit quaeritur autem ostendit quod substantia, quae est quod quid erat esse, sit principium et causa.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod sit principium et causa. Secundo cuiusmodi principium sit, ibi, quoniam vero ex aliquo compositum fit.
Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit quoddam quod posset videri propositae rationi repugnans, ibi, latet autem maxime quod quaeritur.
Est autem vis suae rationis talis. Illud, de quo non quaeritur per quaestionem propter quid, sed in ipsum alia quaesita reducuntur, oportet esse principium et causam: quaestio enim propter quid, quaerit de causa. Sed substantia quae est quod quid erat esse, est huiusmodi. Non enim quaeritur propter quid homo est homo, sed propter quid homo est aliquid aliud.
Et similiter est in aliis. Ergo substantia rei, quae est quod quid erat esse, est principium et causa.
Dicit ergo primo, quod ipsum propter quid semper sic quaeritur, idest ipsa quaestione propter quid utimur quaerentes, propter quid aliquid aliud inest alicui alii, et non propter quid aliquid sit ipsum. Quaerere enim propter quid homo musicus sit musicus homo, aut est quaerere quod dictum est propter quid homo musicus est homo musicus, aut aliud; quasi dicat: cum quaerimus propter quid homo musicus est homo musicus, dupliciter potest haec quaestio intelligi. Uno modo ut id quod dictum est et positum quaeratur, scilicet ut de hoc toto, quod est homo musicus, quaeratur hoc totum, quod est homo musicus. Alio modo ut quaeratur aliud de alio; ut scilicet de homine, qui est musicus, quaeratur non propter quid sit homo, sed propter quid sit musicus.
Et statim reprobat primum modum intelligendi; dicens, quod quaerere propter quid ipsum est ipsum, sicut propter quid homo sit homo, nihil est quaerere.
In omni enim quaestione, qua quaeritur propter quid, oportet aliquid esse manifestum, et aliquid esse quaesitum, quod non est manifestum. Cum enim sint quatuor quaestiones, ut in secundo posteriorum habetur, scilicet an est, quid est, quia est, et propter quid: duae istarum, scilicet quid, et propter quid, in idem coincidunt, ut ibi probatur. Sicut autem quaestio quid est, se habet ad quaestionem an est, ita quaestio propter quid, ad quaestionem quia.
Cum igitur quaeritur propter quid oportet illa duo esse manifesta. Secundum enim quod propter quid est idem ei quod est quid, oportet esse manifestum an est. Secundum autem quod propter quid distinguitur a quid est, oportet esse manifestum quia. Et ideo dicit, quod cum quaeritur propter quid, oportet existere manifesta entia ista duo: scilicet ipsum quia et ipsum esse, quod pertinet ad quaestionem an est.
Sicut cum quaeritur propter quid luna eclipsatur? oportet esse manifestum quod luna patitur eclipsim: si enim non sit manifestum hoc, frustra quaeritur propter quid hoc sit. Et eadem ratione cum quaeritur quid est homo? oportet esse manifestum, hominem esse. Hoc autem non potest contingere si quaeratur propter quid ipsum sit ipsum: ut propter quid homo est homo? vel propter quid musicus est musicus? scito enim quod homo est homo, scitur propter quid.
Est enim una ratio et una causa in omnibus, quam impossibile est ignorari; sicut nec alia communia, quae dicuntur communes animi conceptiones, ignorari possibile est. Huius autem ratio est, quia unumquodque est unum sibiipsi. Unde unumquodque de se praedicatur.
Nisi forte aliquis velit assignare aliam causam, dicens, quod ideo homo est homo, et musicus est musicus, et sic de aliis, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum. Et ita non potest de seipso negari, ut dicatur homo non est homo. Unde oportet ut de se affirmetur. Sed haec ratio non differt a prima, quam diximus; scilicet quod unumquodque unum est sibiipsi. Quia hoc erat unum esse; idest supra posueramus, quod unum significet indivisibile. Et ideo idem est dicere, quod unumquodque sit unum sibi, et indivisibile ad seipsum.
Sed etiam dato quod haec esset alia ratio a praedicta, tamen hoc etiam est commune omnibus, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum. Et est quod breve, idest se habet ad modum principii, quod est parvum quantitate et maximum virtute. Unde non potest quaeri quasi ignoratum, sicut nec alia principia communia. Alia translatio habet, et est similis toni: quasi dicat: et consonat verum in omnibus. Alia vero litera habet, et est verum, subaudiendum, per se manifestum.
Sic igitur patet, quod non potest quaeri propter quid ipsum sit ipsum.
Unde relinquitur, quod semper quaeritur propter quid hoc sit aliud hoc.
Et hoc subsequenter manifestat; dicens, quod si aliquis quaereret propter quid tale animal est homo? hoc quidem igitur palam quod non quaeritur propter quid homo est homo. Et sic patet quod aliud de aliquo quaeritur propter quid existit, non idem de seipso. Sed cum quaeritur aliquid de aliquo propter quid existit, oportet manifestum esse, quia existit. Nam si non sit ita, ut scilicet si non sit manifestum quod existat, nihil quaerit. Quaerit enim fortasse de eo quod non est. Vel aliter ut referatur ad superiora. Nam si non sit ita, idest si non quaerit aliud de alio sed ipsum de seipso, nihil quaerit, ut iam ostensum est.
In quaerendo autem propter quid de aliquo, aliquando quaeritur causa, quae est forma in materia. Unde cum quaeritur, propter quid tonat? respondetur, quia sonitus fit in nubibus: hic enim constat quod aliud de alio est quod quaeritur.
Est enim sonitus in nubibus, vel tonitruum in aere.
Aliquando autem quaeritur causa ipsius formae in materia quae est efficiens vel finis; ut cum quaerimus propter quid haec, scilicet lapides et lateres, sunt domus? in ista enim quaestione est aliquid de aliquo quod quaeritur, scilicet domus de lapidibus et lignis. Et ideo philosophus non dixit simpliciter, quod quaeratur quid est domus, sed propter quid huiusmodi sunt domus. Palam igitur est, quod ista quaestio quaerit de causa.
Quae quidem causa quaesita, est quod quid erat esse, logice loquendo.
Logicus enim considerat modum praedicandi, et non existentiam rei. Unde quicquid respondetur ad quid est, dicit pertinere ad quod quid est; sive illud sit intrinsecum, ut materia et forma; sive sit extrinsecum, ut agens et finis. Sed philosophus qui existentiam quaerit rerum, finem vel agentem, cum sint extrinseca, non comprehendit sub quod quid erat esse. Unde si dicamus, domus est aliquid prohibens a frigore et caumate, logice loquendo significatur quod quid erat esse, non autem secundum considerationem philosophi. Et ideo dicit quod hoc quod quaeritur ut causa formae in materia, est quod quid erat esse, ut est dicere logice: quod tamen secundum rei veritatem et physicam considerationem in quibusdam est cuius causa, idest finis, ut in domo, aut in lecto.
Exemplificat autem de artificialibus, quia in eis est maxime manifestum quod sunt propter finem. Quamvis enim naturalia sint propter finem, fuit tamen hoc a quibusdam negatum. Potest igitur, cum quaeritur propter quid lapides et ligna sunt domus, responderi per causam finalem; scilicet ut defendamur a frigore et caumate.
In quibusdam vero id quod quaeritur, ut causa formae in materia, est quod movit primum, idest agens. Nam hoc etiam est causa. Ut si quaeritur propter quid lapides et ligna sunt domus? potest responderi: propter artem aedificativam.
In hoc tamen differt inter causam agentem et finalem: quia talis causa, scilicet agens, quaeritur in fieri et corrumpi.
Altera autem causa, scilicet finalis, non quaeritur solum in fieri et corrumpi, sed etiam in esse. Et hoc ideo, quia agens est causa formae in materia transmutando materiam ad formam, quod fit in generari et corrumpi. Finis autem, inquantum movet agentem per intentionem, est causa etiam in fieri et corrumpi. Inquantum vero res per suam formam ordinatur in finem, est etiam causa in essendo. Unde cum dicitur quod lapides et ligna sunt domus propter artem aedificativam, intelligitur quod ars aedificativa est causa fiendi domum. Cum vero dicitur quod lapides et ligna sunt domus, ut defendamur a frigore et caumate, potest intelligi quod propter hoc facta sit domus, et quod propter hoc esse domus sit utile.
Hic autem loquitur philosophus in substantiis sensibilibus. Unde intelligendum est quod hic dicitur, solum de agente naturali, quod agit per motum. Nam agens divinum quod influit esse sine motu, est causa non solum in fieri, sed etiam in esse.
Deinde cum dicit latet autem quia superius dixerat, quod cum quaeritur propter quid, semper quaeritur aliud de alio, et hoc videtur in aliquo modo quaerendi habere instantiam; ideo movet hic circa hoc dubitationem, et solvit.
Unde circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, sed oportet corrigentes quaerere. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam igitur quod in simplicibus.
Dicit ergo primo, quod id, quod quaeritur, scilicet in qualibet quaestione quaeri aliud de alio maxime latet, idest dubitationem habet in his, quae non de aliis dicuntur, idest in quaestionibus, in quibus non praedicatur aliquid de aliquo, sed fit quaestio de aliquo uno simplici, ut cum quaeritur quid est homo? hoc inquam latet propter simpliciter dici, sed non definite quia hoc aut hoc: idest ista est causa dubitationis, quia in talibus simpliciter profertur aliquid unum, ut homo, et non proferuntur in quaestione illa quibus convenit esse hominem, sicut partes, vel etiam aliquod hominis suppositum.
Sed videtur haec dubitatio non esse ad propositum. Locutus enim fuerat supra philosophus de quaestione propter quid est, et non de quaestione quid est.
Haec autem dubitatio instat de quaestione quid est. Sed dicendum, quod quaestio quid et propter quid in idem quodammodo incidunt, ut est dictum. Et ideo quaestio quid est, potest transformari in quaestionem propter quid. Quaestio enim quid est, quaerit de quidditate propter quam id, de quo quid est quaeritur, praedicatur de quolibet suorum subiectorum, et convenit suis partibus. Propter hoc enim socrates est homo, quia convenit ei illud, quod respondetur ad quaestionem quid est homo. Propter hoc etiam carnes et ossa sunt homo, quia quod quid est homo est in carnibus et in ossibus. Idem ergo est quaerere quid est homo, et quaerere propter quid hoc, scilicet socrates, est homo? vel propter quid hoc, scilicet carnes et ossa sunt homo? sicut et supra quaerebatur propter quid lapides et ligna sunt domus? et ideo etiam hic dicit quod hoc facit dubitationem, quod in quaestione non additur hoc aut hoc. Si enim adderetur, manifestum esset quod esset eadem ratio in quaestione qua quaeritur quid est homo et in aliis quaestionibus de quibus supra dixit.
Deinde cum dicit sed oportet solvit praedictam dubitationem; dicens, quod ad hoc quod praedicta dubitatio circa praemissam quaestionem excludatur, oportet corrigentes quaerere, idest oportet quaestionem praemissam corrigere, ut loco eius quod quaerebatur quid est homo, quaeratur propter quid socrates est homo? vel propter quid carnes et ossa sunt homo? si autem non sic corrigatur ista quaestio, sequitur hoc inconveniens, quod aliquid sit commune eius quod est nihil quaerere, et eius quod est quaerere aliquid. Dictum est enim supra, quod quaerere ipsum de seipso, est nihil. Quaerere autem aliquid de alio, est aliquid quaerere. Cum ergo quaestio propter quid, in qua quaeritur aliquid de alio, et quaestio quid, in qua non videtur quaeri aliquid de alio, nisi praedicto modo corrigantur, sibiinvicem communicent, sequetur quod aliquid sit commune quaestioni, in qua nihil quaeritur, et in qua aliquid quaeritur.
Vel aliter. Si non corrigatur quaestio ista, sequetur quod aliquid sit commune eius quod est nihil quaerere, et eius quod est quaerere aliquid. Tunc enim aliquid quaeritur, quando fit quaestio de eo quod est: tunc vero nihil quaeritur, quando fit quaestio de eo quod non est.
Si ergo in quaestione qua quaeritur quid est, non oportet aliquid supponere, et aliud quaerere de illo, posset ista quaestio fieri et de ente et de non ente. Et ita quaestio quae est quid est, esset communiter facta et de aliquo et de nihilo.
Quoniam vero in hac quaestione, qua quaeritur quid est homo, oportet habere notum existere verum hoc ipsum quod est esse hominem (aliter nihil quaereretur): sicut cum quaeritur propter quid sit eclipsis, oportet esse notum, quia est eclipsis: palam est, quod ille qui quaerit quid est homo quaerit propter quid est.
Nam esse est praesuppositum ad hoc quod quaeritur quid est, quia est praesuppositum ad propter quid; sicut cum quaerimus quid est domus? idem est ac si quaereremus propter quid haec, scilicet lapides et ligna, sunt domus? propter haec scilicet quia partes domus existunt id quod erat domus esse, idest propter hoc quod quidditas domus inest partibus domus.
Dictum est enim supra, quod in talibus propter quid quandoque quaerit formam, quandoque agentem, quandoque finem. Et similiter cum quaerimus quid est homo, idem est ac si quaereretur propter quid hoc, scilicet socrates, est homo? quia scilicet inest ei quidditas hominis. Aut etiam idem est, ac si quaereretur propter quid corpus sic se habens, ut puta organicum, est homo? haec enim est materia hominis, sicut lapides et lateres domus.
Quare manifestum est quod in talibus quaestionibus quaeritur causa materiae, idest propter quid materia pertingat ad naturam eius quod definitur. Hoc autem quaesitum quod est causa materiae est species, scilicet forma qua aliquid est. Hoc autem est substantia, idest ipsa substantia quae est quod quid erat esse.
Et sic relinquitur quod propositum erat ostendere, scilicet quod substantia sit principium et causa.
Deinde cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; dicens, quod ex quo in omnibus quaestionibus quaeritur aliquid de aliquo, sicut de materiae causa, quae est formalis vel causa formae in materia, ut finis et agens: palam est, quod in substantiis simplicibus, quae non sunt compositae ex materia et forma, non est aliqua quaestio. In omni enim quaestione, ut habitum est, oportet aliquid esse notum, et aliquid quaeri quod ignoramus.
Tales autem substantiae, vel totae cognoscuntur, vel totae ignorantur, ut in nono infra dicetur. Unde non est in eis quaestio.
Et propter hoc de eis etiam non potest esse doctrina, sicut est in scientiis speculativis. Nam doctrina est generatio scientiae; scientia autem fit in nobis per hoc quod scimus propter quid. Syllogismi enim demonstrativi facientis scire, medium est propter quid est.
Sed ne videatur consideratio talium substantiarum omnino aliena esse a physica doctrina, ideo subiungit, quod alter est modus quaestionis talium. In cognitione enim harum substantiarum non pervenimus nisi ex substantiis sensibilibus, quarum substantiae simplices sunt quodammodo causae. Et ideo utimur substantiis sensibilibus ut notis, et per eas quaerimus substantias simplices. Sicut philosophus infra, per motum investigat substantias immateriales moventes. Et ideo in doctrinis et quaestionibus de talibus, utimur effectibus, quasi medio ad investigandum substantias simplices, quarum quidditates ignoramus.
Et etiam patet, quod illae substantiae comparantur ad istas in via doctrinae, sicut formae et aliae causae ad materiam.
Sicut enim quaerimus in substantiis materialibus formam, finem et agentem ut causas materiae; ita quaerimus substantias simplices ut causas substantiarum materialium.
Deinde cum dicit quoniam vero ostendit cuiusmodi causa et principium sit substantia, quae est quod quid erat esse; et circa hoc tria facit.
Primo praemittit quoddam, quod est necessarium ad propositum ostendendum. Secundo movet dubitationem, ibi, si igitur necesse illud. Tertio solvit, ibi, videbitur autem utique esse aliquid.
Circa primum innuit quamdam distinctionem compositionis alicuius ex multis. Quandoque enim ex multis fit compositio, ita quod totum compositum ex multis est unum quoddam, sicut domus composita ex suis partibus, et mixtum corpus ex elementis. Quandoque vero ex multis fit compositum, ita quod totum compositum non est unum simpliciter, sed solum secundum quid; sicut patet in cumulo vel acervo lapidum, cum partes sunt in actu, cum non sint continuae. Unde simpliciter quidem est multa, sed solum secundum quid unum, prout ista multa associantur sibi in loco.
Huius autem diversitatis ratio est, quia compositum quandoque sortitur speciem ab aliquo uno, quod est vel forma, ut patet in corpore mixto; vel compositio, ut patet in domo; vel ordo, ut patet in syllaba et numero. Et tunc oportet quod totum compositum sit unum simpliciter.
Quandoque vero compositum sortitur speciem ab ipsa multitudine partium collectarum, ut patet in acervo et populo, et aliis huiusmodi: et in talibus totum compositum non est unum simpliciter, sed solum secundum quid.
Dicit ergo philosophus, quod quia aliquid est sic ex aliquo compositum ut omne, idest totum sit unum, et non hoc modo sicut cumulus lapidum, sed sicut syllaba, quae est unum simpliciter; in omnibus talibus oportet, quod ipsum compositum non sit ea ex quibus componitur: sicut syllaba non est elementa. Sicut haec syllaba, quae est ba, non est idem quod hae duae literae b et a; nec caro est idem quod ignis et terra. Et hoc sic probat: quia dissolutis, idest divisis ab invicem his, ex quibus fit compositio, haec, scilicet totum non adhuc remanet post dissolutionem.
Sicut iam divisis elementis non remanet caro, et divisis literis non remanet syllaba.
Elementa vero, idest literae, remanent post dissolutionem syllabae. Et ignis et terra remanent post dissolutionem carnis. Igitur syllaba est aliquid praeter elementa; et non solum est elementa, quae sunt vocalis et consonans; sed alterum aliquid, per quod syllaba est syllaba. Et sic similiter et caro non solum est ignis et terra, aut calidum et frigidum, per quorum virtutem elementa commiscentur, sed etiam est aliquid alterum per quod caro est caro.
Deinde cum dicit si igitur necesse movet dubitationem circa id quod principaliter intendit. Ostensum est enim quod in carne et syllaba est aliquid praeter elementa.
Videtur autem, quod omne quod est, aut sit elementum, aut ex elementis.
Si igitur necesse est id aliquod, quod est in carne et syllaba praeter elementa, aut elementum esse, aut ex elementis, sequuntur haec inconvenientia.
Si quidem enim sit elementum, iterum erit eadem ratio et de hoc et de aliis elementis. Connumerandum enim aliis erit. Erit enim caro composita, ex hoc, quod diximus praeter elementa et nunc ponimus elementum esse, et ex igne, et terra. Et quia iam probatum est, quod in omni composito quod est unum, oportet esse aliquid aliud praeter elementa, erit eadem quaestio adhuc de illo alio: quod si sit elementum, iterum caro erit ex primo alio elemento, et ex elementis, et adhuc ex aliquo alio. Quare sic ibit in infinitum; quod est inconveniens.
Si ergo istud aliud inventum, non sit elementum, sed sit ex elementis; palam est quia non est ex elemento uno tantum, sed ex pluribus elementis. Quia si non esset ex pluribus, sed ex uno tantum, sequeretur quod esset illud idem elementum totum. Quod enim est ex aqua tantum, est vere aqua. Quare si sit ex pluribus elementis, iterum eadem ratio erit de hoc quae et de carne et syllaba, quia scilicet erit in eo aliquid praeter elementa ex quibus est. Et de hoc iterum redibit quaestio eadem. Et sic iterum procedit in infinitum.
Deinde cum dicit videbitur autem solvit propositam dubitationem: et circa hoc duo facit.
Primo solvit eam quantum ad illud quod primo aspectu de ipsa apparet. Secundo solutionem corrigit, et ad veritatem reducit, ibi, quoniam vero quaedam.
Dicit ergo primo, quod illud quod est in compositis aliud ab elementis, videbitur utique in primo aspectu esse aliquid quod non sit ex elementis, sed sit elementum et causa essendi, vel carnem, vel syllabam, et similiter in aliis. Et iterum videbitur, quod haec sit substantia uniuscuiusque, quae est quod quid erat esse.
Substantia enim quae est quod quid erat esse, est prima causa essendi.
Deinde cum dicit quoniam vero corrigit praedictam solutionem quantum ad duo. Primo quantum ad hoc quod dixerat, quod hoc quod est in compositis praeter elementa, est substantia uniuscuiusque.
Hoc enim est verum in rebus quae sunt substantiae; non autem in rebus quae non sunt substantiae. Forma enim syllabae non est substantia. Secundo quantum ad hoc quod dixerat, quod hoc ipsum est elementum et causa essendi. Non enim potest dici elementum, sed principium, quia elementum pertinet ad causam materialem.
Dicit ergo, quod quia quaedam rerum non sunt substantiae, sicut praecipue patet in artificialibus, sed quaecumque sunt secundum naturam, quantum ad esse, et per naturam constitutae, quantum ad fieri, sunt verae substantiae; manifestabitur quod haec natura quam quaesivimus est substantia in quibusdam, scilicet in naturalibus, et non in omnibus.
Quae etiam natura non est elementum sed principium formale. Elementum vero dicitur id in quo aliquid dividitur inexistens, idest intrinsecum, sicut in materiam, puta elementa syllabae ba sunt a, b. Unde cum praedictum principium non sit materiale, sed formale, non erit elementum. Et sic simul patet, et quale principium est substantia; et quod neque est elementum, neque ex elementis: in quo solvitur dubitatio praemissa.