Theophylactus. Quod David in persona christi praedixerat: aperiam in parabolis os meum, hic dominus implet; unde dicitur cum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem.
Loquitur autem dominus per similitudinem primo quidem ut attentiores faceret auditores: consueverunt enim homines in obscuris se exercitare, et spernere manifesta: deinde ut non caperent indigni quae mystice dicebantur. Origenes. Et ideo signanter dicitur cum turba plurima conveniret: non enim sunt multi, sed pauci qui per arctam viam incedunt, et qui inveniunt viam quae ducit ad vitam: unde matthaeus dicit quod extra domum docebat per parabolas, sed intra domum parabolam discipulis exposuit. Eusebius.
Satis autem congrue christus primam proponit parabolam multitudini, non solum tunc astantium, sed etiam futurorum post illos, inducens ad audientiam verborum suorum, cum dicit exiit qui seminat, seminare semen suum. Beda. Satorem illum nullum melius quam filium dei intelligere possumus, qui de sinu patris, quo creaturae non erat accessus, egrediens, ad hoc venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati. Chrysostomus in matthaeum.
Exiit autem qui ubique est, non localiter, sed per amictum carnis nobis appropinquavit. Decenter autem adventum proprium christus exitum nominat: eramus enim exclusi a deo; et sicuti condemnati et rebelles regi eiecti sunt; qui vero reconciliare vult eos, exeundo ad ipsos extra cum eis loquitur, donec dignos iam factos aspectu regio eos introducat: sic etiam christus fecit. Theophylactus.
Exiit autem nunc, non ut agricolas perderet aut combureret terram; sed exiit seminare: saepe enim agricola qui seminat, ob aliam causam exit, non solum ut seminet. Eusebius. Exierunt autem nonnulli a patria caelesti, et ad homines descenderunt, non tamen ut sererent, neque enim satores erant, sed administratorii spiritus in ministerium missi. Moyses etiam et prophetae post eum non inseruerunt hominibus mysteria regni caelorum; sed retrahendo insipientes ab errore nequitiae et idolorum cultu, quasi colebant animas hominum, et in novalia redigebant. Solus autem omnium sator verbum dei exivit, evangelizaturus nova semina, scilicet mysteria regni caelorum.
Theophylactus. Non cessat autem dei filius semper in nostris animabus seminare; nam non solum cum docet, sed etiam cum creat, in nostris animabus seminat semina bona. Titus. Exiit autem ut seminaret semen suum; non autem accepit verbum quasi mutuatum, cum ipse naturaliter sit verbum dei vivi. Non est igitur suum proprium semen Pauli vel ioannis; sed habent cum acceperint; christus autem habet proprium semen, proferens doctrinam ex sua natura; unde et Iudaei dicebant: qualiter hic litteras novit, quas non didicit? eusebius.
Docet igitur duos esse gradus eorum qui recipiunt semina: primum quidem eorum qui digni facti sunt vocatione caelesti, sed labuntur a gratia propter negligentiam et torporem; secundum vero multiplicantium semen in bonis fructibus. Ponit autem secundum matthaeum tres differentias in quolibet gradu. Nam qui corrumpunt semen, non similem habent perditionis modum; et qui ab eo fructificant, non aequam recipiunt copiam. Sane actiones perdentium ostendit semen. Quidam enim cum non peccaverint, suis animabus insita sibi semina salubria perdiderunt, subtracta ab intentione et memoria eorum per spiritus malignos et Daemones, qui volant per aerem, vel viros fallaces et callidos, quae volatilia nuncupavit; unde subdit et dum seminat, aliud cecidit secus viam.
Theophylactus. Non dixit quod seminans proiecit aliud secus viam, sed quod semen cecidit. Qui enim seminat, docet rectum sermonem; sed sermo diversimode cadit in audientes, ut quidam eorum via dicantur.
Et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. Cyrillus. Arida enim est et inculta quodammodo omnis via, eo quod a cunctis conculcatur, ac nihil ex seminibus humatur in ea. Sic igitur habentes cor indocile non penetrat divina monitio, ut possit laudem germinare virtutum; sed tales sunt via frequentata immundis spiritibus.
Sunt iterum aliqui leviter gerentes fidem in se quasi in verborum simplicitate; horum fides caret radice; de quibus subditur et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Beda.
Petram dicit durum et indomitum cor.
Hoc est autem humor ad radicem seminis, quod iuxta aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas, idest amor et perseverantia virtutis.
Eusebius. Sunt etiam aliqui qui per avaritiam et appetitum voluptatum et mundanas sollicitudines, quas quidem spinas nuncupat, immissum sibi semen suffocari fecerunt; de quibus subditur et aliud cecidit inter spinas; et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Chrysostomus in matthaeum. Sicut enim spinae non permittunt oriri semen, sed ex condensatione suffocant immissum; sic sollicitudines vitae praesentis semen spirituale fructificare non sinunt. Increpandus autem esset agricola qui super sensibiles spinas, et petram, et viam seminaret.
Non enim possibile est petram terram fieri, nec viam non esse viam, nec spinas non esse spinas; in rationalibus autem secus est; possibile est enim petram converti in terram pinguem, et viam non conculcari, et spinas dissipari.
Cyrillus. Sunt autem terra pinguis et ferax, animae honestae et bonae, quae in profundo suscipiunt verbi semina, et retinent, et fovent; et quantum ad hoc subditur et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Cum enim in mentem mundam ab omnibus perturbationibus verbum divinum infunditur, tunc immittit radices in profundum, et germinat tamquam spica, et convenienter perficitur. Beda. Fructum enim centuplum, fructum perfectum dicit: nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur: denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit; unde per centenarium magna perfectio significatur.
Cyrillus. Quae autem sit sententia parabolae, accipiamus per eum qui eam composuit; unde sequitur haec dicens clamabat: qui habet aures audiendi, audiat.
Basilius. Audire pertinet ad intellectum: unde per hoc dominus excitat ad exaudiendum attente mentionem eorum quae dicuntur. Beda. Quoties enim haec admonitio vel in evangelio, vel in Apocalypsi ioannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur; unde discipuli ignorantes, salvatorem interrogant; sequitur enim interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola. Nemo tamen putet finita mox parabola discipulos hoc interrogasse; sed, ut marcus ait: cum esset singularis, interrogaverunt eum. Origenes. Est autem parabola sermo quasi facti, non autem facti iuxta quod dicitur, possibilis autem fieri; rerum significativus per transumptionem eorum quae in parabola traduntur. Aenigma vero est processus sermonis in his quae traduntur quasi facta; quae tamen non sunt facta, nec possibilia fieri, significant vero aliquid in occulto; sicut quod dicitur in libro iudicum quod ligna iverunt ut ungerent sibi regem. Non est autem ad litteram factum quod dicitur exiit qui seminat, sicut ea narrat historia, possibile tamen fuit fieri. Eusebius. Dominus vero docuit eos causam quare turbis per parabolas loquebatur; unde subditur quibus ipse dixit: vobis datum est nosse mysterium regni dei. Gregorius Nazianzenus.
Cum hoc audis, non introducas diversas naturas secundum quosdam haereticos, qui putant hos quidem esse pereuntis naturae, hos vero salubris; quosdam vero sic se habere, ut eorum voluntas eos ducat ad peius vel melius, sed addas ei quod dicitur vobis datum est, idest volentibus, et simpliciter dignis. Theophylactus. His autem qui sunt indigni tantis mysteriis obscure dicuntur; unde subditur ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Videre enim se putant, non vident autem; et audiunt quidem, sed non intelligunt. Huius ergo gratia hoc eis christus abscondit, ne maius eis praeiudicium generetur, si postquam noverint christi mysteria, contempserint.
Qui enim intelligit et postea spernit, gravius punietur. Beda. Recte igitur in parabolis audiunt, quando clausis sensibus cordis, non curant cognoscere veritatem, obliti eius quod dominus dixerat: qui habet aures audiendi, audiat.
Gregorius in evang.. Dominus autem dignatus est exponere quod dicebat, ut sciamus rerum significationes quaerere etiam in his quae per semetipsum noluit explanare; sequitur enim est autem haec parabola: semen est verbum dei. Eusebius. Destruentium autem immissa semina suis animabus tres dicit esse causas. Quidam enim destruunt in se semen reconditum, dantes leviter auditum volentibus fallere; de quibus subdit quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Beda. Qui scilicet verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis actione percipere dignantur. Eusebius. Quidam vero cum in mentis profundo non susceperint verbum dei, facile extinguuntur adveniente adversitate; de quibus subdit nam qui supra petram, hi sunt qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Cyrillus. Cum enim intrant ecclesiam, laetanter attentant divina mysteria, sed ex levi voluntate; ut autem egressi sunt ecclesiam, obliviscuntur sacrarum disciplinarum: et si fides christiana non fluctuet, permanent; turbante vero persecutione, profugam habent mentem, quia fides eorum caret radice. Gregorius. Multi boni operis initia proponunt; sed mox ut fatigari adversitatibus vel tentationibus coeperint, inchoata derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc quod germinaverat, ad fructus perseverantiam non perduxit. Eusebius. Quidam vero suffocant reconditum in eis semen divitiis et illecebris, quasi quibusdam suffocantibus spinis; de quibus subditur quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae, euntes suffocantur, et non referunt fructum.
Gregorius. Mirum quomodo dominus divitias spinas interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent; et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Duo autem sunt quae divitiis iungit, sollicitudines et voluptates: quia per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt.
Suffocant autem semen, quia importunis cogitationibus guttur mentis strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum vitalis flatus vetant. Eusebius. Haec autem ex provisione a salvatore praedicta sunt. Sic autem se habere patefacit effectus; non enim aliter aliqui a verbo divini cultus deficiunt nisi secundum aliquem modorum praedictorum ab eo. Chrysostomus in matthaeum. Et ut plura brevibus comprehendam, hi quidem tamquam negligentes audire, hi tamquam delicati et debiles, hi vero tamquam servi facti voluptatis et rerum mundi, a bono desistunt.
Bonus etiam ordo viae, petrae et spinarum: opus enim est primo memoriae et cautelae, deinde fortitudinis, consequenter contemptus praesentium. Consequenter ponit bonam terram contrario modo se habentem ad viam, et petram, et spinas, cum subdit quod autem in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Nam qui secus viam positi sunt, non retinent verbum, sed rapit eis semen diabolus: qui vero sunt in petra, non sustinent in patientia tentationis insultum propter imbecillitatem; qui vero sunt in spinis, non fructificant, sed suffocantur.
Gregorius. Terra ergo bona fructum per sapientiam reddit: quia nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus.
Fructum ergo per patientiam reddunt: quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter cum gaudio suscipiuntur.