TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quid sit phantasia secundum, veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.
Si autem volumus scire secundum veritatem quid est phantasia, prout communiter accipitur pro imaginatione in qua distribuuntur imagines, et pro phantasia quae utitur ipsis secundum superius determinatum modum, sciendum est quod in omnibus quae sic se habent, quod aliquid est motum ad formam primi moventis, sicut sensus secundum actum factus motus ad formam sensibilis, necessario etiam movet ad consequens ipsum et proportionatur sibi secundum communionem moventis et moti : oportet igitur quod sensus secundum actum factus, et habens formam sensibilis moveat virtutes apprehensivas interiores sibi proximas ad speciem sensibilem quam habet: videmus autem phantasiam esse motam sicut ad formam : igitur phantasia erit motus quidam : et quoniam phantasia nunquam est nisi in eo subjecto in quo est et sensus, et non est unquam in aliquo nisi in quo est etiam sensus, et est tantum de his quorum est sensus : fit autem motus moventis non a sensu in potentia, Sed potius ab actu sensus : quoniam movetur secundum formam sensibilis quae fadt ipsum actu.
Motus autem talis quem facit sensus secundum actum, necesse est esse similem in forma sensui secundum actum facto : igitur phantasia secundum veritatem est potentia in qua est motus sensus secundum actum simul. Non autem hic vocamus motum ipsam motus successionem, sed potius cum in motu sint duo, unum quod est ipsa successio secundum fieri, alterum autem quod est forma facta post formam, vocamus hic motum formam factam post formam : quia forma. quae est in phantasia fit post illam quae est in sensu communi et proprio : et quando dicimus quod est motus a sensu, intelligimus hoc, quod sensus est effectivus hujus motus, et non terminus a quo fit motus : quia ille abjicitur in motu. Si autem phantasia dicatur motus a sensu factus, et non potentia in qua sive in quam fit hujusmodi motus, erit descriptio potentiae per suum proprium actum, sicut habent describi potentiae passivae, prout supra determinatum est. Ex quo autem phantasia est talis motus, constat quod non est contingens sine sensu qui aliquando fuerit, licet forte cum ipsa sen-
sum esse non sit necessarium : et ideo phantasia nunquam contingit in his quae non sunt sensibilia, sicut plantae : sed illud quod habet eam, multa contingit secundum ipsam facere et pati: et hujusmodi causam superius assignavimus , ubi sigillatim de interioribus viribus animae sensibilis egimus : et convenit ipsam esse aliquando veram, aliquando falsam : hujusmodi autem causa oritur ex diversitate sensibilium quae sunt tripliciter dicta, sicut in superiori libro determinavimus : et sensus per se et propriorum sensatorum semper est verus : et si habet falsum, hoc est parvissimum : quia non convenit ei falsum ex se, sed potius ex sentiente, vel ex medii diversitate, vel ex sensibilis distantia, sicut superius ostendimus : et voco diversitatem sentientis quando contingit per infirmitatem malae dispositionis organum sentiens : diversitatem autem medii quando ipsum non in sincera et pura natura medii mediat, sed habet aliquid sibi immixtum. Distantia autem sensibilis impedit vires sensibilis agentis in sensum, eo quod vis omnis agentis in aliud est proportionata ad determinatam distantiam. Aliter autem non posset errare sensus proprius circa sensibile proprium : quoniam, sicut supra probatum est, sensibile proprium est per se activum in sensum, et per se activum non imprimit in passivum, nisi tantum formam propriam : et cum illam recipit sensus, non potest esse error circa id quod sic recipit : et quoad hoc motus a sensu factus est verus eadem veritate qua sensus est verus, nisi aliquid aliud impediat. Est autem aliud sensibile ut haec individua demonstrata accidant sensui, quod vocamus sensibile per accidens : et in illo incidit medium in sensura : quia illud est per compositionem et divisionem sensibilis per se, ad aliud quod non accipit sensus, et aliquando componit vere, aliquando false. Visus enim albi non mentitur quod album sit : in quantum autem album dicit esse hoc vel illud per affirmationem vel negationem, saepe menti- tur. Tertium autem sensibile est commune sensibile, et hoc est consequens propria sensata : propria enim sensata insunt communibus : communia enim sunt in magnitudine et figura : et ideo iterum hoc componit et dividit: et ideo circa illa maxima fit deceptio secundum sensum : et ideo sensus interior qui est phantasia, fit ab actu sensus exterioris, qui est ab his tribus sensibus : et ideo duas habet causas falsitatis, quarum una est distantia a re, quia accidit re non praesente, et non dirigit formam sensibilis quam habet ad rem sicut facit sensus : et ideo frequentes sunt illusiones in ipsa phantasia et in sensibus propriis. Alia autem causa falsitatis est quam habet a sensibili per accidens, et a sensibili communi, in quorum compositione et divisione frequens est deceptio : unde licet exterior sensus praesentis aliquando sit verus, tamen alteri interiores sensus qui sunt praesentis et absentis, erunt utique frequenter falsi, et tunc maxime cum procul sit quod sentimus secundum rem. Si igitur ea quae dicta sunt, nulli alii conveniunt quam phantasiae, sicut jam ostendimus, tunc absque dubio phantasia erit motus a sensu secundum actum facto, sicut diximus supra.