LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De inspectione in quatuor genera oppositorum, et ex disparatis.
Deinde ad determinandum problema de proprio, considerandum est per oppositiones sumptas ex oppositis, et inter opposita primo considerandum est in contraria : quia contrariorum oppositio est oppositio entis absoluti ad ens absolutum. Destruenti ergo considerandum est si duo subjecta sunt contraria, et duo propria sint coniraria praedicata, ita quod duo ad duo comparentur: si enim contrarium non sit proprium contrarii, nec reliquum reliqui. Cujus exemplum est, ut quoniam contraria sunt subjecta, justitia et injustitia : et duo contraria subjecta, optimum et pessimum : et non est justitiae proprium esse optimum : ergo nec injustitiae est pessimum.
Astruenti vero hac consideratione per oppositum est utendum : si enim contrarium contrarii proprium est, et propositum propositi. Cujus exemplum est, bonum et malum sunt contraria subjecta: eligendum et fugiendum, contraria praedicata : et boni proprium est eligendum : ergo et mali proprium est fugiendum.
Secundo autem trahendae sunt considerationes ex oppositis relative et in entibus secundum quid et in entibus absolute. Destruenti igitur in relativis considerandum est si duo subjecta sint relati- va, et duo propria sint relativa : et si unum relativorum non est proprium subjecti unius quod est ad aliud, non erit reliquum reliqui proprium : ut duplum dicitur ad dimidium relative : et sunt duo subjecta, superans et superatum, sicut duo propria : non est autem duplicis proprium superans : non erit ergo dimidii proprium superatum. Non est autem vis in exemplo : tamen potest dici quod duplum est in plus quam superans, quia duplum est in discretis et continuis : superans autem proprie in discretis in quibus dicitur numerus abundans superans : et sic duplum et superans non convertuntur : et sic superans non erit proprium dupli. Vel dicatur, quod superans in triplo est et quadruplo et causa multiplici : et ideo non est proprium dupli sed in plus : et non convertitur cum duplo, et ideo non est ejus proprium.
Astruenti autem ista consideratione opposito modo utendum est etiam si ejus subjecti (quod est ad aliud) id quod est ad aliud, erit proprium, et ejus quod est ad aliud sicut proprii subjecti correlativum erit proprium relative dictum ad proprium alterius correlativi. Cujus exemplum est, quoniam relative dicitur duplum ad dimidium : duo autem correlativa dicuntur ad unum : est autem duplicis proprium habere se sicut duo ad unum: erit dimidii proprii habere se sicut unum ad duo. Et attendendum quod unum et duo nec secundum intentiones nominum ad invicem sunt relativa, neque secundum rem et esse, sed in ratio-
ne superantis et superati referuntur ad invicem.
Tertio quidem considerandum est in oppositis secundum privationem et habitum : et ista oppositio est inter ens simpliciter, et non ens, quod tamen aliquid ponit in genere. Destruenti quidem problema de proprio considerandum quando sunt duo subjecta opposita secundum privationem et habitum, et duo propria praedicata et similem oppositionem habentia. Si enim habitus qui est subjectum hoc proprium quod secundum habitum dicitur, non erit proprium, neque privationis quae est subjectum priori oppositum altorum quod secundum privationem dicitur, erit proprium, nec habitus qui est subjectum hoc proprium quod secundum privationem dicitur, erit proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam non dicetur proprium surditatis insensibilitas simpliciter esse : quia non convertuntur : sed insensibilitas est in plus : nec auditus erit proprium sensum vel sensualitatem esse simpliciter propter eamdem causam.
Construenti autem eadem consideratione per oppositum modum considerandum est sic, si illud proprium quod secundum habitum dicitur subjecti quod est habitus, est proprium : tunc etiam privationis quae est subjectum, privatio erit proprium. Ut quoniam visus est videre proprium, vel visu discernere, secundum hujus quod habitum visum dicimus, erit caecitatis proprium non videre vel discernentem non esse secundum visum, secundum quod non habemus visum, vel secundum quod privati sumus habitu visus.
Deinde ad hujus problematis considerationem considerandum est in oppositis contradictorie : quae contradictio est inter ens et non ens quod nihil ponit. Primo quidem in quibus duo praedicata affirmative vel negative sumpta ad idem subjectum referuntur ; unum secundum affirmationem, et alterum secundum negationem. Et prima consideratio est ex ipsis praedicatis quae de subjecto uno praedicantur. Et locus iste non est nisi utilis destruenti tantum. Posset tamen videri alicui, quod sit etiam constructivus per hoc quod dicitur, quod de quolibet affirmatio vel negatio vera est. Ad hoc dicendum est, quod non sit hic sermo de affirmatione et negatione verus : sed sit haec responsio de negatione termini instituti, ut patet, quod quamvis negetur terminus institutus de aliquo, non tamen sequitur affirmatio termini instituti de eodem : quia non sequitur, non est non justus: ergo est justus: ut si affirmatio aut quod secundum affirmationem est proprium alicujus subjecti, non erit ejusdem subjecti proprium negatio, aut quod secundum negationem dicitur: et e converso si negatio aut quod secundum negationem dicitur, est alicujus proprium, non erit affirmatio sive quod secundum affirmationem dicitur, ejusdem proprium : hoc enim in contradictoriis propriis tenet secundum consequentiam quae est in ipso quae est in contradictoriis et ratione convertibilitatis terminorum : in aliis enim non teneret, ut quoniam animalis proprium animatum esse, non erit animalis proprium non animatum esse.
Secundo autem considerandum in his in quibus duo propria ad duo subjecta referuntur praedicata secundum affirmationem, vel non praedicata secundum negationem, et de quibus subjectis praedicantur vel non praedicantur sive negantur. Destruenti quidem hac consideratione utendum, et dicendum quod si affirmatio affirmationis non est proprium, neque negatio negationis erit proprium : et e converso si negatio negationis non est proprium, nec affirmatio affirmationis erit proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam non est proprium hominis animal , nec non hominis proprium erit non animal: et e converso si non hominis proprium non videtur esse non animal, nec hominis erit proprium esse animal.
Astruenti autem hac consideratione
opposito modo utendum est: si enim affirmatio affirmationis est proprium, et negatio negationis est proprium, et e converso. Ut gratia exempli, si non animalis est proprium non vivere vita manifesta, erit animalis proprium vivere. Si aut em animalis sumitur proprium vivere, etiam non animalis videbitur proprium esse non vivere : et tenet in his secundum consequentiam in ipso factam propter causam superius dictam.
Tertio adhuc per contradictoria, secundum quod duo subjecta ad quae refertur unum praedicatum, destruenti quidem considerandum est si illud quod assignatum est proprium affirmationis sive subjecti affirmati, non erit idem affirmatum etiam negationis proprium : et ejus proprium quod assignatum est negationis proprium ad idem, non erit proprium affirmationis : non enim erit affirmationis et negationis proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam animalis est proprium animatum esse, non animalis non erit proprium animatum : et quoniam non animalis est proprium non animatum esse, animalis non erit proprium idem esse.
Construenti vero sic ista consideratione utendum est : quia si proprium (quod assignatum est ab aliquo) non est proprium affirmationis : tunc erit proprium negationis. Hic autem locus in quibusdam falsus est : non enim affirmatio negationis est proprium, nec e converso : eo quod affirmatio negationi omnino (hoc est, universaliter) non inest, ita quod sequatur ad ipsam : negatio autem affirmationi inest, ita quod sequatur ad affirmationem negatio : sed inest ei ut proprium : sequitur enim, iste est homo : ergo non est asinus : sed non sequitur, iste non est asinus : ergo est homo . Quidam tamen dicunt, quod affirmatio et negatio possunt dupliciter considerari. Primo secundum intentionem, et sic neutrum est in alio : secundo modo, ut pars integralis et totum, et sic negatio est in affirmatione ut pars integralis : quia homo currit, pars ejus est quod dicitur, homo non currit. Prima est melior expositio. Causa autem quare non tenet, est quod idem non potest esse proprium plurium : affirmatio enim non potest esse proprium negationis, nec negatio affirmationis : affirmatio enim non sequitur ad negationem, sed negatio sequitur ad affirmationem : sed non conversim ut proprium : sed quia disparata per divisionem propriarum differentiarum acpiuntur.
Deinde post oppositorum inspectionem destruentem problema de proprio oportet considerationem accipere ex his quae contrario dividuntur, sicut species disparatae sub uno genere diverso per divisionem accipiuntur : quia qualiter per coaequaeva fit divisio, destruenti quidem est considerandum si species est ex diverso divisa, et propria similiter ex diverso sint divisa : tunc considerandum est si nullum aliorum propriorum ab assignato proprio sit reliquarum specierum ab assignata specie : tunc enim positum proprium non est proprium assignatae speciei. Sicut si talis fiat propriorum divisio : animalium aliud sensibile, aliud intelligibile. Item animalium aliud deus, aliud homo. Si animal sensibile nullius aliorum a diis est proprium, non erit animal intelligibile dei proprium. Et dicitur deus animal intelligibile ab animato : quia Antiqui haec (qua caelestia sunt) animalia esse dicebant et immortalia : vocantes animal hoc quod habet animam per vitam ei motum (ut dicit Apuleius in libro de Deo Socratis) et intelligentiam dicebant per intellectum agentem et moventem et non per intellectum adeptum. Sed tamen quantum ad considerationem non magna vis est de exemplo. Sensibile autem non est proprium mortalium anima-
lium, sed differentia : et similiter intelligibile non dei proprium, sed differentia. Eadem autem ista consideratione utendum est per modum oppositum sic etiam, si reliquorum subjectorum quae e diverso dividuntur (sive per divisionem accipiuntur) cujuslibet sumptum per divisionem est proprium, ita quod singulis eorum respondet proprium e diverso cum assignato proprio divisorum : tunc reliquum proprium quod cum aliis contrario divisum est, erit assignatae speciei proprium, cujus ab adversario positum erat non esse proprium : ut si dividantur virtutes modo specierum in prudentiam, temperantiam , et fortitudinem, et dividantur p ositae motivae animae in rationabilem, concupiscibilem, et irascibilem, participantes aliqualiter rationem : si concedatur quod prudentiae proprium est, quod nata sit per se, quod sit virtus potentiae rationalis cujus perficit actum, sequitur quod temperantiae proprium est, quod per se nata sit quod sit virtus et perfectio ad actum concupiscibilis, et fortitudo sit virtus et irascibilis potentiae ad actum perfectio.