LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod omnis quolibet actu sciens essentiam suam, redit ad ipsam reditione completa.
Cum vero sciens essentiam suam, in quolibet scire secundum actum convertatur ad essentiam suam et quidditatem, et cognoscat eam. cognitione completa prout stat in opere, relinquitur ex dictis, quod in quolibet actu sciendi taliter sciens ad essentiam suam redit reditione compicta. Completa autem cognitio non est nisi stante causa quae secundum seipsam causa est. In talibus autem completa causa et stans in opere est principium causans formaliter et efficienter. Jam autem dudum habitum est, quod tale principium est intellectus activus, sive insit per modum animae, sive per modum intelligentiae. Intelligendo ergo quodlibet, oportet quod .reducatur intelligendo in principium formaliter activum. Haec autem essentia sua est. Intelligendo ergo quodlibet reducitur et redit ad. essentiam propriam. In his enim non est sicut in aliis : in talibus enim nihil est per accidens. Unde ab eodem habet essentiam agere, et ab eodem habet intellectum activum esse, et essentiam esse. Et propter hoc sequitur, quod si in intelligendo redit ad principium intelligibilis, quod intelligendo redit ad intellectum proprium et ad essentiam propriam. Item sequitur, quod si intelligendo redit ad principium intelligibilis, quod in intelligendo redit ad intellectum proprium et ad essentiam propriam : propter hoc quod intellectus proprius ejus per seipsum est essentia sua, et per seipsum est principium intelligibilis.
In talibus enim scire agere est et non pati, et scientia actio est et non passio. Scire enim est formam sciti emittere, et scitum in esse constituere. Scientia enim est luminis intellectualis emissio, et ejusdem luminis in re scita diffusio. Quae scientia perfectissima est et felicissima. Perfectissima, quia nihil recipit, sed suam perfectionem diffundit et largitur. Felicissima autem, qui est propriae et naturalis potestatis operatio non impedita. Nec potest esse in aliquo nisi in quo sciens, et scitum, et id per quod scitur, unum est. In talibus enim id per quod scit, est propria scientis essentia : scitum autem forma scientis constituva prout in sciente acceptum est, idem est scienti : causatum enim in causa est per modum causae, ut ante diximus. Omnis ergo taliter sciens, in omni opere sive actione intelligibili ad essentiam propriam reducitur. Haec autem reditio completa est : complete enim cognoscitur cum nihil remanet quod inquiratur : in activis autem intelligentiis nihil est quod ultra opus inquiratur. Et ideo in primo de Anima dicit Aristoteles, quod practicae scientiae stant ad opus. Dictum autem est, quod id quod per seipsum est, semper stat in opere, et continue suas exerit actiones, et lumine suae cognitionis semper extenditur usque ad ultimum actum, quod sic agitur, quod nihil agit ulterius : ultra id autem nihil
est quod quaeratur ulterius. Sciens ergo per talem intellectum, completissime redit ad seipsum. Talis enim scientia ex sciente est et ad scientem. Ex sciente quidem, quia sic sciens est, ut sit scientia agens et lumen sciente ex. seipso exerens. Ad ipsum autem, quia ipse scitum est : quamvis enim scitum res constituta sit, tamen scitum in sciente constituitur et est secundum quod scitum est. Scitum autem in sciente per modum scientis est, et non per modum sciti. Est ergo scientia ejus ab ipso, et ad ipsum, et per ipsum prout est sciendi medium.
Si autem quaeratur, utrum cognoscat causata in propria natura causatorum? Dicendum, quod sic. Quamvis enim in propria natura causatorum non sint sicut in causa, eo quod in propria natura materialia et distincta et mobilia et temporalia sunt : tamen propter hoc quod tantum extenditur ejus scientia quantum ejus actio, eo quod per scientiam est agens, oportet quod scientia sua usque ad ultimum actum extendatur, ita quod nihil lateat ipsum de actis ab ipso. Et haec reditio completissima est : nihil enim ultra cam restat inquirendum.