Chrysostomus in Matth..
Sicut quod leprosus dixerat de christi potestate, si vis, potes me mundare, christi voce confirmatur, dicentis volo, mundare, ita et hic centurionem de christi potestate testantem non solum non accusavit, sed etiam commendavit. Sed et amplius aliquid fecit: intensionem enim laudis evangelista significans, dicit audiens autem iesus miratus est. Origenes.
Attende quantum sit aut quale quod deus unigenitus miratur.
Aurum, divitiae, regna, principatus in conspectu eius sunt tamquam umbra vel flos decidens: nihil ergo horum in conspectu dei mirabile est, quasi magnum vel pretiosum, sed tantum fides: hanc miratur honorificans, hanc acceptabilem sibi aestimat. Augustinus super Genesim contra Manichaeos. Quis autem in illo fecerat illam fidem, nisi ipse qui admirabatur? quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui praescius erat? quod ergo miratur dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moveri: omnes enim tales motus eius non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium. Chrysostomus in Matth..
Unde plebe omni praesente admiratus esse dicitur, et aliis exemplum dedit, ut eum mirentur; sequitur enim et sequentibus se dixit: amen dico vobis: non inveni tantam fidem in Israel. Augustinus contra faustum. Fidem laudat illius; non autem desertionem militiae imperavit. Hieronymus. Hoc autem de praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis. Chrysostomus super Matth..
Credidit enim Andreas, sed ioanne dicente: ecce agnus dei; credidit Petrus, sed evangelizante sibi Andrea; credidit Philippus, sed legendo Scripturas; et Nathanael prius signum divinitatis accepit, et sic fidei confessionem obtulit.
Origenes. Iairus Israelis princeps pro filia sua petens, non dixit dic verbo, sed: veni velociter.
Nicodemus de fidei sacramento audiens ait: quomodo potest hoc fieri? maria et martha dicunt: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, quasi dubitantes quod ubique posset adesse dei potentia. Chrysostomus super Matth.. Aut si volumus fideliorem putare istum quam apostolos, ita testimonium christi intelligendum est quod unumquodque bonum hominis secundum quantitatem personae illius laudatur: rusticum enim dicere aliquid sapienter, magnum est; quod de philosopho non est mirum: sic de centurione dictum est in nullo tantam fidem inveni in Israel. Chrysostomus in Matth.. Non enim erit aequale Iudaeum credere et gentilem.
Hieronymus. Vel forte in centurione fides gentium praeponitur Israeli; unde subdit dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient. Augustinus de verb. Dom.. Non omnes ait, sed multi; tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur.
Haymo. Vel ab oriente veniunt qui statim illuminati transeunt; ab occidente hi qui persecutionem usque ad mortem toleraverunt pro fide; vel ab oriente quis venit, cum ab infantia deo servire incipit; ab occidente, dum in ipsa decrepita aetate ad deum convertitur. Origenes.
Sed quomodo alibi dicit, quod pauci sunt electi? per diversas enim generationes pauci electi sunt, simul vero congregati in tempore visitationis multi invenientur. Sequitur et recumbent, non carnaliter iacentes, sed spiritualiter requiescentes; non temporaliter potantes, sed aeternaliter epulantes cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, ubi lux, exultatio, gloria, et longaevitas vitae aeternae.
Hieronymus. Quia autem deus Abraham caeli conditor, pater christi est, idcirco in regno caelorum est et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes quae crediderunt in christum filium creatoris.
Augustinus de verb. Dom..
Sicut autem videmus christianos vocatos ad caeleste convivium, ubi est panis iustitiae, potus sapientiae, ita videmus et Iudaeos reprobatos; unde sequitur filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: Iudaei scilicet, qui legem acceperunt, qui celebrant figuras omnium futurorum, qui tamen praesentia non agnoverunt. Hieronymus.
Vel filios regni dicit Iudaeos, quia in eis deus ante regnavit. Chrysostomus in Matth.. Vel filios regni eos dicit quibus regnum erat praeparatum; quod et magis eos mordebat. Augustinus contra faustum. Si ergo non commendavit Moyses populo Israel deum, nisi deum Abraham, Isaac et Iacob, eumque ipsum christus commendat; non est conatus illum populum avertere a deo suo; sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret eos a deo suo, in cuius regno gentes vocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham, Isaac et Iacob: non ob aliud quam quod fidem tenuissent dei Abraham, Isaac et Iacob: quibus non quasi in morte correctis, vel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibeat. Hieronymus. Tenebrae autem exteriores dicuntur, quoniam qui a domino expellitur foras, relinquit lumen.
Haymo. Quid autem ibi passuri sint, manifestat cum subdit ibi erit fletus et stridor dentium. Per metaphoram enim membrorum poenas describit tormentorum: solent enim oculi fumo tacti lacrymas producere, dentes vero a nimio frigore stridere.
Ostenditur ergo quod reprobi in inferno et calorem intolerabilem et frigus sustinebunt, secundum illud iob: transient ab aquis nivium ad calorem nimium. Hieronymus.
Si autem fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat, vera est corporum et eorumdem membrorum quae ceciderant resurrectio. Rabanus. Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero sibi irascatur, quod tam pertinaci improbitate deliquit. Remigius. Vel aliter. Tenebras exteriores appellat exteras nationes: quantum enim ad historiam attinet, praedicit dominus his verbis interitum Iudaeorum, quoniam propter infidelitatem ducendi erant captivi, et dispergendi per diversa regna terrarum: fletus enim ab igne solet fieri, stridor dentium a frigore. Illis ergo adscribitur fletus qui in calidioribus locis habitant, sicut in india et Aethiopia; stridor vero dentium illis adscribitur qui in frigidioribus locis commorantur, sicut est hircania et Scythia. Chrysostomus in Matth.. Ne quis autem existimet blanditiarum esse haec verba quae dicta erant, credere facit signo; unde sequitur et dixit iesus centurioni: vade, et sicut credidisti fiat tibi. Rabanus.
Quasi dicat: secundum mensuram fidei fiat tibi et ista gratia. Potest autem meritum domini etiam famulis suffragari, non solum merito fidei, sed etiam studio disciplinae; unde sequitur et sanatus est.
Chrysostomus in Matth..
Ubi velocitatem admirare: neque enim solum curare, sed inopinate et in momento temporis hoc facere, virtutem christi ostendebat.
Augustinus de verb. Dom..
Sicut enim dominus domum centurionis corpore non intravit, sed absens corpore, praesens maiestate, puerum sanavit, sic et in solo Iudaico populo corpore fuit; apud alias autem gentes, nec de virgine natus est, nec passus est, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit; et tamen impletum est quod dictum erat: populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Iudaea enim gens cognovit, et crucifixit; orbis terrarum audivit, et credidit.