LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae de scientia talium principiorum dicta, sunt.
Capitulum autem de his quae dicta sunt, est, quod omnis sciens scientia practica sive activa, qui sciendo quodlibet scitum, scit essentiam suam, in qualibet scientia intelligibili sua est rediens ad essentiam suam reditione completa et perfecta, cui nihil deest. Cujus causa est, quia scientia talis principii non est nisi actio intelligibilis, et non passio, vel receptio aliqua. Cum ergo scit secundum actum, tunc est sciens secundum essentiam suam : propter hoc quod reducitur tunc ad essentiam suam per operationem sive actionem intelligibilem : hoc autem non convenit secundum hunc modum, nisi quando sciens et scitum sunt res una. In talibus enim scientia sciens scientis scientiam suam, et a sciente est, et ad scientem. A sciente quidem est : quia ipse est sciens, hoc est, secundum scientiam agens. Et est ad eum : quia ipse est scitum. Id enim quod scitur, in sciente acceptum, secundum modum scientis in ipso est, et non secundum modum sciti. Et hoc est propterea quod in tali- bus scientia est scientis scientia, hoc est, a sciente procedens in scitum, et non e converso. Et in talibus sciens sciendo quidquid scit, scit essentiam : et est ejus operatio quae est scientiae vel intelligentiae, rediens ad essentiam suam, qua completa scita scit quidquid est ad ipsa : ergo scientia ejus in agere, semper est rediens ad essentiam ipsius.
Cum autem dicimus redire ad essentiam suam, non intendimus per reditionem scientiae ad essentiam suam, nisi quod talis scientia est stans fixa per se, non indigens in sui fixione et stabilitate, nisi sua essentia, et non re alia erigente ipsam probando vel illuminando vel. designando quocumque modo : quoniam talis sciens est substantia simplex sibi sufficiens per seipsam ad sciendum. Jam ergo diximus, quod
intelligentia est substantia quae non dividitur. Et quod intelligit quod supra se est, et infra se. Et quod figitur et stabilitur per bonitatem puram quae est causa prima. Et quod est plena formis. Et intellecta ejus sunt sempiterna. Et quod ea quae sunt in ipsa, per modum intelligentiae sunt in ea. Et quod intelligendo intelligit essentiam suam. Qualiter lumen intelligentiae est in anima nobili. Et sua scientia completa est et perfectissima.
Et haec sufficiunt ad propositi tractatus de intelligentiis intentionem. Si qua enim restant, in scientia de ordinibus intelligentiarum dicenda sunt, quae scientia non est propositae intentionis. De virtutibus autem intelligentiarum consequenter inquirendum restat.