Rabanus. Postquam ostendit matthaeus per leprosum totum genus humanum sanatum, et in servo centurionis gentilis populi sanationem, consequenter per socrum Petri designat curationem synagogae, cum dicit et cum venisset iesus in domum Petri. Prius autem narrat de servo, quia maius miraculum fuit, et maior gratia in gentili converso; vel quia in fine saeculi synagoga est plenarie convertenda, cum plenitudo gentium subintraverit. Domus autem Petri in bethsaida erat. Chrysostomus in Matth.. Sed cur intravit in domum Petri? mihi videtur cibum assumpturus; unde sequitur et surrexit, et ministrabat eis. Apud discipulos enim divertebat honorans eos, et avidiores ex hoc faciens. Attende autem Petri ad christum reverentiam: habens enim socrum domi febricitantem, non traxit eum in domum, sed expectavit doctrinam compleri, et alios curari. Ab exordio enim erudiebatur quae aliorum erant sibi ipsi praeponere. Quocirca neque ipse eum inducit, sed christus sponte adivit, postquam dixit centurio: non sum dignus ut intres sub tectum meum, monstrans quantum largiebatur discipulo. Non est autem dedignatus sub vilia tuguria piscatorum intrare, erudiens per omnia humanum conculcare tumorem. Et quandoque solum verbis curat, quandoque autem etiam manum extendit: unde et hic dicitur et tetigit manum eius, et dimisit eam febris.
Non enim volebat semper cum superabundantia miracula facere: oportebat enim interim latere. Tangens autem corpus, non febrem extinxit solum, sed et puram tribuit sanitatem. Quia enim aegritudo curabilis erat, modo curationis suam virtutem ostendebat, faciendo quod ars medicinalis non operatur, ut scilicet simul perfectam restituat sanitatem; unde evangelista hoc innuens dicit, quod surrexit, et ministrabat eis. Hieronymus. Natura enim hominum istiusmodi est ut post febrem magis lassescant corpora; et incipiente sanitate, aegrotationis mala sentiant.
Verum sanitas quae confertur a domino, tota simul redit; nec sufficit esse sanatum, sed ut epitasis fortitudinis indicetur, additum est surrexit, et ministrabat eis.
Chrysostomus in Matth.. In hoc ergo quod dicitur, quod surrexit, et ministrabat eis, et christi virtutis signum est, et affectus quem mulier erga christum ostendebat.
Beda. Mystice autem domus Petri, lex vel circumcisio est: socrus est synagoga, quae quodammodo est mater ecclesiae Petro commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat, persequens ecclesiam: cuius manum dominus tangit, quando carnalia eius opera in spiritualem usum convertit. Remigius. Vel per socrum Petri potest intelligi lex, quae secundum apostolum infirmabatur per carnem, idest carnalem intelligentiam. Sed cum dominus per mysterium incarnationis visibilis in synagoga apparuit, et opere legem implevit, et spiritualiter intelligendam docuit, mox ipsa sociata gratiae evangelii, tantum robur accepit, ut quae fuerat ministra mortis et poenae, postmodum fieret vitae et gloriae. Rabanus. Vel unaquaeque anima, quae carnis concupiscentiis militat, quasi febribus aestuat; sed manu misericordiae divinae tacta convalescit, et per continentiae frena carnis lasciviam constringit, et membris quibus servierat immunditiae, servit iustitiae. Hilarius in Matth..
Vel in socru Petri vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adiacet libertas voluntatis, quae nos sibi quadam coniugii societate coniungit. Ergo ingressu domini in Petri domum, idest in corpus, curatur infidelitas peccatorum calore aestuans, et salvata officii famulatu ministrat.
Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem quando factum sit, idest post quid vel ante quid, non expressit matthaeus: non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intelligatur: nimirum tamen iste hic recoluisse intelligitur quod prius omiserat. Nam id marcus hic narrat antequam illud de mundato leproso commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, videtur interposuisse. Itaque et Lucas hoc post factum narrat, de socru Petri, post quod et marcus: ante sermonem etiam quem prolixum interposuit, qui potest idem videri quem dicit habitum in monte matthaeus. Quid autem interest, quis quo loco ponat, sive quod ex ordine inerit, sive quod omissum recolit, sive quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non adversetur eadem alia narranti, nec sibi nec alteri? quia enim nullius in potestate est res opportune cognitas quo quisquam ordine recordetur, satis probabile est quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset deus ea quae narrabat, eius recordationi suggerere. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit.