DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria torrens.
Torrens est proprie aqua veniens cum impetu: et dicitur rorrens, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit. Maria vero est torrens ille de quo dicitur, Proverb, xviii, 4 : Torrens redundans fons sapientiae. Item, Genes. XXVI, 19, dicitur de servis Isaac: Foderunt in torrente, ei repererunt aquam vivam. Ezechiel, xlvii, 9 : Vivent omnia, vita scilicet gratiae, ad quae venerit, scilicet per infusionem gratiae, torrens, id est. Maria, quae propter inundationem comparatur torrenti. Cum enim dicta fuisset ab Angelo gratia plena, paulo nost dictum est ei: Spiritus sanctus superveniet in te . Et ad quid hoc, nisi ut eam faceret inundare ?
In eodem capite Ezechielis, v. .5, dicitur : Mensus est mille, scilicet cubitos,
torrentem quem non potui pertransire. Et infra, vv. 6 et 7 : Convertit me ad ripam torrentis. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. Quod totum de Virgine potest exponi.
Maria torrens. Quia multitudine beneficiorum suorum velut quadam inundatione aquarum excavat lapides et duritiem cordis lapidei, ut humilietur et misereatur. Job, XIV, 19: Lapides excavant aquae.
Quia consumit terram, id est, terrenitatem in cordibus suorum, Unde sequitur in auctoritate Job : Et alluvione paulatim terra consumitur.
Quia non. multum firma vel ponderosa secum trahit, id est, non multum radi- catos in dilectione mundi. Unde dicitur, Judicum,v, 21 : Torrens Cadiimim traxit cadavera eorum, Cadumim interpretatur mare rubrum. Haec est Maria, quae dicitur mare amarum, sed ipsa fuit rubricata per compassionem Filii patientis. Traxit, id est, attraxit ad Filium, cadavera, id est, cadaverosos peccatores. Interpretatur etiam Cadumim mare antiquorum propter antiqua quae facta sunt in eo miracula : et in Maria operatus est Dominus illa praecellentissima miracula, quae ab antiquo praefigurata erant.
Quia provenit ex. nivibus calore resolutis, et inundantia pluviarum. Inundantibus enim pluviis benedictionis, sicut dicitur, Ezechiel. XXXIV, 27, dedit terra, id est, beata Anna, germen suum, quando nata est Virgo candida et frigida, ut nix per fomitis exstructionem, de qua dicitur, Eccli. xliii, 20 : Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Quae . scilicet Virgo quodammodo liquefit per dilectionem eorum quos Christus redemit proprio sanguine. Unde dicit, Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, etc.
Quia impetuoso currit, et gratiae aquas Maria suis precibus impetrat a Christo amatoribus, quae ad ipsam a Libano, et ab ipsa ad eos affluunt sine mora.
Quia inveniens obicem fortius currit Ipsa enim facit cum tentatione proventum, tentante nos diabolo supra vires quia pronior est ad salvandum quam dia bolus ad perdendum. Unde saepe dicendum est ei: " A resistentibus dextera tuae, o Maria, id est, daemonibus qui quantum possunt resistunt donis tuis, custodi me ut pupillam oculi. " Quod est dicere : Sic me custodi, ut potius exponam manus et corpus et quidquid habeo, quam laedar in anima. Sicut homo quidquid tenere potest ad manum, exponit pro pupilla tuenda. Job, II, 4: Pellem, scilicet, mortalem, pro pelle, scilicet immortali, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Matth. XVI, 26 : Quid prodest homini, si mundum universum, et caetera.
Quia turbulentus. Sic et ipsa non in se, sed ab effectu : quia turbat animam peccatoris, infundendo gratiam contritionis.
Quia accidentaliter venit, id est, ex mera gratia, non ex meritis nostris.
Quia in mare se praecipitat, id est, in corda amara per contritionem et recogitationem peccatorum suorum in amaritudine animae. Nescit enim gratia ejus tarda rerum molimina.