In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Et vidi, " id est, spiri- tualiter intellexi, " Angelum, " id est, sanctos Patres, Doctores, et Praedicatores Veteris Testamenti, qui dicuntur Angelus singulariter propter concordiae et fidei unitatem, " fortem, " propter exspectationis longanimitatem, " praedicantem, " id est, anxie inquirentem, et aliis etiam nuntiantem. Anxio affectu inquirebat qui dicebat, Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes caelos, et descenderes.
" Voce magna, " id est, magno desiderio et affectu : " Quis est dignus aperire Librum, " id est, Veteris legis explanare obscuritatem, in qua continetur promissio de redemptione humani generis ? Quasi diceret : Nullus est dignus aperire Librum.
Nota : Multiplex est liber : Dei praescientia. Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de Libro tuo. Christus. Psal. cxxxviii, 16 : In libro tuo omnes scribentur. Vitae. Ad Philip. IV, 3 : Quorum nomina sunt in libro vitae. Naturae. Eccli.XXIV, 32 : Haec omnia liber vitae. Paenae. Nahum, I, 1 : Onus Ninive: Liber visionis. Picturae. Isa. XXXIV, 4 : Complicabuntur sicut liber caeli. Scripturae. Zachar. v, 2 : Vidi, et ecce volumen volans. Eucharistiae. Isa. XXIX, 11: Cum dederint scienti litteras librum, dicent ei : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus enim est. Inexplicabile enim est, quod Christus sit sub tam parva specie in altari.
Vel, " Quis est dignus aperire Librum, " id est, divinam dispositionem implere, " et solvere septem signacula ejus, " id est, legis mysteria manifestare ?
Hic objicitur : Videtur ordo praeposterus : nam prius sunt signacula solvenda, postea liber aperiendus.
Responsio. Sic dicitur, quia Christus quod dispositum erat a Patre in se implevit, quod est Librum aperire : tamen postea per praedicationem suam et Apostolorum factam adimpletionem manifestavit, quod est solvere sigilla. Vel sic:
Librum aperuit, id est, sacram Scripturam Veteris Testamenti in se complevit, quando factus est homo : post Resurrectionem sigilia reseravit, quando aperuit discipulis sensum, ut intelligerent Scripturas I,
" Et nemo poterat, neque in caelo, neque in terra, etc. "
" Et nemo poterat, " id est, nulla creatura rationalis, " neque in caelo, " quia nec Angelus, " neque in terra, " quia nec homo vivens in corpore, " neque subtus terram, " quia nec anima exuta a corpore, " aperire Librum, " id est, divinam dispositionem implere, hoc est, genus humanum redimere, " neque respicere illum. " Gossa, id est, generationem Salvatoris perfecte intelligere.
Hic quaeritur, Cum supra dixerit: " Et vidi in dextera sedentis supra thronum, Librum, etc, " quomodo ergo dicit hic, quod nemo poterat Librum respicere ?
Responsio Haymonis est, quod respicere hic accipitur pro comprehendere.