REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Post rejectam sententiam Henrici, primo definit dolorem et tristitiam, de quibus late agit in Oxon. hic a num. 8. Secundo, docet verum dolorem fuisse in Christo. Constat ex illo Jerem. 33. Vere dolaret nostros ipse tulit. Vide Scholium in Oxon. hic num. 18 et Patres citatos apud Suar. et Vasq. ubi supra. Hilarius, qui contrarium sensisse videtur, pie explicatur a D. Thoma supra, Scoto et aliis hic. Tertio, docet hunc dolorem pertigisse ad rationem propter ordinationem potentiarum, qua ratione ex dolore impeditur quandoque usus rationis. Quarto, habuit Christus tristitiam, etiam in portione superiori, de peccatis praesentibus et futuris. Vide Doct. ibid. num. 20. Quinto, ad tristitiam simpliciter non requiritur tristabile esse simpliciter nolitum, sed sufficit esse nolitum secundum quid, et potest esse simpliciter volitum, ut de projiciente merces tempore naufragii, et hujusmodi tantum habuit Christus respectu suae passionis, quam simpliciter voluit. Vide Doct. ibidem num. 17 . Sexto, in portione inferiori Christi (id est, non respiciente aeterna) non fuit absoluta nolitio passionis, alioquin essent duo actus simpliciter contrarii simul in eadem potentia, quia istae duae portiones in re non differunt. Vide eum de his ad num. 29. et ibi Schol. Habes miram et variam doctrinam circa has assertiones fuse traditam a Doct. hic. An vero tristitia supponat necessario actum elicitum voluntatis, necne, vide eum illic num. 16.17. et 22. Multi putant illam, quae est ex naturali disconvenientia objecti, et ex connexione cum appetitu sensitivo, non supponere nolitionem.
Dico igitur ad quaestionem, quod in Christo erat verus dolor. Quae autem sit differentia inter dolorem et tristitiam, declarat Augustinus 14. de Trinit. 15. Dolor est passio animae ab objecto disconveniente mediante virtute sensitiva. Sed tristitia est immediate secundum voluntatem ex his quae accidunt nobis nolentibus. Erat igitur ibi passio realis contra appetitum sensitivum ab objecto disconveniente, et per consequens verus dolor, et major quam fuisset in alio homine, quia melius disponebatur suum corpus, et quanto tactus est melior, et complexio reducta ad medium, tanto magis sibi repugnat extremum.
Sed quomodo pertingebat iste dolor ad rationem ? Dico quod communiter sunt potentiae ordinatae, ita quod vehemens passio in parte inferiori alicujus nocivi retrahit appetitum a vehementi delectabili, quia, ut vult Augustinus lib. 83. qq. q. 9. plus impedit vehemens tristitia movens ad oppositum, quam alliciat vehemens delectatio ad contrarium, et posset tantus esse dolor vel tristitia, quod impediret usum rationis. Dolor enim aliquando sumitur indifferenter pro tristitia vel dolore.
Dices, si vehemens passio impediat usum rationis, igitur Martyres non deberent se exponere talibus passionibus, cum magnum malum sit privare se usu rationis. Dico quod aliquando non est tantus dolor, quod impediat usum rationis ; et esto quod sic, adhuc per miraculum potest praeservari ratio. Vel esto quod non praeservetur, adhuc meritorie patiuntur, quia illa electio praecedens est valde meritoria, et actus sequens est bonus materialiter, etsi nunc careat Martyr usu rationis. Sicut exponens se maximis voluptatibus, in quibus absorbetur ratio in actu peccandi, electio praecedens est maximum malum, quod ibi fit, et actus sequens est malus materialiter ; sed in Christo non subvertebatur ratio, quia summe fruebatur. Tamen nata fuit voluntas Christi subverti a tanta passione, et forte solum illa portio inferior, quae respicit temporalia, vel forte utraque portio, nisi quia miraculose erat praeservata.
Sed quomodo fuit in eo tristitia ? Proprie non potest esse tristitia nisi ex hoc quod displicet voluntati, seu ex hoc quod accidit nolitum a voluntate, quia nihil est simpliciter triste voluntati, nisi ex hoc quod est ibi nolitum, et quamquam aliquid esset ibi conveniens secundum se, tamen non delectatur in illo nisi illud sibi placeat? Dico quod dupliciter potest intelligi tristitia in voluntate, vel in inferiori portione rationis, vel in superiori ; in superiori prout respicit aeterna tantum ; in inferiori dupliciter, vel prout respicit temporalia secundum se, vel prout refert temporalia ad aeterna. Augustinus 12. de Trinit. 2. ponit quod non est alia potentia portio inferior et superior, sed superior respicit aeterna, inferior vero temporalia. Nunc autem superior portio voluntatis non potest tristari absolute ; imo nec diaboli, nec alicujus, quia respiciendo ad aeterna nihil inveniemus disconveniens voluntati, nec rationi. Sed ut portio inferior respicit temporalia, potest tristari, et portio superior referendo temporalia ad aeterna potest tristari. Sed non fuit in Christo de carentia fruitionis, quia illa actu infuit ; de peccatis vero doluit accipiendo dolorem pro tristari, non pro peccatis in ipso, sed in peccatoribus praesentibus et futuris praevisis in Verbo.
Sed potuitne tristari de aliquo in illa persona ? Dico quod si non potest esse tristitia simpliciter, nisi praecedat simpliciter nolitum, tunc in anima Christi non fuit tristitia simpliciter de tali, quia non posset aliquid esse simpliciter nolitum a voluntate Christi, nisi superior portio rationis dictaret hoc esse simpliciter nolendum. Sed voluntas Christi fuit conformis voluntati Trinitatis ; igitur superior portio voluntatis simpliciter voluit passionem Christi, et omnia necessario annexa, et tunc sequitur quod non simpliciter tristabatur. Si autem ad simpliciter tristari sufficit nolle hoc secundum se, quamquam sit simpliciter volendum inspiciendo ad majus bonum, quod verius credo, dico quod simpliciter tristabatur voluntas Christi, quia secundum regulas aeternas debuit ista natura plus diligi sic repleta gratia, quam quaecumque alia creatura ; igitur major deberet esse tristitia proprie voluntatis de passione hujus naturae, quam cujuscumque alterius, si caetera possent aequaliter fieri, ut peccatores redimi, et cum hoc placeret Trinitati ; igitur hoc nolle secundum se sufficit ad tristitiam simpliciter, quamquam inspiciendo ad aliud sit simpliciter volitum. Et illud probo per Philosophum, 3. Ethic. projiciens merces in mare simpliciter tristatur, et tamen illud est nolitum secundum quid, quia inspiciendo ad illud secundum se est nolitum, tamen simpliciter inspiciendo ad majus bonum, scilicet ad salutem, est simpliciter volitum.
Dices, illud est secundum quid volitum, et sic Christus secundum quid volens.
Contra, illud est simpliciter volitum, quod sine conditione distrahente est volitum ; sed projiciens merces nulla conditione distrahente vult projicere merces. Probatio, quia determinatio secundum quid in superiori non necessitat inferiorem ; igitur cum inferior facit aliquid solum ex imperio superioris, prius natura simpliciter determinatur superius ; sed iste projiciens merces per imperium voluntatis, et ex deliberatione projicit ; igitur voluntas simpliciter est determinata ad velle. Sed alia conditio, ut velle salvare merces distrahit, quia vult sub hac conditione, si posset aliter salvari, sed illa conditio expressa est falsa. Unde Aristoteles ibidem : Hujus operatio mixta est secundum quid et in universali involuntaria ; simpliciter autem et in particulari voluntaria, quia habet in potestate sua movere organicas partes. Sic Christus voluit simpliciter passionem suam propter voluntatem Dei implendam, ideo determinatio non distrahit quod hoc est finis volitionis, sed noluit conditione distrahente si potuit aliter fieri aeque bene, et placeret Trinitati ; sed hoc non fuit possibile de potentia Dei ordinata. Tristabatur igitur voluntas Christi simpliciter quantum ad portionem superiorem, referendo temporalia ad aeterna, ut ad finem.
Sed quid secundum voluntatem quantum ad portionem inferiorem ? Videtur quod plenius tristabatur, quia in superiori fuit nolle concomitans conditionatum, quod causavit tristitiam. Sed in inferiori portione fuit nolle simpliciter, quia inferior portio rationis considerans tantum inferiora, non invenit unde fuit bonum Christum mori ; igitur portio inferior habuit simpliciter nolle. Cum igitur tristitia sit major consequens nolle simpliciter et absolutum, quam consequens nolle conditionatum, major tristitia simpliciter fuit in portione inferiori quam superiori. Dico tamemsicut de portione superiori, quod fuit hic nolle sub conditione, et velle simpliciter, quia eadem potentia est portio superior et inferior. Sed non potest eadem potentia simul esse in simpliciter oppositis actibus ; igitur nec potest eadem voluntas simul de eodem habere simpliciter nolle, et non simpliciter nolle ; cum igitur superior habeat non simpliciter nolle, et inferior idem habebit de eodem.
Item, impossibile est duo opposita simul demonstrari, quia ratio probans alteram partem contradictionis, erit sophistica ; sed ratione recta demonstrabitur a causa finali tunc Christum debere pati, et illud esse a voluntate recta simpliciter volendum ; igitur non potuit oppositum demonstrari nisi sophistice. Sed ratio inferior intellectus Christi non sophisticatur plusquam superior, demonstrando voluntati superiori hoc esse simpliciter volendum.
Item, ratio politica indicat Civi pro bono publico esse moriendum, ponens finem sub fine, quia non potuit meliorem finem ponere sub fine. Dico igitur quod ratio inferior indicavit passionem istam esse volendam, sed non omni modo quo ratio superior ; non enim potuit dictare illud simpliciter nolendum, nisi errasset simpliciter. Igitur voluit portio superior voluntatis, et per consequens inferior voluit simpliciter, vel saltem non eiiciebat actum oppositum.
Item, secundum Augustinum 13. de Trinit. 8. Beatus est, qui habet quidquid vult, et dicit non beati, qui passi sunt mala, quia mallent non pati, si aequaliter possent finem attingere. Et ibidem 7. cap. In passione tristatur sanctus, cum alterum optat. Item 3. Ethic. cap. 11. Mors forti est eligenda propter virtutem ; in morte tamen magna tristitia est.
Item, objectum patientiae non est omnibus modis eligibile, quia non est patientia de eo quod est eligibile secundum se, cum hoc possit sine difficultate.