REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad primum ob reverentiam Hilarii dat duas benignas interpretationes ad ejus verba, declarans quo sensu non fuit dolor in Christo, sicut ipse dicit, et quo timore caruit, de quo Aleas. 3. p. q. 17. m. I. D. Thom. supra, et alii. No'a solutiones singulas, quia singularem continent doctrinam, de quibus fusius Doct. in Oxon. hic, a num. 32. Vide Schol. ad num. 33.
Ad primum principale, Hilarius videtur ibi negare duo in Christo, verum dolorem et timorem ; tamen Augustinus 7. de Trinit. cap. ultimo, commendat eum, ideo exponendus est primo in hoc, quod negat sensum doloris. Verum est, ut competit nobis, quia necesse est hominem praecise sic patientem, dolere quantum ad totum quod in eo est, quia nihil est de natura humana, in cujus potestate sit non pati, si talia sibi inferantur. In Christo aliquid fuit, unde non fuit necesse sic patientem dolere, et in potestate alicujus existentis in Christo fuit non pati, quia Christus fuit Deus, et sic sensum paenae non necessario habere consequentem, quia posset non consensisse, si voluisset quemcumque dolorem. Alia glossa, quod non habuit talem causam patiendi sicut nos, quia non culpam originalem. De timore exponitur, timor duplex est : Unus diffidentiae, qui non cadit in constantem virum ; alius est timor imminens. Primus non fuit in Christo, quia timor diffidentiae est in eo qui desperat, quamquam possit vincere, et habeat justam causam ; talis non fuit in eo, quia cura dixit : Ego sum, statim ceciderunt adversarii. Similiter dixit : Nonne possum rogare Patrem meum, et dabit duodecim legiones ? Potuit igitur non subdi, si voluisset, et superare ; timor tamen secundus fuit in eo.
Ad aliud, dico quod gaudium de fruitione et tristari de morte personae, non sunt contraria ; unde sunt formae contrariae quaedam absolute contrariae, ut albedo et nigredo ; quaedam relative, quae videntur contraria, ut magnum et parvum ; quaedam videntur simpliciter absoluta, sunt tamen includentia respectus. Praeterea quaedam non sunt simul in eodem, alia simul stant, sicut ignorantia dispositionis de una conclusione, et scientia de alia, sicut amare summe unum, et odire summe aliud non sunt contraria, imo unum oritur multoties ex alio.
Ad aliud, dico quod delectatio vehemens excludit omnem contrariam contingentem tristitiam secundum naturalem dispositionem hominis ; et hoc propter hoc, quod superior redundat in inferiorem, vel propter naturalem colligantiam potentiarum, vel quia una non operatur contrarium alteri, quando est in delectatione vehementi. Sed sic non fuit anima Christi, et hoc fuit per miraculum, imo miraculum fuit magnum, quod cum vehementi fruitione potuit stare vehemens tristitia in eadem potentia, licet ratione alterius. Et similiter quod delectatio in potentia superiori summa non impediebat dolorem intensum in potentia inferiori.
Ad aliud, dico quod vel major fuit delectatio quam tristitia, et tunc magis dilatabatur cor, vel esto quod illa essent aequalia, nec constringeretur, nec dilataretur. Unde eadem ratio concluderet quod homo non posset simul gaudere et tristari de diversis objectis in nullo gradu.
Ad auctoritates ad oppositum, dico quod unum concludunt.
Ad primam rationem, dico quod non sequitur : Christus meruit in passione ; igitur patiebatur in superiori portione, quia potest esse meritum in portione inferiori dum descendit a superiori.
Ad aliud, non sequitur : Adam peccavit in portione superiori ; igitur redemptor potuit ibi tristari, quia quando satisfaciens est nobilior, passio in inferiori posset redimere passionem inordinatam in portione superiori peccantis ; sed accipiendo Christum secundum plenitudinem gratiae, dolor excellens secundum tactum excederet tristitiam in portione superiori Adae inquantum peccator ; licet igitur conclusio sit vera, non tamen sequitur ex antecedenti.