Chrysostomus in Matth..
Quia christus non solum corpora curabat, sed animam emendabat, et veram sapientiam monstrare voluit, non solum aegritudines solvendo, sed etiam nihil ad ostentationem faciendo; et ideo dicitur videns autem iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum. Faciebat autem hoc et simul moderata nos cupere docens, et invidiam Iudaicam mitigans, et docens nos nihil ad ostentationem facere.
Remigius. Vel hoc facit quasi homo volens turbarum importunitatem declinare.
Erant autem ei affixi admirantes eum, et videre ipsum volentes. Quis enim discederet a talia miracula operante? quis non in faciem eius simplicem vellet videre, et os talia loquens? si enim Moyses glorificatam faciem habebat, et stephanus sicut Angeli, intellige communem dominatorem qualem decens est tunc apparuisse; unde propheta dicit: speciosus forma prae filiis hominum. Hilarius in Matth..
Discipulorum autem nomen non duodecim tantum apostolis convenire aestimandum est: nam praeter apostolos plures fuisse discipulos legimus. Augustinus de cons. Evang.. Manifestum est autem alium esse diem quo iussit ire trans fretum, non eum qui sequitur illum in quo socrus Petri sanata est, quo die marcus Lucasque eum in desertum exisse affirmant.
Chrysostomus in Matth.. Vide autem qualiter turbas non simpliciter abicit, ut non offendat. Non enim dixit: recedite, sed ultro discipulos iussit abire, spem dans turbae eundi etiam illuc.
Remigius. Sed quid inter iussionem dei et transfretationem gestum sit, evangelista studuit manifestare, cum ait et accedens unus Scriba ait illi: magister, sequar te quocumque ieris. Hieronymus. Iste Scriba, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset: domine, sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a domino; sed quia magistrum unum de pluribus aestimat, et litterator erat (quod significantius Graece dicitur grammateus), et non spiritalis auditor, ideo non habet locum in quo possit iesus reclinare caput suum. Ostenditur autem nobis, et ob hoc Scribam repudiatum, quod signorum videns magnitudinem sequi voluerit salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret; hoc idem desiderans quod et simon magus a Petro emere voluerat.
Chrysostomus in Matth.. Vide etiam quantus est tumor: ita enim advenit et locutus est sicut dedignans cum turba annumerari, sed ostendens quoniam super multos est ipse. Hilarius in Matth..
Vel aliter. Iste Scriba qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat, quasi lege non contineretur hunc esse quem utiliter sequatur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda. Chrysostomus in Matth.. Respondet autem ei christus, non ad interrogationem verborum, sed ad consilium obvians mentis; unde sequitur et dicit ei iesus: vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet; ac si dicat: Hieronymus.
Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo? chrysostomus in Matth.. Hoc autem non erat avertentis, sed arguentis quidem malum consilium, concedentis autem si vellet cum paupertatis expectatione sequi christum.
Et ut discas eius malitiam, audiens hoc et correctus non dixit: paratus sum sequi.
Augustinus de verb. Dom..
Vel aliter. Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, scilicet in fide tua.
Vulpes enim habent foveas, in corde tuo, quia dolosus es; volatilia caeli habent nidos, in corde tuo, quia elatus es. Dolosus et elatus non me sequeris: quomodo enim dolosus sequitur simplicitatem? Gregorius Moralium. Vel aliter. Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus absconduntur; cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero alto volatu se sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum haec eadem superba Daemonia designantur; ac si dicat: fraudulenta et elata Daemonia in corde tuo inveniunt habitationem suam; humilitas autem mea requiem in superba mente non invenit. Augustinus de quaest. Evang..
Intelligitur enim miraculis motus, propter inanem iactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est. Rabanus.
Haeretici autem in sua versutia confidentes significantur per vulpes, et maligni spiritus per volucres caeli, qui in corde Iudaici populi foveas et nidos, idest domicilia habebant.
Sequitur alius autem de discipulis illius ait illi: domine, permitte me ire primum, et sepelire patrem meum. Hieronymus.
Quid simile est inter Scribam et discipulum? ille magistrum vocat, hic dominum confitetur.
Hilarius in Matth.. Iste pietatis occasione ad sepeliendum patrem ire desiderat, ille secuturum se quolibet ierit, promittit, non magistrum quaerens, sed ex magistro lucrum. Ille etiam discipulus non interrogat an sequatur; iam enim sequi se oportere credidit; sed permitti sibi orat sepelire patrem. Augustinus de verb. Dom.. Dominus autem quando parat homines evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis huius temporalisque pietatis; et ideo sequitur iesus autem dixit ei: sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem dixit non iubens contemnere amorem qui est ad parentes, sed monstrans quoniam nihil caelestibus negotiis nobis magis necessarium esse oportet; quoniam cum toto studio his iungi debemus, et neque parum tardare, etiam si valde invitabilia et incitantia fuerint quae attrahunt. Quid enim magis necessarium erat quam sepelire patrem? quid etiam facilius? neque enim tempus multum consumendum erat. Per hoc etiam eum dominus a multis malis eripuit: puta luctibus et moeroribus, et ab his quae hic expectantur. Post sepulturam enim necesse iam erat et testamenta scrutari, et haereditatis divisionem, et alia huiusmodi: et ita fluctuationes ex fluctuationibus ei succedentes, longe eum a veritatis abducere portu potuerunt. Si autem adhuc tumultuaris, excogita quoniam multi infirmos non permittunt scire, nec ad momentum sequi; etiamsi pater aut mater aut filius sit qui defunctus est; nec ex hoc incusantur crudelitatis; sed contrarium crudelitatis esse. Et multo maius malum est abducere hominem a spiritualibus sermonibus, et maxime cum fuerint qui hoc compleant: erant enim qui completuri erant huius funeris sepulturam; unde dicit dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Augustinus de verb. Dom..
Quasi dicat: pater tuus mortuus est. Sunt autem alii mortui, qui sepeliant mortuos suos, quia infideles sunt. Chrysostomus in Matth.. In quo monstrat quoniam hic mortuus non erat eius: etenim qui defunctus erat, sicut aestimo, de numero infidelium erat. Si autem admiraris iuvenem, quoniam pro negotio ita necessario interrogavit iesum, et non spontanee abiit, multo magis admirare quoniam et prohibitus permansit: quod non erat ingratitudinis, cum non propter desidiam fecerit, sed ut non intercideret negotium magis necessarium. Hilarius in Matth..
Item quia accepimus in dominicae orationis exordio ita primum precandum: pater noster, qui es in caelis, et in discipulo credentis populi persona est, admonetur quod pater sibi vivus in caelis est; deinde inter fidelem filium patremque infidelem ius paterni nominis non relinqui. Admonuit etiam non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles, et etiam eos esse mortuos qui extra deum vivunt: ut idcirco mortui sepeliantur a mortuis: quia per dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere. Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium; ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur. Gregorius Moralium. Mortui etiam mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatoribus favent. Qui enim peccantem laudibus prosequuntur, extinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Rabanus.
Notandum est etiam in hac sententia, quia aliquando minora bona praetermittenda sunt pro utilitate maiorum. Augustinus de cons. Evang.. Quod autem matthaeus dicit, tunc istud gestum esse quando iussit ut irent trans fretum, Lucas vero ambulantibus illis in via, non est contrarium; quia viam utique ambulabant, ut venirent ad fretum.