LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quid sit causa motus infiniti ?
Jam dudum ostensum est, quod omne quod movetur localiter, habet motorem conjunctum sibi. Movetur autem aut a natura, aut ab anima, nisi per accidens et volenter moveatur. Et si a natura moveatur, probatum est quod movetur a generante, vel ab eo qui removet prohibens. Ostensum est etiam, quod talis motus non potest esse rectus : stat enim ad formam et locum generati. Motus autem circulationis secundum rationem et naturam circuli nec stat ad formam, nec ad ubi. Motus ergo circulationis secundum rationem et naturam circulationis, infinitatis suae causam non potest habere naturam. Necessarium enim est quod ab eodem habeat, et quod motus est, et quod infinitus est. Erit ergo aut ab anima, aut ab intelligentia. Sed ab intelligentia esse non potest : eo quod intelligentia est substantia separata, quae nulli corpori est conjuncta secundum modum naturalis conjunctionis. Probatum autem est, quod omni ei. quod per se movetur, motor naturali conjunctione conjunctus est: aliter enim per se non moveretur : per se enim et secundum ipsum idem est, ut dicit Aristoteles in V Metaphysicorum , secundum se autem non movetur, quod movetur per aliquid non conjunctum sibi secundum seipsum, ut conjungitur anima animato corpori. Si ergo primum mobile secundum seipsum movetur, sive per se, relinquitur quod motus ejus immediata causa sit anima. Cum autem jam in ante habitis dictum sit in probatum, quod anima est expansa potentiis in corpus, relinquitur quod anima secundum seipsam non sit uniformis. Quod autem secundum seipsum uniforme non est, secundum seipsum uniformis motus principium esse non potest. Motus autem primus per hoc infinitus est, quod uniformis est. Infinitas ergo motus primi non potest esse ab anima ut anima est. Probatum etiam est jam ante, quod idem est causa motus primi et infinitatis ejus. Cum ergo anima causa motus sit, oportet quod in anima sit causa infinitatis.
In primo autem de Caelo et Mundo, Aristoteles inducit demonstrationem ad impossibile, quod si motus infiniti causa sit motor potens non esse motor, sequitur quod idem erit et non erit, et in motore et in moto. Si. enim motus infinitus sit et habeat semper motorem conjunctum sibi, sequitur quod motor semper motor sit. Si autem potens sit non esse motor, possibili in esse posito, nihil debet sequi inconveniens. Ponatur ergo non esse motor, sequitur quod haec duo simul natura sunt, scilicet quod motor semper sit, et aliquando non sit. Aliquando ergo erit et non erit simul, quod est inconveniens. Et hoc idem sequitur in motu. Si. enim motus infinitus sit, semper erit motus. Si autem detur quod possibile est aliquan-
do motorem esse non motorem, cum omne quod movetur, habeat motorem conjunctum sibi : et si motor non. sit conjunctus, deficiet motus necessario : sequitur ergo quod motus erit semper, et aliquando non erit : et sic aliquod tempus erit, in quo erit et non erit simul : quod est inconveniens : contradictoria enim numquam simul verificantur de eodem ei secundum idem.
Relinquitur ergo, quod motus infinitus ab aliquo sit, quod uno et eodem modo semper se habet in movendo,sicut uno et eodem modo se habet circulus in moveri, et sicut uno et eodem modo se habet circulatio in motu. In ante habito autem tractatu jam probatum est, quod intelligentia est substantia indivisibilis secundum omnen modum divisionis, quod intelligitur de intelligentia agente universaliter. Habitum est etiam, quod anima et maxime anima nobilis stramentum est intelligentiae per naturam suam intelligibilem, quae per modum intelligibilem animalem est in ipsa. Anima ergo contenta ab intelligentia agente et pendens ex ipsa, ita quod nihil animae evadere possit continentiam intelligentiae, est tota anima redacta ad unum modum et uniformem influendi motum in corpus mobile. Talis enim animae intelligentia agens semper desideratum est, et ipsa comprehensa est a forma desiderati. Et sicut desiderium non agit nec movet nisi secundum formam desiderati,ita talis anima nec movet, nec agit, nisi secundum formam intelligentiae : uno ergo et eodem modo se habebit in movendo. Quod autem uno et eodem modo se habebit in movendo, causa est motus perpetui et infiniti, sicut jam probatum est. Anima ergo in forma intelligentiae est causa talis motus, praecipue cum ipsum mobile quod est circulus, talis motus et non alterius sit receptibile.
Relinquitur ergo, quod proxima causa infinitatis in motu, anima sit dicto modo pendens ex intelligentia. Prima autem causa intelligentia agens est desiderata ab anima : propter quod intelligentia sicut desideratum movet, anima vero sicut motor conjunctus.
Relinquitur etiam ex hoc, quod causa infinitatis non est alia nisi motorem eodem modo se habere ipsi mobili in movendo, et mobile semper eodem modo se habere in moveri.