Chrysostomus in Matth..
Quidam homines christum hominem esse dicebant: venerunt Daemones divinitatem eius divulgantes, ut qui mare procellosum et rursus quietum non audierunt, Daemones audirent clamantes; unde dicitur et cum venisset trans fretum in regionem gerasenorum, occurrerunt ei duo homines habentes Daemonia. Rabanus. Gerasa urbs est Arabiae trans iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Augustinus de cons.
Evang.. Quod autem matthaeus duos dicit fuisse qui Daemonia patiebantur, marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat, de quo facti huius fama praeclarius fragravit.
Chrysostomus in Matth..
Vel Lucas et marcus unum eorum saeviorem elegerunt: unde et eius calamitatem exprimunt. Lucas enim dicit, quod ruptis vinculis agebatur in deserto; marcus autem quia et lapidibus seipsum intercidebat; nec tamen dicunt quoniam unus solus erat, ne matthaeo contraria dicere viderentur. Per hoc autem quod subditur, de monumentis exeuntes, perniciosum dogma imponere volebant, scilicet quod animae morientium Daemones fiant; unde multi aruspicum occidunt pueros, ut animam eorum cooperantem habeant; propter quod et daemoniaci clamant, quoniam anima illius ego sum. Non est autem anima defuncti quae clamat; sed Daemon hoc fingit, ut decipiat audientes. Si enim in alterius corpus animam mortui possibile esset intrare, multo magis in corpus suum.
Sed neque habet rationem, iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti, vel hominem posse virtutem incorpoream in aliam transmutare substantiam, scilicet animam in substantiam Daemonis. Neque enim in corporibus hoc machinari quis potest, ut in hominis corpus transmutet asini corpus: neque enim rationabile est animam a corpore separatam hic iam oberrare. Iustorum enim animae in manu dei sunt; unde et quae puerorum; neque enim malae sunt. Sed et quae peccatorum sunt, confestim hinc abducuntur: et hoc manifestum est ex Lazaro et divite.
Quia vero nullus eos afferre audebat ad christum propter saevitiam horum daemoniacorum, christus ad eos vadit. Quae quidem eorum saevitia designatur, cum subditur saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Sed quia alios prohibebant pertransire, obstruentem sibi viam invenerunt. Etenim flagellabantur invisibiliter, intolerabilia patientes ex christi praesentia; unde sequitur et ecce clamaverunt dicentes: quid nobis et tibi, iesu fili dei? Hieronymus. Non est autem voluntatis ista confessio, quam praemium sequitur confitentium: sed necessitatis extorsio, quae cogit invitos. Velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur; sic et Daemones cernentes dominum in terris repente versari, ad eos iudicandos se venisse credebant.
Ridiculum autem putant quidam Daemonia scire filium dei, et diabolum ignorare, eo quod minoris malitiae sint isti quam ille cuius satellites sunt, cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit.
Augustinus de CIV. Dei. Tantum autem innotuit eis deus, quantum voluit; tantum autem voluit, quantum oportuit.
Innotuit ergo eis non per id quod vita aeterna est, et lumen quod illuminat pios; sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, et occultissimae praesentiae signa, quae angelicis spiritibus etiam malignis potius quam infirmitati hominum possunt esse perspicua. Hieronymus. Sed tamen tam Daemones quam diabolus suspicari magis filium dei quam nosse intelligendi sunt. Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Quod autem Daemones clamant quid nobis et tibi, iesu fili dei? magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifigi permisissent. Remigius.
Sed quotiescumque eius virtute torquebantur, et signa et miracula facientem videbant, aestimabant eum esse filium dei: postquam videbant eum esurire, sitire et his similia pati, dubitabant, et credebant hominem purum. Considerandum est, quod etiam Iudaei increduli dicentes christum in beelzebub eiecisse Daemonia, et Ariani dicentes eum esse creaturam, non solum iudicio dei, sed etiam Daemonum confessione damnari merentur, qui christum filium dei dicunt.
Recte autem dicunt quid nobis et tibi, iesu fili dei? hoc est, nihil commune est nostrae malitiae et tuae gratiae: quia, secundum apostolum nulla societas est lucis ad tenebras. Chrysostomus in Matth.. Ut autem non videretur adulationis hoc esse, ab experientia clamabant, dicentes venisti ante tempus torquere nos. Augustinus de CIV. Dei. Sive quia subitum illis fuit quod futurum quidem, sed tardius opinabantur; sive quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, quia fiebat ut eorum cognitio sperneretur; et hoc erat ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt. Hieronymus. Praesentia etiam salvatoris tormenta sunt Daemonum.
Chrysostomus in Matth.. Non autem poterant dicere se non peccasse, quia eos christus invenerat mala operantes, et facturam dei punientes; unde aestimabant propter superabundantiam malorum quae fecerant, quod non expectaretur in eis tempus extremae punitionis, quae erit in die iudicii. Augustinus de cons. Evang.. Quod autem verba Daemonum diversimode ab evangelistis sunt dicta, non habet aliquid scrupuli: cum vel in unam redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi: nec quia pluraliter apud matthaeum, apud alios autem singulariter loquitur; cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionem se esse respondit, eo quod multa essent Daemonia.
Sequitur erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens. Daemones autem rogabant eum, dicentes: si eicis nos hinc, mitte nos in porcos.
Gregorius Moralium.
Scit enim diabolus, quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit; quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus existit. Remigius. Sed ideo non petierunt ut in homines mitterentur, quia illum cuius virtute torquebantur, humanam speciem gestare videbant. Nec etiam petierunt ut in pecora mitterentur, quia pecora, dei praecepto, munda sunt animalia, et tunc in templo dei offerebantur. Prae aliis autem immundis in porcos mitti petierunt, quia nullum animal est immundius porco: unde et porcus dicitur quasi spurcus, eo quod in spurcitiis delectetur: sic et Daemones spurcitiis peccatorum delectantur.
Non autem petierunt ut in aerem mitterentur propter nimiam cupiditatem nocendi hominibus.
Sequitur et ait illis: ite. Chrysostomus in Matth.. Non autem hoc fecit iesus quasi a Daemonibus persuasus, sed multa hinc dispensans: unum quidem ut instruat magnitudinem nocumenti Daemonum, qui illis hominibus insidiabantur; aliud, ut discant omnes quoniam neque adversus porcos audent, nisi ipse concesserit; tertium, ut ostendat quod graviora in illos homines operati essent quam in porcos, nisi essent homines illi inter calamitates divina providentia adiuti: magis enim odio habent homines quam irrationalia.
Per hoc autem manifestum est, quoniam nullus est qui non potiatur divina providentia. Si autem non omnes similiter neque secundum unum modum, et haec etiam providentiae maxima species est; ad id enim quod unicuique expedit, providentia ostenditur. Cum praedictis autem et aliud ex hoc discimus: quoniam non communiter omni providet solum, sed singulariter unicuique: quod in daemoniacis his aliquis aspiciet manifeste: qui olim suffocati essent, nisi divina procuratione potiti essent. Propterea etiam concessit abire in gregem porcorum, ut qui regiones habitabant illas, discant eius virtutem. Ubi enim nullus eum cognoverat, fulgere faciebat miracula, ut eos in suae divinitatis cognitionem trahat. Hieronymus.
Non ergo ut concederet salvator Daemonibus quod petebant, dixit ite, sed ut per interfectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur.
Sequitur at illi exeuntes, scilicet ab hominibus, abierunt in porcos; et ecce magno impetu abiit totus grex praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Erubescat Manichaeus. Si de eadem substantia et ex eadem origine hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis vel duorum salutem, duo millia porcorum suffocantur? chrysostomus in Matth..
Ideo autem porcos Daemones occiderunt, quia ubique homines in moestitiam mittere student, et de perditione laetantur. Damni etiam magnitudo augebat eius quod factum erat famam: a multis enim divulgabatur: scilicet ab his qui curati erant, a porcorum dominis, et a pastoribus; unde sequitur pastores autem fugerunt, et venientes in civitate nuntiaverunt omnia, et de his qui Daemonia habuerant; et ecce tota civitas exiit obviam iesus. Sed cum deceret eos adorare et admirari virtutem, mittebant eum a se; unde sequitur et viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum. Intuere autem et christi mansuetudinem post virtutem: quia enim beneficia adepti abigebant eum, non restitit, sed recessit; et eos qui indignos se nuntiaverunt eius doctrina, dereliquit, dans eis doctores liberatos a Daemonibus, et porcorum pastores.
Hieronymus. Vel quod rogant ut transeat fines eorum, non de superbia hoc faciunt, sed de humilitate, qua se indignos domini praesentia iudicabant; sicut et Petrus ait. Exi a me, domine, quia vir peccator sum. Rabanus. Interpretatur autem Gerasa colonum eiciens, vel advena propinquans, hoc est gentilitas, quae diabolum a se eiecit: et quae prius longe, modo facta est prope, post resurrectionem visitata a christo per praedicatores.
Ambrosius super Lucam.
Duo quoque daemoniaci figuram populi gentilis accipiunt: quoniam cum tres filios Noe generavit, cham, Sem et Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem accita est dei, ex duobus autem aliis nationum populi pullularunt. Hilarius in Matth..
Unde extra urbem, idest extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis Daemones detinebant; duarum scilicet gentium origines, intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae praesentis infestam.
Rabanus. Vel non immerito in monumentis illos habitasse significavit: quid enim aliud sunt corpora perfidorum nisi quaedam defunctorum sepulchra, quibus non dei sermo, sed anima peccantis morte recluditur? dicit autem ita ut nemo posset transire per viam illam, quia ante adventum salvatoris in via gentilitas fuit. Vel per duos, Iudaeos et gentes accipe, qui non habitabant in domo; idest, conscientia sua non requiescebant. In monumentis manebant, idest in operibus mortuis delectabantur; nec sinunt per viam fidei, quam viam Iudaei impugnabant, aliquem transire. Hilarius. Occursu autem eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicatur. Videntes autem Daemones non sibi iam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur; quibus occupati, in mare, idest in cupiditatem saecularem, Daemonum praecipitantur instinctu; et cum reliquarum gentium infidelitate moriuntur.
Vel porci sunt qui lutulentis delectantur actibus: nam nisi quis porci more vixerit, non in eum diaboli accipiunt potestatem: aut ad probandum tantum, non ad perdendum accipiunt. Quod autem in stagnum praecipitati sunt porci, significat quod, etiam liberato populo gentium a damnatione Daemonum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum, qui quamquam christianam legem fugiant, potentiam tamen christi stupendo praedicare non cessant.
Quod autem magno timore percussi, rogant ut ab eis discedat, significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem se nolle christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt.
Hilarius. Vel urbs illa Iudaici populi habuit speciem, quae, christi operibus auditis, domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret: neque enim evangelia recepit.