LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod virtutes infinitae non sunt acquisitae in rebus entibus, vel infixae eis.
Quamvis dicamus, quod intelligentia virtutis est infinitae in movendo et causando, non tamen dicimus quod acquisitae sint vel fixae vel stantes sive quiescentes in rebus in quibus causant motum infinitum : virtus enim acquisita per motum acquisita est : motus autem sine materia et continuo non est : intelligentia autem motui et materiae non subjacet : intelligentia ergo virtus acquisita non est: fixa enim virtus non agit nisi in id in quo fixa est, sicut virtus manus fixa in membro brachii cui continuatur manus, non agit nisi in manum : ab illa enim motus manus est : virtus autem intelligentiae quae infinita est, agit in omne quod sub ipsa est : nulli ergo est affixa. Virtutes vero stantes per id in quo sunt, non stant sine illis in quibus sunt. Intelligen- tia autem stat per seipsam, non pendens ab aliquo sequentium: ut enim dicit Anaxagoras, " id quod per substantiam suam intellectus est, separatum et immixtum est, nulli nihil habens commune. " Virtutes ergo intelligentiarum quibus non est finis in virtute et actione, quamvis pendeant per infinitum primum a quo procedentes secundum analogiam distant, tamen non tantum distant, quod motui vel continuo immixtae sint, vel materiae infixae, situm vel statum et permanentiam habeant ab aliquo subjectorum : quinimo ipsae sunt virtus prima rebus entibus determinatae, quae sunt hic et nunc, sicut animae nobiles et corpora caelestia et inferiora sensibilia : sunt autem virtus illarum rerum per hoc quod virtutes earum quae hic et nunt sunt, fluunt a virtutibus intelligentiarum, a quibus virtutibus res hic et nunc existentes accipiunt in natura sua fixionem et in esse permanentiam .
Propter quod dicit Aristoteles , quod materia appetit formam sicut turpe bonum et foemina virum. Forma autem divinum bonum non est, nisi esset lumen ejus quod per se bonum est : per se autem bonum non est, nisi quod separatum et purum est, ut dicit Plato : virtutes ergo quae sunt causa boni quod acquisitum est in entibus, a quo habent fixionem et statum, in ipsis entibus non sunt, sed extra ipsa influentes lumine suo bonitates in entia a quibus ipsae res fixionem accipiunt, et statum in esse et natura.
Si autem aliquis dicat, quod secundum dicta intelligentia agens est virtus infinita : unum autem infinitum non est infinitius alio, sicut unum caecum non est caecius alio,eo quod privationes comparationem non recipiunt secundum intentionem et remissionem : et sic cum intelligentiam dicat virtutem esse infinitam et infinitam aeque sicut primum. Dicimus
ad. hoc quod intelligentia quae est causatum primum, et non causa prima, non simpliciter est virtus infinita : est enim infinita inferius, sicut ante dictum est : et hoc est esse infinitum per potestatem influendi et agendi. Non est autem infinita virtus superius, ita scilicet quod in comparatione ad superius non sit sibi finis : quia per id quod accipit a superiori, finitur et determinatur ad esse et virtutem intelligentiae : et quia esse secundum impuritatem et umbram accipit et possibilitatem, et per hoc quod secundum est et distans a primo, sequitur quod ipsum non est virtus pura. Et talis virtus non est virtus simpliciter, sed virtus quaedam, nec rationem virtutis habet secundum id quod est, sed habet rationem virtutis secundum quod a quodam est, quod est virtus simplex : nisi enim esset virtus simplex, non esset virtus quaedam.
Et quod dicitur, quod infinitum per intensionem et remissionem non accipit comparationem, dictum est de infinito quod privative et per imperfectionem infinitum est : hoc autem infinitum dicitur negative, ut infinitum dicatur quod finitum non est : et hoc modo dictum infinitum comparationem recipit per analogiam. Est enim non finitum simpliciter, quod nec superius nec inferius finitum est. Et est non finitum participative, quod scilicet superius ad esse finitum est, et inferius ad sequentia virtute est infinitum : et sic primum quod est virtus pura in omnibus bonitatibus procedentibus ab ipso, quarum primae sunt esse, vivere, et intelligere, simpliciter est infinitum : et propter hoc est causa omnis esse et omnis vitae et omnis intelligentiae, in quibus omnibus nec finitur superius, nec inferius. Si. enim superius finiretur, haberet aliquid ante se finiens ipsum : quod est valde inconveniens. Si autem finiretur inferius, cessaret opus ejus, et omnia sequentia deficerent in esse, vivere, et intelligere. Oportet igitur quod nec finiatur inferius nec superius. Si enim causata quae incorporalia sunt in esse, etiam virtute infinitatem virtutis habent per acquisitionem ab alio, quod est ante, propter quam acquisitionem facta sunt infinita secundum virtutem, oportet quod aliquod sit primum ens, quod ponit et fundat res fortes in tali virtute. Hoc ergo oportet, quod simpliciter sit infinitum : vel si proprie loqui vellemus, est supra finitum et supra infinitum omnia excellens. Ens autem creatum primum, quod est intelligentia, non simpliciter est infinitum. Et si dicitur esse infinitum, non est infinitum secundum seipsum proprie loquendo, nec simpliciter finitum, sed quodam modo finitum, et quodam modo infinitum.