LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter primum infinitum mensura est omnium quae sunt, sive finita, sive infinita sint ?
Hoc autem modo dictum infinitum procul dubio omnis entis viventis et intelligentis primum principium est et mensura. Principium quidem : quia omnium esse, vita, et intelligere est ab ipso. Mensura vero : quia quo magis participant ipsum, vel bonitates ipsius, eo purius et nobilius esse participant et vitam et intelligentiam : et quo minus participant,
eo minus et impurius sunt, vivunt, et intelligunt. Sic ergo est et mensura et causa omnium, per hoc quod ab ipso vel ad ipsum referuntur in esse, vivere, et intelligere : haec enim tria complectuntur omnia quae sunt : vivere enim per incrementum et nutrimentum vegetabilibus est esse, vivere autem per sensum sentientibus est esse, et vivere per intellectum intelligibilibus est esse.
In omnibus tamen his est differentia et gradus. Est enim esse purum potentiae non permixtum, et hoc est necessarium omnimode. Et est esse potentiae permixtum ad causam efficientem tantum, et hoc est esse diversum ab eo quod est, et secundum seipsum nihil est, et tamen incorruptibile est: et hoc est esse intelligere. Et est esse permixtum potentiae ad distensionem ipsius esse, et hoc est esse animae. Et adhuc est esse permixtum potentiae distensionis ad quantitatem, et hoc est esse corporis. Et est esse non habitum, sed acquisitum per motum et generationem, et hoc corruptioni permixtum est : et est illud quod participant generata et corrupta secundum omnes gradus generabilium et corruptibilium, quae suum esse non participant immediate ab indivisibili et uno modo se habente principio, sed a principiis corporalibus prout sunt instrumenta primorum principiorum, sicut dolabrum movet in forma artis, et sicut omne desiderium movet in forma sui desiderati., et sicut calor naturalis et nutritivus movet in forma animae cujus est instrumentum, et sicut lumen solis vel alterius stellae, a quo procedat ipsum lumen.
Patet ergo ex his, quod omnes nobilitates ad esse et vitam pertinentes, sicut a primo ente fluunt ab ente creato, primo et nobilissimo fluxu in intelligentias, et per lumina intelligentiarum sensibilibus mundi inferioris influuntur secundum omnes gradus et differentias ipsorum, Et hoc modo primum est causa et men- sura omnium secundum uniuscujusque analogiam qua refertur ad ipsum.