Chrysostomus in Matth..
Cum christus fecisset miraculum, non permansit in eodem loco, ne Iudaeorum zelum accenderet ampliorem. Hoc et nos faciamus, non obstinate obsistentes eis qui insidiantur; unde dicitur et cum transiret inde iesus, scilicet a loco ubi miraculum fecerat, vidit hominem sedentem in telonio matthaeum nomine. Hieronymus.
Ceteri evangelistae propter verecundiam et honorem matthaei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt levi: duplici enim vocabulo fuit.
Ipse autem matthaeus (secundum illud Salomonis Prov. 18, 17: iustus accusator est sui) matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus. Glossa. Dicit autem sedentem in telonio, idest in domo ubi vectigalia congregantur. Erat enim telonearius dictus a telon Graece, quod est vectigal. Chrysostomus in Matth..
Per hoc ergo monstrat vocantis virtutem: quoniam non desistentem a periculoso officio ex mediis ipsum evulsit malis, sicut et Paulum adhuc insanientem; et ideo sequitur et ait illi: sequere me.
Sicut vidisti vocantis virtutem, ita addisce vocati obedientiam. Neque enim resistit, neque domum abire rogavit, et suis hoc communicare. Remigius. Humana etiam pericula, quae ei a principibus accidere poterant, parvipendit, dum officii sui rationes imperfectas reliquit; unde sequitur et surgens secutus est eum. Et quia terrena lucra deseruit ideo iure factus est dominicorum talentorum dispensator. Hieronymus.
Arguit autem in hoc loco Porphyrius et Iulianus augustus vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sunt salvatorem; quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sunt secuti, cum tantae virtutes tantaque signa praecesserint, quae apostolos, antequam crederent, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse, et maiestas divinitatis occultae, quae etiam in facie refulgebat humana, ad se videntes trahere poterat in primo aspectu. Si enim in magnete lapide haec esse vis dicitur ut ferrum trahat, quanto magis dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat quos volebat? chrysostomus in Matth..
Sed cur non cum Petro et ioanne et aliis eum vocavit? quoniam durius adhuc dispositus erat; sed post multa miracula et multam christi famam, quando aptiorem eum ad obedientiam scivit qui intima cordis novit. Augustinus de cons.
Evang.. Vel probabilius videtur quod haec praetermissa recordando matthaeus commemorat: quia ante sermonem habitum in monte credendum est vocatum esse matthaeum: in eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim electos, quos apostolos nominat.
Matthaeus enim vocationem suam refert inter miracula: magnum enim miraculum fuit quod publicanus factus est apostolus.
Chrysostomus in Matth..
Quid est autem quod de aliis apostolis non dicitur qualiter et quando sunt vocati, nisi de Petro et Andrea et Iacobo et ioanne et matthaeo? hi enim maxime erant in inconvenientibus, et humilibus studiis: neque enim telonii officio est aliquid deterius, neque piscatione vilius.
Glossa. Congruam autem caelestis beneficii vicem impendens matthaeus, christo magnum convivium in domo sua paravit, ut illi commodaret sua temporalia a quo expectabat perpetua bona; unde sequitur et factum est discumbente eo in domo.
Augustinus de cons. Evang..
Hic matthaeus non expressit in cuius domo discumbebat iesus; unde posset videri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse; nisi marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent, in domo levi, hoc est matthaei, discubuisse iesum. Chrysostomus in Matth..
Honoratus autem matthaeus ingressu christi in domum eius, omnes publicanos, qui erant eiusdem artis, convocavit; unde sequitur ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum iesu et discipulis eius. Glossa.
Publicani enim vocantur qui publicis negotiis implicantur, quae sine peccato aut vix aut nunquam possunt tractari. Et pulchrum fuit praesagium: quia qui apostolus et doctor gentium erat futurus, in prima sua conversione peccantium gregem post se trahit ad salutem; ut iam perficeret exemplo quod perficere debebat et verbo. Hieronymus. Tertullianus hos dicit fuisse ethnicos, dicente Scriptura: non erit vectigal pendens ex Israel; quasi matthaeus non fuerit Iudaeus. Dominus autem non convivatur cum ethnicis, cum id maxime caveret, ne legem solvere videretur, qui et discipulis praecepit: in viam gentium ne abieritis. Viderant autem publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.
Chrysostomus in Matth.. Unde accesserunt ad redemptorem nostrum, et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt: non enim solum disputans aut curans aut arguens inimicos, sed etiam convescens emendabat multoties eos qui male dispositi erant, per hoc docens nos quoniam omne tempus et omne opus potest nobis tribuere utilitatem.
Hoc autem videntes Pharisaei indignati sunt: de quibus subditur et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? notandum, quod cum discipuli visi sunt peccare, christum alloquuntur dicentes: ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere in sabbato; hic apud discipulos christo detrahunt; quae omnia malignantium erant, et volentium separare a doctore corda discipulorum. Rabanus. Duplici autem errore tenebantur, quia et se iustos arbitrabantur, qui superbiae fastu a iustitia longe discesserant, et eos criminabantur iniustos qui resipiscendo a peccatis, iustitiae appropinquabant. Augustinus de cons.
Evang.. Lucas autem aliquando differentius hoc videtur commemorasse, secundum quem Pharisaei dicunt discipulis: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? christo et discipulis eius hoc obiectum insinuantes.
Sed cum discipulis dicebatur, magis magistro obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una est ergo sententia: et tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis, manente veritate, mutata. Hieronymus.
Neque vero in pristinis permanentes veniunt ad iesum, ut Pharisaei et Scribae murmurant, sed poenitentiam agentes; quod et praesens sermo domini significat; unde sequitur at iesus audiens ait: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Rabanus. Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere propter iniquitates nostras vulneratus est, ut vulnus peccatorum nostrorum sanaret.
Sanos quidem eos appellat, qui suam volentes statuere iustitiam, verae dei iustitiae subiecti non sunt. Male habentes eos vocat, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem videntes se iustificari, poenitendo se submittunt gratiae dei. Chrysostomus in Matth.. Postquam a communibus opinionibus eos allocutus est, alloquitur eos ex Scripturis, cum dicit euntes autem discite quid est: misericordiam volo, et non sacrificium. Hieronymus.
De propheta, scilicet Osee, sumens testimonium, sugillat Scribas et Pharisaeos, qui se iustos aestimantes, peccatorum et publicanorum consortia declinabant. Chrysostomus in Matth.. Ac si dicat: cur accusatis me, quoniam peccatores corrigo? ergo et deum patrem ex hoc incusate. Sicut enim ille vult peccatorum emendationem, ita et ego. Et sic ostendit non solum non esse prohibitum quod incusabant, sed et secundum legem maius esse sacrificio: non enim dixit: misericordiam volo et sacrificium; sed hoc iniunxit, illud autem eiecit. Glossa. Non tamen despicit deus sacrificium, sed sacrificium sine misericordia. Faciebant autem Pharisaei saepe sacrificia in templo, ut iusti apparerent coram populo; sed non exercebant misericordiae opera, in quibus probatur vera iustitia. Rabanus. Admonet itaque eos, ut per opera misericordiae sibimetipsis supernae misericordiae praemia requirant; et non, contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem sacrificiorum se deo placere confidant; unde dicit euntes, scilicet a temeritate stultae vituperationis ad diligentiorem Scripturae sanctae meditationem, quae misericordiam maxime commendat; unde et suum de misericordia exemplum eis proponit, dicens non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Augustinus de cons. Evang..
Lucas addidit: in poenitentiam; quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi arbitretur a christo: cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet quid velit deus vocando peccatores. Tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate, tamquam ab aegritudine, salvi fiant; quod fit per poenitentiam.
Hilarius in Matth..
Omnibus autem christus venerat: quomodo ergo non se iustis venisse dicit? erant ergo quibus necesse non erat ut veniret? sed nemo iustus ex lege est.
Ostendit ergo inanem iustitiae iactantiam, quia sacrificia infirmis ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria. Chrysostomus in Matth..
Unde ironice videtur ad eos loquens, sicut cum dicitur: ecce iam Adam factus est quasi unus ex nobis. Quoniam enim nullus iustus erat in terra, Paulus significat dicens: omnes peccaverunt, et egent gloria dei.
In hoc autem et illos mitigavit qui vocati erant; quasi dicat: tantum renuo abominari peccatores, quin propter eos solos adveni. Rabanus. Vel quia qui iusti erant, sicut Nathanael et ioannes baptista, non erant ad poenitentiam invitandi. Vel non veni vocari iustos falsos, qui de iustitia sua gloriantur, ut Pharisaeos, sed illos qui se peccatores cognoscunt. Per matthaei autem et publicanorum vocationem fides gentium exprimitur, qui prius mundi lucris inhiabant, et nunc spiritualiter cum domino reficiuntur; per superbiam Pharisaeorum, invidia Iudaeorum de salute gentium. Vel matthaeus significat hominem terrenis lucris inhiantem, quem videt iesus, dum oculo misericordiae respicit. Matthaeus enim interpretatur donatus, levi assumptus: poenitens autem a massa perditorum assumitur, et gratia dei ecclesiae donatur.
Et ait illi iesus: sequere me, vel per praedicationem, vel per Scripturae admonitionem, vel per internam inspirationem.