In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Vel sic : " Et vidi, " scilicet, Angelos per inspirationem mihi factam, " et audivi " postea" vocem, " id est, continuum amorem quem habent ad Deum, et gaudium quod habent de reparatione hominum. " Angelorum multorum, " supple, existentium, " in circuitu throni, et animalium, et seniorum. " Hoc dicit quia Angeli.custodiunt et defendunt majores et mediocres et minores personas Ecclesiae. Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, etc. Hoc enim patet sie: Si mali Angeli circumeunt ad devorandum, I Petri, v, 8 : Circuit quaerens quem devoret: verissimum est, quod boni Angeli circumdant nos protegendo et defendendo. Ut ergo circuitum diaboli impediant, in circuitu throni sunt. Ad Hebr. I, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, etc.
" Et erat numerus eorum millia millium, " id est, multa millia. Unde millia sine numero. Daniel. VII, 10 : Millia millium ministrabant ei, etc. Nota : In hoc quod dicit: " Millia millium, " ostendit innumerabilem multitudinem eorum secundum illud Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? Et verum est quod quoad nos non est numerus, sed quoad Deum est certus. Item, in hoc quod dicitur : " Millia millium, " notatur duplex perfectio in Angelis, scilicet, perfectio naturae, et gratiae.
" Dicentium voce magna. "
" Voce magna, " id est, magna congratulatione. Luc. xv, 10: Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente, etc. Et multo magis de totius humani generis salvatione.
" Dicentium voce " intelligibili, quae est admiratio intimae contemplationis et amor Dei.
" Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
Et omnem creaturam quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo, omnes audivi dicentes. "
Hic ostendit quid Angeli dicebant. Et dicuntur hic quatuor. Primo, quod Christus est dignus potestatem accipere qua sit potens suos regere. Secundo, quod est dignus accipere ea per quae potens sit adversarios debellare, ibi, " Et fortitudinem. " Tertio, quod est dignus omni honore, ibi, " Et honorem, et gloriam. " Quarto, quod dignus est accipere dominium super omnem creaturam, ibi, v. 13 : " Et omnem creaturam. "
Item, illa per quae Christus potens est suos regere sunt tria. Potentia quae signatur, cum dicit: " Virtutem. " Bonitas, quae ibi, " Divinitatem. " Sapientia, quae ibi, " Et sapientiam. " Dicunt ergo Angeli: " Dignus est Agnus, qui occisus est, " id est, Christus, " accipere virtutem, " scilicet, ut sit eadem fortitudo in homine assumpto quae est in Verbo. Et haec necessaria est ad suorum regimen.
" Et divinitatem, " per quam intelligitur bonitas : quia nemo bonus nisi solus Deus : quae necessaria est ad suorum regimen, ut eos alliciat ad sui amorem. " Et sapientiam, " quae est necessaria ut habeat cognitionem eorum quae sunt suis expedientia.
. Vel, " Virtutem: " Glossa, immunitatem a peccato : " et divinitatem, " quia fuit Deus et homo: " et sapientiam, " contra nostram ignorantiam : " et fortitudinem, " contra infirmitatem : " et honorem " contra vilitatem : " et gloriam, " contra ignominiam : " et benedictionem, " contra maledictionem : " et fortitudinem, " qua posset adversarios debellare : " et honorem, " pro eorum victoria et superatione : " et gloriam, " pro bono suorum regimine : " et benedictionem " pro utroque. Dignum est ut pro victoria habita honorem accipiat, et pro bono suorum regimine gloriam ha- beat, et pro utroque benedictionem, id est, laudem.
Vel sic, quod haec septem referantur ad diversos status Christi. Virtutem, et divinitatem accipiet in judicio : virtutem quam occultavit in incarnatione, et divinitatem quam occultavit in passione. Matth. XXIV, 30 : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate. Sapientiam in sententiae dictamine, fortitudinem in diaboli damnatione, honorem in Resurrectione, gloriam in Ascensione, benedictionem in fidelium multitudine.
" Et omnem creaturam, etc.
Haymo : Dignus est accipere ut ipsa scilicet humanitas omnia possideat," quae in caelo est, " ut sunt Angeli, " et quae super terram, " ut homines, " et subtus terram, " ut daemones. Supra, I, 18: Habeo claves mortis et inferni.
" Et quae sunt in mari, et quae in eo, " supple, sunt, ut pisces. Propter hoc dicit, Matth. xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra, etc.
Aliter sic : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem contra nostram imbecillitatem, divinitatem contra nostram corruptibilitatem, et sapientiam ut habeat omnium cognitionem, et fortitudinem contra inimicorum tyrannidem : honorem, quia fuit inhonoratus: et gloriam impassibilitatis, quia fuit passus : et benedictionem, quia fuit conviciatus.
" Omnes audivi dicentes : Sedenti in throno et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. "
Haec est tertia pars principalis illius partis quae incipit, ibi, v. 8: " Et cum aperuisset Librum : "in qua ponitur gratiarum aciio quae ab omnibus simul redditur, scilicet, Angelis, et hominibus.
Et dicuntur hic tria. Primo, quod om- nes glorificabant Deum Patrem, et Christum secundum humanitatem. Secundo, ponit Praedicatorum consensum, et Angelorum congratulationem, ibi, v. 14: " Et quatuor animalia. " Tertio, ostendit seniorum humiliationem, ibidem, "Et viginti quatuor seniores. "