LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod omnis virtus unita, quo plus unitur, plus infinitatur.
Ex omnibus inductis patet, quod virtus unita, quo plus unitur, plus inllnitatur : unitur enim plus et plus, quo plus accedit ad unum primum in quo nullus est numerus : id autem secundum se activum est: quo ergo plus accedit ad illud, plus activum efficitur, et plus uno modo se habens. Jam autem habitum est, quod uno modo se habere in agendo, causa est infinitae virtutis et actionis : quo ergo plus se habet ad unum primum, eo plus efficitur in virtute et actione infinitum. Distantia enim dissimilitudinis et ordinis idem facit in immaterialibus, quod facit distantia loci in corporibus : unde sicut in corporibus distantia loci a primis compositionem, materialitatem, privationem, et motum inducit : ita in immaterialibus dissimilitudo et gradus differentiam sive ordinis inducunt compositionem : quia in quantum ex pluribus est, ex pluribus habet compositionem : eo quod omnia praecedentia aliquid sui relinquunt in ipso. Necesse est ergo, quod esse illius ad proportionem plurium distractum sit. Esse enim uniuscujusque per connaturalitatem proportionatur omnibus his ex quibus compositum est : et in quantum ad plura talia distrahitur vel distenditur, in tantum necesse est, quod distet a prima simplicitate. In quantum autem a prima simplicitate distat, in tantum distat ab uno modo se habere : uno autem modo se habere fuit causa infinitatis virtutis : in quantum ergo distat ab unione, in tantum distat ab infinitate.
Sed ad hoc objicitur, quod non est dubium quod motor decimi ordinis plus distat a primo uno puro, quam motor secundi mobilis vel ordinis : et tamen uterque movet motu infinito : videtur ergo quod motor plus distans a primo, ita est infinitae virtutis sicut motor minus distans. Virtus ergo unita non plus est infinita, quam virtus multiplicata.
Adhuc autem propter illam rationem dicit Averroes , quod motores orbium non proportionantur in virtute movendi motum infinitum secundum magis et minus, sed in vigore movendi : motor enim superioris mobilis vigorosior est in movendo mobile majus, quam motor inferioris mobilis, qui mobile majus non moveret. Quamvis haec ratio Averrois non subtiliter sit inventa : quia sicut motor inferioris mobilis non potest movere mobile superius, ita nec motor superioris mobilis movere potest mobile inferius. Haec enim esset tectonica tibicines indui : propter quod non est causa per quam ille ponit : sed quia uniuscujusque motor cum sit activum principium determinatum, habet per quod exsequitur suam actionem : sicut textor liciatorum et naviculam sui regiminis illatricem, et tibicines tibias sive fistulas, et architectus dolabrum : et sic est in om-
nibus activis et principiis, tam in naturis quam in arte.
Ad objectionem igitur quae facta est, aliter respondendum est, dicendo quod in infinitate virtutis ad motum gradus sunt, sicut in arte et in natura. In artibus enim usualis quidem praeceptoria est: quae autem fabricat ea quae ad usum pertinent, fabricat ad praeceptum illius propter quod usualis considerat : ea autem quibus ad. finem pervenitur, considerat ea quae tectonica vocatur. Propter quod usualis similis est virtuti prudentiae : tectonica autem theoriae plus quidem habet, virtutis autem plus usualis. Propter quod Aristoteles dicit, quod architectonica considerat materiam et ea quae circa materiam sunt, usualis autem finem, sicut in fabrili et militari se habet. Gladium enim et ferrum et ferri depurationem, et ferri cum chalybe commixtionem, et aciei duritiem, et medii quod continet aciem flexibilitatem considerat fabrilis : militaris autem incisionem. Et sic se habet in omnibus activis principiis. Nullum enim activum principium finem suae actionis consequitur, nisi per instrumenta determinata sibi : et cum omnes motores activa principia sint, nullus motorum movere potest mobile sibi non determinatum. Quod autem omnes in infinitum movent, ex hoc est, quod uno modo se habent in movendo, ita scilicet quod unusquisque uno et eodem modo se semper habet ad suum mobile : et unumquodque mobilium uno et eodem modo se habet ad ipsum : diversitas autem mobilium et motorum est ex diversitate movendi motum infinitum secundum diversitatem aplanes et planes, ut Aristoteles dicit in XI primae philosophiae . Et motus quidem aplanes unus est et uniformis : motus autem planes multiformis est secundum diversitatem circuli obliqui super cujus polos movetur unusquisque planetarum, et unaquaeque stellarum fixarum. Quod autem plus movet unus vel alius motorum, aut ex tarditate est mobilis, cujus radii diutius stant in uno, et ideo fortius movent : aut ex propinquitate stellae moventis, sicut Luna fortius movet quam Mercurius : aut etiam ex quantitate moventis,sicut Sol omnibus fortius movet propter sui corporis quantitatem et luminis qualitatem. Infinitatem movendi tamen omnes habent ex una et communi causa, scilicet ex hoc quod uno modo se habent ad mobile, et mobile se habet ad. ipsos, sicut jam dictum est, et multipliciter probat Aristoteles in principio octavi Physicorum. Et quod dicit Averroes, non fuit dictum secundum perspectam rationem.