Cyrillus. Ducum magnanimi strenuos in armis ad audaciam provocant, non solum eis honores pollicendo victoriae, sed etiam ipsum pati generosum esse fatentes. Tale quid videmus docere dominum iesum christum. Praedixerat enim apostolis quod oporteret eum perpeti Iudaeorum calumnias, occidi, et tertia die resurgere. Ne igitur putarent christum quidem passurum persecutiones pro vita mundi, eis vero licere laetam vitam ducere; ostendit quod necessario per aequa certamina gradi decet cupientes eius gloriam obtinere; unde dicitur dicebat autem ad omnes. Beda. Pulchre posuit ad omnes: quia superiora, quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis discipulis seorsum egit. Chrysostomus in matthaeum. Cum autem salvator sit pius et benignus, nullum invitum aut coactum habere vult famulum, sed spontaneos, et gratias agentes ei pro famulatu; et ideo neminem cogendo, aut necessitatem imponendo, sed persuadendo et benefaciendo, universos volentes attrahit, dicens si quis vult. Basilius.
Vitam autem propriam in formam optimae conversationis tradidit volentibus ei obedire, cum dicit post me venire; non obsecutionem corporalem insinuans: esset enim in omnibus impossibilis, domino iam in caelis existente: sed debitam conversationis pro posse imitationem. Beda.
Nisi autem quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est non appropinquat; unde dicitur abneget semetipsum.
Basilius. Abnegatio quidem sui ipsius est totalis praeteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus. Origenes. Abnegat etiam aliquis seipsum, dum vitam prius in malitia consuetam alteratione debita commutat: puta qui dudum in lascivia vixerat, abnegat semetipsum lascivum, cum fit castus; et similiter abstinentia cuiuslibet criminis, suipsius abnegatio est. Basilius.
Appetitus autem mortis tolerandae pro christo, et mortificatio membrorum, quae sunt super terram, et viriliter disponi ad omne periculum sustinendum pro christo, et non affici quemquam ad vitam praesentem, hoc est tollere crucem suam; unde subditur et tollat crucem suam quotidie. Theophylactus. Crucem hic dicit mortem exprobrabilem, innuens quod si quis vult christum sequi, non debet effugere propter ipsum etiam exprobrabilem mortem. Gregorius in evang..
Duobus etiam modis crux tollitur: dum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem afficitur animus. Graecus. Recte autem coniungit haec duo: abneget semetipsum, et tollat crucem suam. Sicut enim qui paratus est ascendere crucem, sumit in mente sua mortis intentionem, sicque vadit ut non aestimans amplius hanc vitam participare; ita qui sequi vult dominum, primo debet abnegare seipsum, et sic tollere crucem, ut eius voluntas sit prompta ad omnem miseriam sustinendam.
Basilius. In hoc igitur consistit perfectio, ut impassibiliter se habeat secundum affectum etiam ad ipsum vivere, et habeat in promptu mortis responsum, ut nequaquam in seipso confidat. Sumit autem exordium perfectio ab exteriorum alienatione, puta possessionum, vel inanis gloriae, vel praecise affectionis inutilium rerum. Beda. Praedictam igitur crucem et quotidie tollere, et ea sumpta dominum sequi iubemur, qui crucem propriam baiulavit; unde sequitur et sequatur me.
Origenes. Huius autem causam assignat subdens qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; idest, qui vult secundum vitam praesentem vivere, et propriam animam in sensibilibus conservare, hic eam perdet, non ducens eam ad terminos beatitudinis. E contrario autem subdit nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam; idest, qui negligit sensibilia intuitu veritatis, exponens se morti, hic tamquam animam perdens pro christo, eam potius salvabit.
Itaque si animam salvari beatum est, relatum ad eam quae est in deo salutem, debet esse et quaedam bona perditio animae quae fit intuitu christi. Videtur etiam mihi persimile ei quod est abnegare seipsum, secundum praedicta, decere perdere quemlibet propriam animam peccatricem, ut sumat eam quae per virtutem salvatur. Cyrillus. Quod autem incomparabiliter exercitium pacis christi superet delicias et pretiosa mundi, insinuat subdens quid proficit homini si lucretur universum mundum, seipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat? quasi dicat: cum aliquis aspiciens praesentem dulcedinem aut utilitatem, renuit quidem pati, eligit autem splendide vivere, si sit opulentus, quod inde sibi commodum erit cum perdiderit animam? transit enim huius mundi figura, et amoena velut umbra discedunt: non enim proderunt thesauri impietatis; eripit autem a morte iustitia. Gregorius in evang..
Quia ergo sancta ecclesia habet aliud tempus persecutionis atque aliud pacis, dominus utraque tempora designavit in praeceptis; nam persecutionis tempore ponenda est anima; quod significavit dicens qui perdiderit animam; pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena; quod significavit dicens quid proficit homini? plerumque autem labentia cuncta despicimus; sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quidem vulneri congruum dominus subiungit medicamentum, dicens nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Theophylactus.
Erubescit christum qui dicit: numquid credam crucifixo? sed et sermones eius erubescit qui evangelii ruditatem contemnit.
Quod autem hunc dominus erubescet in regno suo, tale est sicut si aliquis paterfamilias habens servum pravum, erubescat eum nominare. Cyrillus. Incutit autem eis timorem, dicens se caelitus descensurum, non in pristina humilitate, et mensura proportionabili nobis, sed in gloria patris, ministrantibus Angelis; sequitur enim cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum Angelorum.
Pessimum igitur et damnosum notari inimicitia et operis inertia, quando tantus iudex descenderit, agminibus circumstantibus Angelorum. Hinc autem percipias quod, carne sumpta et sanguine, filius non minus est deus, quod se pollicetur in maiestate dei patris venturum, et quod ei tamquam iudici omnium ministrabunt Angeli qui factus est homo similis nobis.
Ambrosius. Semper autem dominus sicut erigit ad praemia futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre; negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque quamvis excelsa virtus futuris commutat praesentia. Ergo bonus magister, ne quis desperatione frangatur aut taedio, continuo se videndum fidelibus pollicetur, dicens dico autem vobis: vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum dei. Theophylactus. Idest gloriam in qua iusti erunt. Hoc autem dixit de transfiguratione quae forma erat futurae gloriae; ac si diceret: sunt aliqui hic stantes, scilicet Petrus, Iacobus et ioannes, qui non attingent mortem, donec in tempore transfigurationis videant in qua gloria erunt qui me confitentur. Gregorius.
Vel regnum dei hoc loco praesens ecclesia vocatur: et quidam ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut ecclesiam dei constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam erectam. Ambrosius. Itaque si nos volumus mortem non timere, stemus ubi christus est: soli enim non quaerunt gustare mortem qui stare possunt cum christo: in quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, nec tenuem quidem sensum mortis habituros qui christi videntur meruisse consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animae possidendo teneatur: non enim hic mors corporis, sed animae denegatur.