Glossa. Cum de convivio peccatorum et de participatione respondisset eis, de comestione eum aggrediuntur; unde dicitur tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Hieronymus. Superba interrogatio, et ieiunii reprehendenda iactantia.
Nec poterant discipuli ioannis non esse sub vitio, qui iungebantur Pharisaeis, quos a ioanne noverant condemnatos; et calumniabantur eum quem sciebant magistri vocibus praedicatum. Chrysostomus in Matth.. Quod autem dicunt, tale est: esto tu ut medicus haec facis; sed cur discipuli tui dimittentes ieiunium, talibus mensis accedunt? deinde incusationem ex comparatione augere volentes, primo seipsos ponunt, et deinde Pharisaeos.
Ieiunabant illi quidem a lege discentes, sicut et Pharisaeus dixit: ieiuno bis in sabbato; ipsi autem a ioanne.
Rabanus. Ioannes enim vinum et siceram non bibit: quod abstinentiae meritum in eo auget, cui nulla est potentia naturae.
Dominus autem qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus declinaret, quos abstinentibus poterat facere iustiores? ieiunat autem christus, ne praeceptum declinet; manducat autem cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas. Augustinus de cons. Evang..
Sed cum matthaeus tantum discipulos ioannis hoc dixisse perhibeat, verba quae apud marcum leguntur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, idest convivas de discipulis ioannis et Pharisaeis: quod Lucas evidentius expressit, qui alios de aliis dixisse narravit. Unde ergo matthaeus dicit tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis, nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt? chrysostomus in Matth..
Vel Lucas dicit, quod Pharisaei hoc dixerunt; hic autem dicit, quod discipuli ioannis: quia Pharisaei illos secum acceperunt ad dicendum, quod postea in Herodianis fecerunt. Sed considerandum, quod quando pro extraneis, sicut pro publicanis, sermo erat, ut eorum turbatam mitiget animam, vehementius exprobrantes incursavit; ubi autem discipulos convitiabantur, cum mansuetudine respondet; unde sequitur et ait illis iesus: numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? primo quidem seipsum medicum vocaverat, hic autem sponsum, in memoriam reducens verba ioannis qui dixit: qui habet sponsam sponsus est. Hieronymus. Sponsus christus est, sponsa autem ecclesia. De hoc spirituali connubio apostoli sunt creati, qui lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt.
Et hoc est quod subditur venient autem dies quando auferetur ab eis sponsus; et tunc ieiunabunt. Chrysostomus in Matth.. Quod autem dicit, tale est: gaudii est praesens tempus et laetitiae; non ergo introducenda sunt tristia: etenim ieiunium triste est non naturaliter, sed istis qui imbecillius adhuc dispositi sunt: his enim qui sapientiam contemplari desiderant, delectabile est; unde secundum opinionem illorum hoc dixit. Per hoc autem monstrat quod non gulae erat quod fiebat, sed dispensationis cuiusdam. Hieronymus.
Nonnulli autem putant idcirco dies quadraginta passionis ieiunia debere committi, licet statim dies Pentecostes et spiritus sanctus veniens inducat nobis festivitatem.
Ex huiusmodi occasione testimonii montanus, prisca et maximilla, etiam post Pentecosten faciunt Quadragesimam, quia ablato sponso, filii sponsi debeant ieiunare.
Ecclesiae autem consuetudo ad passionem domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali saginae ieiunio corporis praeparemus.
Chrysostomus in Matth..
Rursus autem a communibus exemplis confirmat hunc sermonem, cum subdit nemo autem mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit; quasi diceret: nondum effecti sunt fortes mei discipuli, sed adhuc multa indigent condescensione: nondum sunt per spiritum renovati. Sic autem dispositis non oportet gravedinem imponere praeceptorum.
Hoc autem dixit regulam dans suis discipulis, ut discipulos ex universo orbe terrarum cum mansuetudine suscipiant.
Remigius. Vestimentum vetus discipulos vult intelligi, quia nondum erant per omnia innovati. Pannum rudem, idest novum, appellat novam gratiam, idest evangelicam doctrinam, cuius quaedam particula est ieiunium; et ideo non conveniebat ut saeviora praecepta ieiunii illis committerentur, ne forte austeritate ieiunii frangerentur, et fidem perderent quam habebant; ideo subdit tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit. Glossa. Quasi dicat: ideo rudis pannus, idest novus, non debet poni in vestimento veteri, qui tollit saepe a vestimento plenitudinem eius, idest perfectionem; et tunc fit peior scissura. Grave enim onus rudi iniunctum, illud boni quod prius inerat, saepe destruit. Remigius. Duabus autem similitudinibus positis, scilicet nuptiarum, et de panno rudi et de vestimento veteri, nunc tertiam addit similitudinem de utribus et de vino: neque mittunt vinum novum in utres veteres. Utres veteres appellat suos discipulos, qui nondum perfecte erant innovati. Vinum novum appellat plenitudinem spiritus sancti, et profunda caelestium mysteriorum, quae tunc discipuli ferre non poterant; sed post resurrectionem utres novi facti fuerunt, et vinum novum receperunt quando spiritus sanctus replevit corda eorum.
Unde quidam dixerunt: omnes isti musto pleni sunt. Chrysostomus in Matth.. Hinc et nos causam docuit humilium verborum quae continuo ad eos dicebat propter imbecillitatem ipsorum.
Hieronymus. Vel aliter. Per vestimentum vetus et utres veteres debemus intelligere Scribas et Pharisaeos; particula vestimenti novi et vinum novum praecepta evangelica sentienda: quae non possunt sustinere Iudaei, ne maior scissura fiat.
Tale quid et Galatae facere cupiebant, ut cum evangelio legis praecepta miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum. Sermo igitur evangelicus apostolis potius quam Scribis et Pharisaeis est infundendus, qui maiorum traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum christi non poterant custodire.
Glossa. Per hoc ergo significat quod apostoli non erant in veteribus observantiis detinendi, quos oportebat gratiae novitate perfundi. Augustinus in serm. De quadrag.
Vel aliter. Omnis qui recte ieiunat, aut animam suam in gemitu orationis et castigatione corporis humiliat, aut illecebras carnales spiritualis sapientiae delectatione suspendit. De utroque autem ieiunii genere dominus hic respondet: nam de primo, quod habet animae humiliationem, dicit non possunt filii sponsi lugere; de illo quod epulum mentis, consequenter locutus est, dicens nemo mittit commissuram panni rudis. Deinde quia sponsus ablatus utique nobis est, lugendum est. Et recte lugemus, si flagramus desiderio eius. Beati quibus licuit eum ante passionem tunc habere praesentem, interrogare sicut vellent, audire sicut deberent. Illos dies concupierunt videre patres ante adventum eius, neque viderunt, quia in alia dispensatione sunt ordinati, per quos venturus annuntiaretur, non a quibus veniens audiretur; in nobis autem illud impletum est quod ipse dicit: venient dies quando desiderabitis videre unum de diebus istis, et non poteritis. Quis ergo hic non lugebit? quis non dicat: factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus? merito ergo apostolus cupiebat dissolvi, et esse cum christo. Augustinus de cons. Evang..
Quod ergo dixit matthaeus lugere, ubi marcus et Lucas dicunt ieiunare, significat de tali ieiunio dominum locutum quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum quod pertinet ad gaudium mentis in spiritualia suspensae, et ob hoc alienatae a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus significasse intelligatur; ostendens, quod circa corpus occupatis et ob hoc veterem sensum habentibus, hoc genus ieiunii non congruat.
Hilarius in Matth.. Mystice vero, quod praesente sponso ieiunandi necessitatem discipulis non esse respondet, praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente (idest, in conspectu mentis christum continens) indigebat; ablato autem se, ieiunaturos esse dicit; quia omnes non credentes resurrexisse christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis caelestis accipitur.
Hieronymus. Vel cum propter peccata a nobis recesserit, tunc indicendum est ieiunium, tunc luctus est recipiendus.
Hilarius (ut supra)p ponit etiam exempla, quibus ostendit, infirmatas vetustate peccatorum et animas et corpora novae gratiae sacramenta non capere. Rabanus.
Cum autem datae sint diversae similitudines ad idem, differunt tamen: vestis enim qua foris tegimur, opera bona significat, quae foris agimus; vinum quo intus reficimur, fervor est fidei et caritatis, quo intus reformamur.