Postquam manifestavit philosophus quid est actus, hic intendit ostendere quando et in quali dispositione existens aliquid dicatur esse in potentia ad actum.
Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio, dicens, quod determinandum est quando aliquid est in potentia, et quando non. Non enim quandocumque, et qualitercumque dispositum, aliquid potest dici esse in potentia, etiam ad id quod fit ex eo. Nunquam enim poterit dici, quod terra sit in potentia homo. Manifestum est enim quod non; sed magis tunc dicitur esse in potentia homo, quando ex praecedenti materia iam factum est sperma. Et forte neque adhuc est in potentia homo, ut infra patebit.
Secundo ibi, quemadmodum igitur solvit propositam quaestionem.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in quali dispositione materia existens, dicatur esse in potentia ad actum. Secundo quod a materia in tali dispositione denominatur solum id quod est in materia, ibi, videtur autem quod dicimus.
Circa primum, considerandum est, quod sicut septimo superius dixit, quarumdam artium effectus contingunt etiam sine arte. Domus enim non fit sine arte, sed sanitas fit sine arte medicinae ex sola operatione naturae. Et licet id quod fit a natura, non sit fortuitum neque casuale, eo quod natura est causa agens per se, fortuna vero et casus est causa agens per accidens, tamen ex eo quod ille qui sanatur a natura, sanatur praeter intentionem artis, dicitur sanari a fortuna. Nihil enim prohibet aliquid non esse fortuitum in se, quod tamen dicitur fortuitum per comparationem ad aliquem, qui non considerat causam per se talis effectus.
Dicit ergo, quod non quicumque vel in qualibet dispositione existens, sanatur a medicina vel a fortuna; sed est aliquod possibile in determinata dispositione, quod sanetur vel a natura vel ab arte. Quibuslibet enim activis respondent determinata passiva. Illud autem possibile, quod unica actione natura vel ars potest in actum sanitatis reducere, est sanum in potentia.
Et ut plenius cognoscatur, subiungit definitionem huius possibilis, et quantum ad operationem artis, et quantum ad operationem naturae. Dicit ergo quod est possibile, quod ex potentia ente, ens fit actu ab intellectu, sine arte. Terminus enim, idest definitio est quando statim cum vult artifex facit id esse actu, si nihil exterius prohibeat. Et tunc potentia dicitur esse sanum, quia per unam operationem artis fit sanum. In illis autem, quae sanantur per naturam, dicitur esse aliquid in potentia sanum, quando non est aliquid prohibens sanitatem, quod debeat moveri vel transmutari prius quam intrinseca virtus sanans effectum habeat in sanando.
Et sicut diximus de sanatione quae fit ab arte, ita potest dici de aliis quae per artem fiunt. Nam tunc materia est in potentia domus, quando nihil eorum quae sunt in materia, prohibet domum fieri statim una actione, nec est aliquid quod oporteat addi, vel auferri, vel mutari, antequam materia formetur in domum. Sicut lutum oportet transmutari, antequam ex eo fiant lateres: ex arboribus autem oportet aliquid auferri per dolationem, et addi per compaginationem, ad hoc quod componatur domus.
Unde lutum et arbores non sunt potentia domus, sed lateres et ligna iam praeparata.
Et similiter est in aliis; sive habeant principium perfectionis extra, sicut sunt artificialia; sive intra, sicut naturalia.
Et tunc semper sunt in potentia ad actum, quando nullo exterius prohibente, per proprium principium activum possunt reduci in actum. Tale autem nondum est sperma. Oportet enim quod mediantibus permutationibus multis ex eo fiat animal.
Sed quando iam per proprium principium activum potest fieri tale, scilicet actu existens, tunc iam est in potentia.
Sed illa, quae oportet transmutari antequam sint statim reducibilia in actum, indigent alio principio activo, scilicet praeparante materiam, quod interdum est aliud a perficiente, quod inducit ultimam formam. Sicut patet quod terra nondum est in potentia statua; non enim una actione nec uno agente reducitur in actum; sed prius per naturam transmutatur, et fit aes, et postea per artem fit statua.
Deinde cum dicit videtur autem ostendit, quod a tali materia, quae est in potentia ad actum, denominatur mixtum.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit qualiter mixtum a materia denominatur; dicens quod id quod fit a materia, non dicitur hoc, sed ecininum, quod Latine non dicitur, sed per consuetudinem Graecum est denominativum ad significandum illud, quod est ex altero tamquam ex materia: ac si dicatur: materia non praedicatur in abstracto de eo quod est ex materia, sed denominative. Sicut arca non est lignum, sed lignea, et lignum non est terra, sed terreum. Et iterum, si terra habeat aliam materiam priorem, terra non erit illud, sed ecininum, idest non praedicatur de terra in abstracto, sed denominative.
Ita tamen fiat talis praedicatio, quod semper id quod est in potentia secundum modum determinatum, praedicatur de eo, quod est immediate posterius.
Ut terra, quae non potest dici potentia arca, non praedicatur de arca, nec in abstracto nec denominative. Arca enim neque est terra, neque terrea, sed lignea. Lignum enim est in potentia arca et materia arcae.
Universaliter est quidem lignum arcae, particulariter vero hoc lignum huius arcae.
Si vero est aliquid primum, quod non dicitur de alio ecininum, idest quod non habet aliquid quod de eo quidem denominative praedicetur modo praedicto, hoc erit materia prima. Sicut si aer est materia terrae, ut quidam dixerunt, aer praedicabitur de terra denominative, ut dicatur terra est aerea. Et similiter dicetur aer igneus et non ignis, si ignis est materia eius. Ignis autem, si non denominatur ab aliqua priori materia, erit materia prima, secundum positionem Heracliti. Sed hic oportet adiungere: si sit aliquid existens, ad differentiam universalis; nam universale praedicatur etiam de aliis, et alia non praedicantur de eo; nec tamen est materia, cum non sit aliquid subsistens. Universale enim et subiectum differunt per hoc, quod subiectum est hoc aliquid, non autem universale.
Secundo ibi, ut puta ponit similitudinem praedicationis denominativae: dicens, quod sicut id quod subiicitur passionibus, ut homo, corpus et animal, recipit denominativam praedicationem passionum: sic, id quod est ex materia, recipit denominativam praedicationem materiae.
Nam passio est musicum et album.
Dicitur autem subiectum, cui advenit musica, non esse musica in abstracto, sed musicum denominatione: et homo non dicitur albedo, sed album. Neque etiam homo dicitur ambulatio aut motus abstractive, sed ambulans aut motum, ut ecininum, idest denominatum.
Tertio ibi, quaecumque quidem ponit comparationem utriusque denominationis: et dicit, quod quaecumque sic praedicantur denominative, sicut ista accidentia, ultimum, quod sustentat ea, est substantia: sed quaecumque non praedicantur sic denominative, sed id quod praedicatur denominative, est quaedam species, et hoc aliquid, ut lignum aut terra, ultimum in talibus praedicationibus quod sustentat alia, est materia et substantia materialis. Et convenienter accidit dici ecininum, idest denominative secundum materiam et passiones, idest accidentia, quae ambo sunt indeterminata. Nam et accidens determinatur et definitur per subiectum, et materia per id ad quod est in potentia.
Ultimo epilogat quod dictum est, et est manifestum.