Deinde cum dicit quare si non ostendit qualiter praedicti duo modi generationis colorum sustineri possint, et usque ad quid se extendant, scilicet usque ad apparentiam; concludens ex praedictis, quod si non contingit aliquam magnitudinem esse invisibilem, sed quaelibet magnitudo ab aliqua distantia est visibilis, ut sequitur, erit quaedam commixtio colorum haec, scilicet per alternos colores, et illo etiam modo per positionem colorum secus invicem, nihil prohibet, quin appareat quidam color communis ab aliqua distantia, ex qua scilicet non potest videri per se uterque color simplicium propter corporis parvitatem. Quod autem nulla magnitudo sit invisibilis simpliciter propter parvitatem, dicit in sequentibus esse videndum.