Nec fecit. Supra egit Psalmista de virtuosa operatione quam deus acceptat, connumerando ea per quae homo bene operatur in se; hic autem connumerat ea per quae se bene habet ad proximum.
Et hic quantum ad proximum petit tria. Primo, ut ei non noceat. Secundo, quod non consentiat nocenti: Rom. 1: qui talia agunt, regnum dei non consequentur; sed digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Tertio, quod non decipiat ipsum. Dicit ergo quantum ad primum, nec fecit proximo suo malum, nec corporaliter nec spiritualiter: Rom. 12: nulli malum pro malo reddentes: Gal. 6: dum tempus habemus, operemur bonum. Quantum ad secundum dicit, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Aliquis dicit aliquid contra aliud, sed non est sustinendum; et ideo dicit, opprobrium non accepit, tunc scilicet, quando ille qui audit verba detractoria contra eum, et ex his detestatur illum de quo dicuntur, vel etiam ipse dicit aliis: Eccl. 19: audisti verbum contra proximum tuum, commoriatur in te etc.. Eccl. 28: sepi aurem tuam spinis, et noli audire linguam nequam. Hieronymus: si non est auditor, non est detractor. Bernardus: detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixero: Prov. 25: ventus Aquilo dissipat pluviam, et facies tristis linguam detrahentem: quia, ad litteram, detrahens cessat cum audiens contristatur.