In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
" In saecula saeculorum. " Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Vel sic de hominibus: " Benedictio, "id est, augmentatio in bonis operibus, " et honor, " quem inde apud Deum et homines consequimur, " et gloria, " de virtutibus quas in baptismo suscepimus, " et potestas, " qua concupiscentiis resistimus. Quasi diceret : Non nobis haec attribuantur, sed Domino. Psal. CXIII, 1 Non nobis, Domine, non nobis, ''etc.
" Benedictio " pro dono creationis, " honor " pro liberatione captivitatis, " gloria " pro stola corporis, " potestas " pro stola animae. Vel sic : " Benedictio " pro dono fortunae, " honor " pro dono naturae, " gloria " pro dono gratiae, "potestas " pro dono gloriae.
"In saecula saeculorum, " id est, sine fine.
" Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum. "
Hic ponit consensum Praedicatorum, et congratulationem Angelorum.
Et est sensus: " Et quatuor animalia, " id est, universi Praedicatores, " dicebant: Amen, " id est, confirmabant laudem qua Deus laudabatur. Glossa : " Ad Praedicatores ex officio pertinet alios confirmare. " Unde Petro dictum est, Luc. XXII, 32 : Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
Hic quaeritur, Quomodo praedicatores possint dicta Angelorum confirmare, cum illi sint eis superiores? Responsio. , Duplex est confirmatio : per ratificatio-. nero, et haec est auctoritas, et pertinet ad majores. Alia est per approbationem et consensum, et haec pertinet ad minores, et de hac loquitur hic.
"Et viginti quatuor seniores, " id est, universi Doctores, vel fideles, septem operibus misericordiae secundum regulam quatuor Evangelistarum viventes, "ceciderunt in facies suas, " per humilitatem ab altitudine divinae majestatis ad propriam parvitatem se converterunt : "et adoraverunt, " corde, et ore, et opere, " viventem in saecula saeculorum, " id est, in aeternum. " Viventem " in se, et aliis vitam tribuentem. Deuter. xxxii, 40: Vivo ego in aeternum. Joan. XIV, 19 : Ego vivo, et vos vivetis.
Hic sunt dubitabilia.
Primo, super illo verbo v. 4 : " Etego flebam multum. " Quaeritur, Cum jam quando Joannes ista cernebat, iste liber per mysterium nativitatis, passionis, et resurrectionis, etc, fuisset revelatus, quare se dicit flevisse quia non inveniebatur quis esset dignus aperire ?
Responsio secundum Haymonem et Glossam. Sciendum, quod non ex persona sua beatus Joannes, sed ex persona Patrum Veteris Testamenti flevit : quia flebant desiderantes adventum Filii Dei in mundum : in quorum persona Psalmista, Psal. xli, 4, dicit: Fuerunt mihi lacrymae meae panes. Quasi dicat: Ploro propter dilationem adventus Dei mei in carnem.
Sed ulterius quaeritur juxta hoc, Quare non dicit, quod Angelus fortis fleret qui magna voce praedicabat, et Patres Veteris Testamenti significabat?
Responsio. Hoc factum est ad signandum, quod eadem est unitas Ecclesiae in Novo et Veteri Testamento. Cantic. VI, 8: Una est columba mea. Et ideo Joannes, qui erat persona Novi Testamenti, in persona antiquorum Patrum se fiere dicebat.
Secundo, super illo verbo v. 6 : " Et vidi... Agnum stantem tamquam occisum, " quaeritur, Quare prius vocat eum leonem, modo vocat eum agnum ?
Responsio. Leo dicitur propter victoriam, agnus vero propter victimam : leo quia diabolum vicit, agnus quia seipsum offerens mundum redemit. Ubi ergo ponitur consolatio Joannis flentis, describitur victoria per quam habet potestatem Librum aperire et solvere signacula ejus: ubi vero accipit Librum, quia hoc per passionem meruit, vocatur agnus. Item, leo fuit per potentiam majestatis, agnus vero per mansuetudinem humilitatis : et leo malos puniendo, agnus vero eosdem tolerando.
Tertio, super illo verbo v. 11 : " Et audivi vocem Angelorum, " quaeritur,
Quae sit illa vox, aut sensibilis, aut intelligibilis? Et videtur quod sensibilis. Dionysius in libro de Ecclesiastica Hierarchia : " Illuminationis excellentiam sensibiliter dicendo, tamquam vox aquarum reboant : Benedicta gloria Domini : " ergo vox Angelorum fuit sensibilis. CoNTRA : Damascenus : " Lumina intellectualia, id est, Angeli, sine voce prolata tradentia sunt sibi invicem et consilia et intelligentia : " ergo vox eorum non est sensibilis.
Responsio. Vox Angelorum sensibilis non est, sed intelligibilis. Cum enim non accipiant notitiam rei alicujus mediante aliquo sensibili, non manifestant suam voluntatem aliqua voce sensibili. Unde laus eorum non est laus vocalis. Unde Gregorius : " Vox Angelorum in laude conditoris est ipsa admiratio intimae contemplationis. " Et quia hanc admirationem Joannes intellexit, ideo dicitur audisse vocem, id est, intellexisse.
Ad illud quod dicit Dionysius, dicendum quod non dicit Angelos loqui sensibiliter, nisi sensu interiori : quia omnia interiora eorum sentiunt illam illuminationem et dilectionem quam a Deo accipiunt.
Quarto, super illo verbo v. 12 : " Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem. " Glossa, id est, immunitatem a peccato. Contra : Non accipit illam quia passus est et merito Passionis, sed ex unione Verbi.
Responsio. ipse quoad se semper habuit immunitatem peccati, sed nobis accepit merito Passionis : quia ex Passione habuerunt efficaciam contra peccata sacramenta, et praecipue baptismus. Vel sic : Ex unione habuit immunitatem a peccato secundum rei veritatem, sed merito Passionis quantum ad manifestationem et evidentiam.
Quinto quaeritur, Cum supra, v. 6 : dictum sit : " Vidi Agnum tamquam occisum, " hic dicit: " Dignus est Agnus, qui occisus est, " quare differenter hoc dicatur ?
Responsio. Quod dicitur hic occisus, exprimit veritatem rei. Quod dicitur supra tamquam occisus, excludit in morte detentionem. Psal. XV, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Ultimo, super illo verbo v. 13 : " Sedenti in throno et Agno, benedictio, et honor, etc, " quaeritur,Cum praedicta,scilicet, virtutem et fortitudinem habuerint Angeli ab initio mundi antequam Filius incarnaretur, cum secundum humanitatem dicatur agnus, vi detur quod agno non debent talia attribui.
Responsio. Agno attribuitur in quantum est Deus, non in quantum est homo: vel quia per ipsum reparata est ruina Angelorum. Ad Ephes. I, 10 : instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso.