LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter interimitur diffinitio inspiciendo in partes ejus, quae sunt genus et differentia.
Secundus autem in communi acceptus locus quo interimi potest diffinitio, est per inspectionem ad ipsas partes diffinitionis, et ad ipsa ex quibus est diffinitio quantum ad substantiam, a qua communi consideratione multae trahuntur considerationes speciales. Et primo quidem ad genus inspiciendo si non ponatur genus, et si non ponatur genus certum et finitum, et si non ponatur genus proximum.
Inspiciendum ergo primo si cum res diffinita est in genere, per diffinitionem assignatam non est sita sive posita in genere aliquo : in omnibus enim hujusmodi diffinitionibus peccatum est, in quibus non ponitur primo sive prius in ordine partium diffinitionis in ratione (hoc est, in diffinitione ipsa) genus quod praedicatur in quid : quia illius essentiales differentiae sunt quae formant ipsum in quale quid, quod est species. Hoc modo peccat corporis diffinitio quando dicitur, quod corpus est quod habet tres dimensiones : quod enim est nomen infinitum et genus nullum dicit, per quod ab aliis generibus corpus separetur. Vel si hominem diffinire volens dixit, quod homo est qui scit numerare, eo quod solus inter animalia scit numerare : hic enim nullum est positum genus in diffinitione. Genus autem, ut diximus, vult quid est esse significare, cui addita differentia facit quale quid, quod est species, quae sine genere non est quid, sed quale tantum, quia non est quid formatum : et ideo genus primum ponitur eorum quae in diffinitione ponuntur, et primum subjectum, et primum substans differentiis formantibus et distinguentibus ipsum.
Amplius inspiciendum adhuc si aliquid diffiniri debeat ex suo genere ad plura sicut ad fines : dicto enim eo quod diffinitur ad plura ex ipso suo genere, considerandum est si aliquis in diffinitione assignata non ad omnia ad quae dictum est, assignavit: tunc enim peccavit, et interimitur diffinitio. Cujus exemplum est, ut si aliquis grammaticam diffinire volens, dicat eam scientiam esse scribendi : hic enim genus posuit, sed non omnia ad quae scientia est grammatica posuit : indiget enim. adhuc quod apponatur, quoniam grammatica est scientia cognoscendi per constructionem ad intellectum relatum : et sic grammatica est scientia scribendi et cognoscendi ejus quod profertur in oratione et in partibus orationis, et nihil magis scribendi quam intelligendi declarat grammaticam esse scientiam ille qui assignat perfectam grammaticae diffinitionem. Propter quod non diffinit qui aliquid (hoc est, alterum illorum) ponit. Sed ille vere diffinit grammaticam, qui utraque haec ad quae ex integro est diffinitio, dixit sic, Grammatica est scientia recte scribendi et recte intelligendi quod profertur in oratione et partibus orationis. Hujus autem ratio est : quia plures non contingit esse diffinitiones substantiales ejusdem : et si diffinitur ad unum, eadem ratione dif finietur ad alterum, quando utrumque per suum genus et non per accidens : et sic non continget ejusdem plures esse diffinitiones et diversas. Est autem quod genus est aliud sicut scientia ad scitum.
Ergo in quibusdam quidem ex necessitate sic se habet, quod oportet diffinire ad utrumque ad quae est, quando sine his non perfecte determinatur genus, sicut dictum est. In quibusdam autem non est sic. Et ideo non correctione, sed determinatione per distinctionem facta indiget consideratio, ut in quibusdam, ubi non per se dicitur genus ad utrumque, sed ad unum per se et ad alterum per accidens, velut medicina dicitur esse scientia ad sanitatem et aegritudinem facere. Nam de hoc sive ad hoc quidem quod est sanitatem facere, per se dicitur ; quia haec
est scientia faciendi sanitatem. De illo autem quod est aegritudinem facere, est per accidens. Simpliciter autem (hoc est, per se) alienum est a medicina aegritudinem facere. Propter quod nihil magis dif finivit medicinam qui ad utrumque diffmivit eam dicens, quod medicina est scientia ad sanitatem facere et aegritudinem, quam si ad alterum quod est sanitatem facere diffinivisset : quia non est ad aegritudinem facere, nisi propter sanitatem, quando aegritudo est causa sanitatis et vitae longioris : et scitur jam ex scientia Posteriorum, quod ubi unum est propter alterum, utrobique est tantum unum. Sed forte inspiciendo subtiliter, pejus dif finivit qui diffmivit ad utrumque, quam si ad alterum tantum diffinivisset : eo quod etiam reliquorum sive aliorum et a medico quolibet cujuslibet artis vel scientiae potest aegritudinem facere, vel vulnerando vel immoderate corpus implendo, vel immoderate exercitando, vel hujusmodi aliquid faciendo : ad hoc enim nec scientia nec ars requiritur : quoniam non est difficile et bonum.
Amplius adhuc inspiciendo ad genus quod elementum est, qui vult interimere diffinitionem, consideret si aliquid quod ad plura est quae inaequalia sunt secundum bonum et malum, sed non ad melius, sed ad pejus per diffinitionem ex genere factam assignavit ad unum, cum sint plura ad quae secundum genus sumi dicitur id quod diffmivit. Nam omnis scientia et omnis potestas ad aliud dicta, sive sit naturalis, sive artificialis, sive etiam politica, est ejus quod est optimum in illo ordine secundum quem ad illud dicitur : et ideo ad illud secundum genus suum est diffinienda. Aut etiam adhuc peccatum est quoad genus inspiciendo diffinitum per diffinitionem assignatam non positum in proprio genere, utrum vere positum sit in proprio genere, vel non, considerandum ex his elementis vel principiis quae sunt inducta in quarto hujus scientiae libro. Dictum autem est prius quando ponitur in aequivoco vel analogo sicut in genere.
Rursum autem adhuc inspiciendo ad genus, interimitur diffinitio, si assignans diffinitionem ea dixit esse genera quae transcendunt, hoc est, quae non sunt proxima diffinito, sed ponit superiora intermediis et ultimis omissis. Cujus exemplum est, ut justitiam specialem virtutem volens diffinire, dicit justitiam esse habitum aequalitatis affectivum vel distributivum, eo quod in communicandis vel distribuendis facit aequale, sed non secundum medietatem arithmeticam vel geometricam, transcendit proximum genus qui sic diffinivit : reliquit enim virtutem quae est proximum genus justitiae, et non dixit quid est esse justitiae : quia quamvis dicat in genere remoto quid est esse justitiae, hoc non est nisi infinite et indeterminate. Quare aut proximum genus ponendum, aut omnes differentias superiori generi addendum, quoniam trahunt usque ad genus proximum cujus differentia constituit speciem : quia differentia transcendens generis adjuncta illi generi non complet diffinitionem. Unde ex remoto genere non completur diffinitio : sed utraque conjuncta sunt ut potentia et genus ad ipsum diffinitum : substantia enim cujusque diffiniti et quid est in genere suo, ut saepius diximus. Hoc autem quod dictum est, in genere transcendent diffinitum ponere, idem est quod non ponere ipsum in proximum genus. Nam qui virtutem dixit esse genus justitiae diffiniendo justitiam, dixit et habitum : quia in inferiori dicitur superius, et non e converso, sicut saepius dictum est. Et ideo quod proximum genus diffinitio diffiniendo posuit, in proximo genere omnia superiora genera et transcendentia proximum genus dixit : eo quod omnia superiora genera per se de inferioribus praedicantur, et in ipsis sunt
et dicuntur ad minus implicite. Propter quod diffinitum aut in proximum genus ponendum est, aut si transcendens genus ponatur, tunc addendum generi remoto omnes superiores differentias superiorum generum, quae coarctent genus remotum ad genus proximum : quia per istas sic generi remoto additas determinatur et finitur genus proximum : et tunc ponitur diffinitio proximi generis, et ista in diffinitione stat loco ipsius : sic enim praemissis nihil omisit de his quae ex genere ad proximum genus vel proximi generis constitutionem pertinent : sed pronomen proximi generis in diffinitione speciei dictum erit inferius genus per suam constitutionem. Sicut si diffiniendo hominem dicam, quod homo est substantia corporea animata sensibilis rationalis mortalis. Ille vero qui diffiniendo non dicit nisi superius genus tantum sine additione differentiarum contrahentium, dicendo sic superius genus, non dicit inferius : quia inferius non est in suo superiori nisi potentia et indefinite, et non est in ipso in actu et intellectu. Nam qui plantam dicit, quod est superius genus, non dicit arborem nisi potentia et infinite. Et ideo in superius genus non diffinitur. Scias autem, quod assignans diffinitionem per genus remotum, et contrahens per differentias, licet non interimat diffinitionem secundum substantiam, interimit cum bonitate diffinitionis : quia differentiam non posuit ut debet .