TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est c hgressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.
Nunc autem duas quaestiones quae remanent, quantum possumus determinemus. Una autem illarum est quae contingit ex hoc quod intellectum ponimus esse separatum, et similiter universale separatum ab individuantibus, et quod separatum est idem apud omnes : et ita videtur ad minus de intellectu speculativo, quod idem sit apud omnes, et sic me accipiente scientiam etiam alius accipit eam, quod est omnino falsum. Altera autem contingit ex hoc quod intellectus possibilis potentia est omnia, et similiter materia prima, et ex hoc videtur intellectum fore idem cum materia prima, et materia prima deberet intelligere formas quae sunt inipsa sicut et intellectus. Sed istas quaestiones determinare secundum inductam opinionem non est difficile. Jam enim concessimus quod intellectus est separatus secundum se, et conjunctus per hoc quod in eadem substantia existens communicat ei quod communicat corpori per se, sicut sunt phantasia et sensus : et sic intellectus est hoc aliquid, licet non sit aliquid intelligibilium, nisi quando intelligit seipsum : et de hoc inferius ex Aristotelis dictis rationem reddemus. Et ideo concedendum est, quod subjectum intelligibilium non est unum numero in omnibus : et in hoc discordamus ab Averroe, et concordamus cum Avicenna et Algazele et cum Aristotele, ut videtur, ubi vocat intellectum quo cognoscit anima et sapit, partem animae, quae quidem anima est perfectio corporis organici, et non potest esse eadem numero in diversis : sed universalis est intellectus secundum se, et ideo quod est in ipso scctmdum se, est etiam secundum actum universale, et hoc oportet secundum Peripateticos concedi esse commune apud omnes et idem intellectum universale in anima mea et in anima tua : aliter oporteret dicere quod hominem sedere et hujusmodi est quoddam commune ad id quod est in anima mea et in anima tua. Licet enim intellectus meus sit individuus et separatus ab intellectu tuo, tamen secundum quod est individuus, non habet universale in ipso, et ideo non individuatur id quod est in intellectu, sicut nec colores individuantur a luce abstrahente eos, sed potius a materia et appendiciis materiae, quae sunt situs et figura et hujusmodi. Sic igitur universale ut universale est ubique et semper idem omnino et idem in animabus omnium non recipiens individuationem ab anima : non tamen scientia unius est scientia alterius, vel speculatum ab uno est speculatum ab altero : quoniam speculatio perficitur ex motu phantasmatis. Similiter autem scientia ex universalibus est, quae fiunt ex multis memoriis et experientiis quae non sunt eaedem omnium. Et hoc est quod supra diximus, quod speculativi intellectus sunt unus in eo quod speculativi intellectus sunt, sed sunt multi secundum quod illorum vel illorum sunt, et hac in determinatione convenit nobiscum Averroes, licet in modo abstractionis intellectus parumper differat a nobis.
Quaestionem autem illam quam Theophrastus volens evitare, dixit intellectum possibilem nunquam esse in potentia, et speculativum dixit perpetuum , facillimum secundum determinata solvere est: quoniam formae nullo modo similes sunt in materia prima et in intellectu possibili : et est differentia quadruplex. Una quidem et principaliter, quia formae intelligibiles sunt in intellectu possibili, sicut in magis formali per ipsas deter-
minato : formae autem sunt in materia prima sicut in materiali in quo subsistere habent : et haec differentia patet ex dictis. Secunda est, quod formae universales simplices sunt comparatae ad intellectum possibilem : formae autem divisae secundum esse particulare et hic et nunc existentes sunt comparatae ad materiam : et ideo non intelligit eas materia sicut intellectus : omne enim ad quod comparantur formae sicut universales et simplices et denudatae, habet discretionem formarum comparatarum ad se, ut in sequentibus ostendemus : et omne id ad quod comparantur ut individuae et divisae, habet esse in actu ab illis, et nullius earum discretionem et intellectum : et hac differentia convenit nobiscum Averroes. Tertia autem differentia est, quia potentia materiae non est determinata ad ens intellectualis naturae secundum quod est primae materiae : potentia autem intellectus possibilis de terni inata est ad ens intellectualis naturae : et ideo natura materiae non illustrat sua luce super formas quae sunt in ipsa, sed remanet in tenebris privationis omnis formae : natura autem possibilis intellectus super formas quae sunt in. ipsa, illustrat, et ideo omnes eas discernit : et in hac differentia convenimus cum Avicebron in libro Fontis vitae. Quarta differentia est, quoniam formae quae sunt in intellectu possibili, sunt in eo non individuatae, eo quod non omnino uniuntur sibi sicut subjecto, nec sicut materiae : et ideo intellectus possibilis non obligatur alicui earum, sicut materia et instrumentum in quo et per quod formas suas exerceat operationes, sed remanet liber potens operari circa eas : materia autem formas quas recipit, sicut subjectum recipit, et ideo dividitur in partes per formas, et efficitur per partes obligata cuilibet formae, et illa exercet operationes suas in ea sicut instrumento et subjecto. Si autem ista subtilius considerantur, satis patet aequivoce dici potentiam passivam de materia et intellectu possibili : et tunc destructum est fundamentum super
quod Avicebron in libro Fontis vitae totam suam fundat intentionem. Utrum autem anima rationalis composita sit ex. potentia et actu, posterius inquiremus. Haec igitur dicta sint ad quaestiones solvendas a Peripareticis de intellectu possibili inductas.