Cyrillus. Insidiatur diabolus multimode diligentibus optimam vitam; et si quidem per carnales illecebras obsidere valet alicuius mentem, affectus voluptatem exacuit: si quis hos effugerit laqueos cupidinis, gloriae suscitat passionem, quae quidem passio vanae gloriae invasit quemdam apostolorum suorum; unde dicitur intravit autem cogitatio in eos, quis eorum esset maior: hoc enim cogitare est cupientis ceteris superesse.
Improbabile autem puto omnes discipulos hanc aegritudinem incurrisse: et ideo ne crimen aliquod contra aliquem discipulorum evangelista machinari videretur, exprimit indeterminate dicens, quod intravit in eos cogitatio. Theophylactus.
Videtur autem hanc passionem ex hoc ortam fuisse quod daemoniacum curare non valuerunt, eis de hoc altercantibus; uno dicente quod non propter meam impotentiam, sed alterius curari non valuit, ut ex hoc accensa contentio fuerit quis eorum maior esset. Beda. Vel quia viderant Petrum, Iacobum et ioannem seorsum ductos in montem, et Petro claves regni caelorum promissas fuisse, irati sunt, vel ipsos tres ceteris, vel Petrum omnibus esse praelatum: vel quia tributi solutione Petrum ipsi domino parificatum viderant, ipsum prae ceteris arbitrabantur praeferendum. Sed diligens lector hanc intra eos quaestionem etiam ante didrachma redditum inveniet fuisse versatam.
Denique matthaeus hoc in capharnaum memorat esse gestum.
Dicit autem marcus: et venerunt capharnaum. Qui cum in domo essent, interrogabat eos: quid in via tractabatis? at illi tacebant: siquidem inter se in via disputaverant quis illorum esset maior. Cyrillus.
Dominus autem, qui novit salvos facere, videns in mente discipulorum super hoc cogitationem exortam, velut quamdam amaritudinis radicem, priusquam augmentum susciperet, radicitus eam evellit: cum enim inchoant passiones in nobis, facile devincuntur; sed auctae difficile sunt mobiles; unde sequitur at iesus videns cogitationes cordis eorum, apprehendit puerum et statuit illum penes se. Discat qui nudum hominem putat esse iesum, se errasse; quamvis enim verbum caro factum sit, mansit tamen deus: nam solius dei est posse rimari corda et renes. Quod autem puerum assumpsit, et ponebat penes se, agebatur causa apostolorum utilitatis et nostrae. Depascitur enim inanis gloriae morbus ut plurimum eos, qui praeeminent in hominibus aliis. Puer autem sinceram gerit mentem, immaculatum cor, et manet in simplicitate cogitationum: non ambit honores, nec novit cuiusvis praerogativae modum, nec refugit videri minus se habere, non multam gerit severitatem in mente et corde. Tales autem dominus amplexatur, et diligit, et prope se dignatur habere, quasi qui elegerunt quae sua sunt sapere. Ait enim: discite a me, quia mitis sum et humilis corde; unde sequitur et ait: quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; quasi dicat: quando una et eadem est merces honorantibus sanctos, sive forsan minimus sit, sive praeclarus honore et gloria, quia in eo christus suscipitur; quomodo non vanum est petere invicem fungi praerogativa? beda.
In hoc autem vel simpliciter pauperes christi ab his qui velint esse maiores, pro eius docet honore suscipiendos; vel malitia parvulos istos esse suadet; unde cum diceret quicumque susceperit puerum istum, addit in nomine meo; ut scilicet formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine christi rationis industria sequantur.
Sed quia et se in puero suscipi docet, et ipse puer natus est nobis, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, subiunxit et quicumque me recipit, recipit illum qui misit me: talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater.
Ambrosius. Qui enim imitatorem christi recipit, christum recipit; et qui imaginem dei recipit, deum recipit. Sed quia imaginem dei non poteramus videre, facta est nobis per incarnationem verbi praesens, ut reconciliaretur nobis quae supra nos est, divinitas. Cyrillus. Adhuc autem magis insinuat praemissi verbi intentionem, dicens nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est. Quod de modesto dicit, qui nihil de se sublime putat propter honestatem.
Theophylactus. Quia dominus dixerat qui minor est inter vos omnes, hic maior est, timuit ioannes ne forte malum aliquod fecerint, propria potestate quemdam hominem prohibentes; nam prohibitio non minorem prohibentem ostendit, sed maius aliquid sapientem; unde subditur respondens autem ioannes dixit: praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem Daemonia, et prohibuimus eum: non quidem invidentes, sed operationem miraculorum diiudicantes: non enim cum eis miraculorum potestatem acceperat, neque eum dominus miserat sicut illos, neque iesum in omnibus sequebatur; unde subdit qui non sequitur te nobiscum. Ambrosius. Ioannes enim plurimum diligens, et ideo redamatus plurimum, excludendum putat beneficio eum qui non utatur obsequio. Cyrillus.
Sed oportebat magis pensare non hunc ipsum esse miraculorum auctorem, sed gratiam quae est in eo qui in virtute christi miracula perficit. Quid autem si non connumerentur apostolis qui christi gratia coronantur? multae sunt differentiae christi donorum; sed quia tradidit salvator potestatem apostolis ut spiritus immundos eicerent, putaverunt nulli aliorum quam sibi solis licere concessam gerere dignitatem; et ideo accedunt sciscitantes si liceat et aliis hoc agere. Ambrosius.
Non reprehenditur autem ioannes, quia amore faciebat, sed docetur, ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam.
Et ideo dominus etsi fortiores remunerat, tamen non excludit infirmos; unde sequitur et ait ad illos iesus: nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Bene, domine: nam et ioseph et Nicodemus, occulti discipuli propter metum, in tempore tamen suum tibi officium non negaverunt. Sed tamen, quia alibi dixisti: qui non est mecum, adversum me est, et qui mecum non colligit, dispergit, aperi nobis, ne videatur esse contrarium. Et puto, quia si quis mentium consideret scrutatorem, non debeat dubitare uniuscuiusque factum mente discerni. Chrysostomus. Illic enim cum dixit: qui non est mecum, adversum me est, ostendit diabolum et Iudaeos sibi esse contrarios; hic autem ostendit eum qui in nomine christi Daemones eiciebat, in parte cum eis existere. Cyrillus.
Quasi dicat: pro vobis, qui christum diligitis, sunt qui prosequi volunt quae ad ipsius gloriam spectant, eiusdem gratia coronati. Theophylactus. Mirare autem christi virtutem, qualiter per indignos et non discipulos eius gratia operatur; sicut et per sacerdotes sanctificantur homines, quamvis sacerdotes sancti non fuerint. Ambrosius. Cur autem hic eos qui possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine iesu, negat esse prohibendos? secundum matthaeum dicit his: non novi vos. Sed advertere debemus, non esse sententiarum discordiam; sed illud censeri, quod non solum officii in clericos, sed etiam virtutis opera requirantur; tantumque esse christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad gratiam: unde nemo purgati hominis sibi gratiam vindicet, in quo aeterni nominis virtus operata sit: non enim merito suo diabolus, sed odio sui vincitur. Beda. Itaque in haereticis et malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.