DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria natatoria et amnis.
Natato, id est est, natatoria, quod non ponitur in. versu, designata per natato- riam Siloe, ad quam missus est caecus natus lavare oculos suos ut illuminare-
tur . Ipsa enim dicitur illuminatrix: et hoc nomen suum interpretatur in nobis, precibus suis, meritis, et exemplis illuminans peccatores, Ad litteram Siloe fons factus est ad radicem montis Sion, qui non jugi bus aquis, sed incertis horis ebullit, cujus aquae ut exciperentur, quasi stagnum non longe a fonte contractum erat, quam collectionem modo piscinam, modo natatoriam vocat Scriptura. Siloe autem interpretatur missus, et signat iste fons Christum a Patre missum in mundum ut illuminaret peccatores excaecatos, sicut dicitur, Isa. xlii, 7. Et dicuntur, Isa. VIII, 6, aquae hujus fontis fluere cum silentio, humilitatis scilicet, et mansuetudinis, id est, sine murmure impatientiae et sine strepitu pompae et superbiae. Hujus autem fontis Maria natatoria est, quae precibus suis et exemplis restituit visum interiorem. (Quarto Regum in historiis titulo de obitu Isaiae plura invenies de hoc fonte et aquis ejus.)
Amnis. Secundum Isidorum anulis fluvius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis vocatur, quod peroptime convenit Virgini gloriosae.