In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et vidi, " supple, sicut dixerat, " et ecce equus albus, " secundum Bedam, id est, Ecclesia in baptismo abluta. Psal. L,9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Vel, " Equus albus, " id est, Praedicatorum primorum caetus, qui dicuntur equus propter fortitudinem, audaciam, et hinnitum praedicationis. Job, XXXIX,19: Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Item, propter currendi velocitatem. Habacuc, I, 8 : Leviores pardis equi ejus. Item, propter patientiam. Psal. XCI, 15, 16 : Bene patientes erunt ut annuntient. Dicuntur etiam albus, propter gratiam baptismalem qua sunt abluti. Item, propter majorem claritatem cognitionis. Albedo enim inter omnes colores plus participat de lumine, et ipsi plus de lumine cognitionis habuerunt. Matth. v, 14 : Vos estis lux mundi.
"Et qui sedebat super illum, " id est, Christus qui est dux et rector eorum, " habebat arcum, " id est, sacram Scripturam quae arcus dicitur, quia castrum Domini, id est, Ecclesiam defendit, et inimicos ejus occidit, si tamen manu teneatur, id est, opere.
Nota : Arcus fit ex duobus : ex chorda, et ligno duro, et chorda lignum flectit. Lignum durum Vetus Testamentum est: chorda flectens Novum : Testamento enim novae legis Veleris Testamenti duritia emollitur. De hoc, Genes. LX, 13 : Arcum meum ponam in nubibus, id est, in praedicatoribus qui sunt elevati per contemplationem, aquosi per compunctionem, lucidi per bonam conversationem, pluentes et terram foecundantes per praedicationem. Iste arcus tot habet sagittas, quot eloquia. Hunc arcum Christus habebat, quia ipsum acceperat de dextera sedentis in throno.
" EI. data est ei, " id est, Christo, " corona, " multitudo fidelium qui ei adhaeserunt ut corona capiti. Isa. lxii, 3 : Et eris corona gloriae, et diadema regni in manu Dei tui. Vel, " Corona " fuit caro Christi, qua divinitas fuit vestita, ut caput corona. Caput coronam portat, et corona caput vestit: sic divinitas portat humanitatem, et humanitas vestit divinitatem. Cantic. III, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua, id est, Virgo beata, in die desponsationis illius, id est, incarnationis, quando humanitas est desponsata divinitati.
" Et exivit vincens ut vinceret. "
" Et exivit, " scilicet a Patre in uterum, et de utero in mundum. Vel, " Exivit " de angustia Judaeae, " vincens, " scilicet paucos de Judaeis convertendo ad fidem, " ut vinceret, " scilicet in Gentibus per Apostolorum praedicationem convertendo eos ad fidem. Vel sic : " Exivit, " scilicet de utero in mundum, a vincens " naturam : quia in uterum clausum introivit, et clauso exivit: " ut vinceret, " scilicet, diabolum per humilitatem, carnem per virginitatem, mundum per paupertatem. " Et data est ei corona. " Glossa, po- testas quae sic dicitur propter aeternitatem. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus potestas aeterna.
a Et exivit " a Patre in mundum, " vincens " diabolum in se, " ut vinceret, " scilicet in membris suis. Et sic notatur duplex Christi victoria qua vicit diabolum in se per suam Passionem. Sapient. x, 12 : Certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Alia qua vincit quotidie in membris suis, de qua, Luc. XXI, 15 : Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Vel, " Data est ei corona, " ad litteram spinea, " et exivit, " scilicet, de Jerusalem, " vincens " Judaeos et Pilatum per patientiam, " ut vinceret " diabolum, et mortem.
" Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: Veni, et vide. "
Haec est secunda pars, in qua agitur de tribus sigillis, in quibus bellum triforme ostenditur contra Ecclesiam. Primo enim impugnavit diabolus Ecclesiam per inordinationem potentiae, quando per potentes saeculi martyres occidebantur, quod manifestatur in apertione hujus sigilli. Secundo, per apparentiam sapientiae, quando multi haeretici mittebantur, qui per equum nigrum signantur in apertione tertii sigilli. Tertio, impugnavit .eam per apparentiam bonitatis, mittens hypocritas qui impugnant Ecclesiam sub specie sanctitatis, et signantur per equum pallidum. Hoc manifestatur in apertione sigilli quarti.
In parte autem prima, ubi agitur de apertione secundi sigilli, dicuntur tria. Primo, dicit se vidisse sigillum apertum. Secundo, dicit se vocatum ab uno ani- malium ad videndum, ibi, " Audivi secundum animal. " Tertio, exprimit visum, ibi, v. 4 : " Et exivit alius equus rufus. "