Cyrillus. Cum immineret tempus quo decebat dominum, peracta passione salubri, caelum ascendere, decrevit ascendere ierosolymam; unde dicitur factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in ierusalem. Titus. Quia ibi oportebat verum agnum offerri, ubi figuralis agnus immolabatur. Dicit autem firmavit faciem suam; idest, non huc et illuc ibat, nec perambulabat vicos et municipia, sed iter tenebat versus ierusalem.
Beda. Cessent ergo Pagani quasi hominem ridere crucifixum, quem et tempus suae crucifixionis constat quasi deum praevidisse, et quasi sponte crucifigendus locum quo crucifigendus erat firmata facie, idest obstinata atque imperterrita mente, petiisse. Cyrillus. Misit autem nuntios paraturos ei et comitibus eius hospitium; qui cum ivissent ad terram Samaritanorum, non fuerunt admissi; unde sequitur et misit nuntios ante conspectum suum; et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt illum. Ambrosius. Disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset; sed deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Cur autem non receperunt, evangelista memorat dicens quia facies eius erat euntis in ierusalem. Theophylactus.
Sed si intelligamus quod propter hoc illum non receperunt quia ire ierusalem determinaverat, inveniuntur hi excusati qui non receperunt eum. Sed dicendum est, quod in hoc quod dicit evangelista: et non receperunt illum, intelligitur illud quod neque in Samariam venit; deinde quasi aliquo interrogante quare non receperunt ipsum, neque eos adivit, solvens dicit, non quia impotens esset, sed quod illuc ire nolebat, sed magis hierosolymam.
Beda. Vel ierusalem ire conspicientes Samaritani, dominum non recipiunt: non enim coutuntur Iudaei Samaritani, ut ioannes ostendit. Cyrillus. Sed cum dominus, quia omnia noverat, sciret quod eius nuntii non essent a Samaritanis recipiendi, ideo tamen praecepit eis quod praecederent, quia mos erat ei omnia satagere erga profectum discipulorum.
Ascendebat quidem hierosolymam propinquante tempore passionis. Ut igitur quando pati eum viderent, non scandalizarentur, considerantes quod oportet patientes esse cum contumelias inferunt aliqui, praemisit quasi quoddam praeludium Samaritanorum repulsam. Profuit autem eis et aliter. Futuri enim erant doctores orbis terrarum, civitates et villas percurrentes ad praedicandum evangelicam doctrinam; quibus aliquando occurrerent aliqui minime recipientes sacram praedicationem, quasi non concedentes secum commorari iesum. Docuit igitur eos quod divinam annuntiantes doctrinam pleni esse debebant patientia et mansuetudine; non autem hostiles et iracundi, et in peccantes in eos atrociter insurgentes: sed adhuc non erant tales; immo zelo fervido concitati, volebant ignem de caelo super eos deducere.
Sequitur cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et ioannes, dixerunt; domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos? Ambrosius.
Sciebant enim, et Phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces eliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae vindicaretur iniuria.
Beda. Sancti enim viri quod optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam; secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset si viverent. Ambrosius. Sed vindicetur qui timet: vindictam non quaerit qui non timet. Similiter ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eamdem sibi potestatem quam propheta meruit, impetrandi iure praesumunt; et bene praesumunt quod ad sermonem suum ignis de caelo descenderet, quoniam filii sunt tonitrui. Titus.
Censetur autem ab eis multo iustius esse Samaritanos perire, dominum non admittentes, quam quinquaginta servum excludere tentantes. Dominus autem in eos non commovetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta virtus, nec ulla sit iracundia ubi plenitudo est caritatis; nam nec excludenda est infirmitas, sed iuvanda. Procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis; unde sequitur et conversus increpavit illos, et dixit: nescitis cuius spiritus estis.
Beda. Reprehendit in eis dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non amore correptionem, sed odio desiderare vindictam.
Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tamquam seipsum, infuso etiam spiritu sancto non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in veteri testamento: quia, sicut sequitur, filius hominis non venit animas perdere, sed salvare; quasi dicat: et vos ergo, qui eius spiritu signati estis, etiam acta eius imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro iuste iudicantes. Ambrosius.
Non enim semper in eos qui peccaverunt est vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia, tibi ad patientiam, lapso ad correptionem. Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur.