LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De inspectione ad differentiam absolute acceptam et ad differentiam contractam.
Videndum autem volenti interimere differentiam et diffiniti onem, si in aliquo quod diffinitur, assignavit differentiam loco determinatam vel designatam : tunc enim interimitur differentia : quia differentia est de intrinsecis essentialibus : locus autem extrinsecus est, et non essentialis : non enim substantialiter videtur differre substantia una diffinita a substantia alia diffinita in eo quod ubi sive in loco. Propter quod etiam illi increpantur, qui in gressibili animali et volatili animali dividunt animal, dividentes animal in aquatile et terrestre : quod tamen Aristoteles facit in libro Animalium nono. Sed hi non increpandi sunt, quod ita dividunt velut gressibile et terrestre et aquatile ubi significet : cum haec sint differentiae quae penes ubi accipiuntur. Sed tamen in his haec consideratio correctione indiget : quia aut male dicunt penes ubi differentiam assignantes, aut in his quidem assignantes differentiam non recte increpantur, si intentionem ad hoc referunt, quod in naturali et essentiali aptitudine animalis est in aqua vel in terra esse : tunc enim differentia quae est aquatile vel terrestre, non significat in aliquo loco esse vel in ubi, ita quod, ad hoc accipiatur differentia : sed significat quale quid est illud animal secundum naturam et differentiam substantialem. Quod ex hoc probatur, quia si aquatile secundum locum in sicco sit, si est avis aquatica ab aqua remota, adhuc per naturam est aquatile. Similiter autem et terrestre est terrestre, etsi in humido sit secundum locum, ut bubalus in aqua existens : et crocodillus cum est in humido non est aquatile, sed terrestre. Adhuc quamvis sic assignans penes locum differentiam non sit increpandus, attamen si aliquis aliquando secundum locum assignet differentiam, non ad intrinseca et essentialia respiciens, tunc palam est quod assignans peccans erit, et interimitur differentia. Si autem aliquis quaerat, quare respiciendo ad tempus non datur haec consideratio sicut respiciendo ad locum ? Dicimus quod omnes tales quaestiones in hac materia quae ex probabilibus est superfluae sunt : tamen dici potest quod locus magis convenit cum differentia quam tempus, quia locus est contentivus et salvativus sicut differentia : tempus autem est magis causa corruptionis per motum, qui facit distare a principio id quod movetur : et ideo magis aspiciendo ad locum, quam ad tempus ponitur consideratio. Et quamvis idem sit (quoad generans) motus ad locum et ad formam, eo quod tantum datur de loco, quantum de forma ipsi mobili : cum diversi motus sint localis et generationis, localis quidem in eo quod extrinsecus se habet ad rem, generatio autem in eo quod intrinsecus ad ipsam se habet : et ideo peccat penes locum differentiam assignans, et non peccat differentiam assignans penes generationem.
Rursum adhuc volenti interimere diffinitionem, inspiciendo ad differentiam ad materiam contractam, considerandum est si aliquis diffinitionem, ponens pas-
sionem esse assignavit. Passionem autem dicimus omne id quo secundum qualitatem actu patitur id quod alterando movetur : hoc enim modo Aspasius in libro de Passionibus passionem diffiniens dicit, quod passio est motus quo patiendo movetur quod continue alteratur: continue enim hoc recipit, cum passio a Graeco quod est pati, quod latine sonat recipere, dicatur. Omnis enim passio talis quae vere passio in passione vel passionabili qualitate existens, magis facta per motum, in mobili plus et plus accepta, abjicit a substantia : quia ipse motus alterativus (qui est forma passionis) magis et magis acceptus, dicitur abjicere a substantia : quia abjicit de substantia a contrario continue ex quo fit motus : etiam id quod dicitur abjicere a substantia, est idem quod abjicere a subjecto, quia subjectum substantia est quae movetur. Quare autem talis passio differentia non sit, ideo est quia differentia (cum de essentialibus sit) magis videtur salvare substantiam, et omne quod in substantia est, quam abjicere : quia non est secundum motum alterativum , sed potius amotio ipsius et finis motus.
Adhuc autem ad idem est, quod simpliciter impossibile est esse singulum eorum quae sunt si non est propria differentia : quia ista est forma substantialis ipsius : et ideo de ista nihil abjicitur, et ipsa nihil abjicit. Nam cum non est gressibile secundum aptitudinem (et si non sit secundum actum) non erit homo. Simpliciter autem sive universaliter dicendum secundum quae (hoc est, secundum quaecumque) alteratur habens ista ut passionem, nihil horum est differentia illius. Omnia enim quae hujusmodi sunt, quod secundum ea alterantur subjecta habentia ea (cum magis fiunt secundum motum qui est forma) semper plus facta abjiciunt a substantia subjecta et habent contraria : quod non facit differentia quae est actus purus et simplex, et non procedit de minus in plus secundum sui substantiam. Propter quod si diffiniens per genus et differentiam (aliquam hujus passionem ut differentiam assignavit) peccavit : simpliciter enim nulla alterantur secundum plus et magis fieri per motum secundum differentias specificas.
Adhuc respiciendo in differentiam totam eorum quae sunt ad aliquid ; in illa enim diffinitione differentia ponitur. Et considerandum si alicujus speciei diffiniendae (quae est de numero eorum quae ad aliquid sunt) assignavit dicens, quod non est ad aliquid: sequitur enim ex hoc, quod idem non sit hoc ipsum quod est ad aliquid : et sic quod est ad aliquid, erit non ad aliquid: unde eorum quae sunt ad aliquid , differentias constitutivas oportet esse ad aliquid, ut patet. Exemplum in disciplina speculativa, et activa, et pOEtica. Et est speculativa ad speculandum ad finem veri. Activa autem, ut dicit Aristoteles (cujus habitus prudentia) est consideranti ad finem boni. POEtica (quae operativa est) ad finem operis est, qui est actus liberalis, ad quem mirabilia fingendo inducunt pOEtae, ut est palaestra, exercitamentum, bellum pro republica, et hujusmodi.
Et in his quae sic sunt ad aliquid considerandum (ab eo qui vult differentiam interimere et diffinitionem) si id ad quod natum est sive per naturam sive per artem, singulum eorum quae sunt ad aliquid dicta, diffiniens, assignavit sive diffinivit ipsum. Nam quibusdam quidem eorum quae in specie sunt ad aliquid, non est uti diffiniendo nisi ad id diffiniatur ad quod natum est fieri et esse singulum eorum sigillatim secundum speciem acceptum : ad aliud autem nihil uti et diffiniri illa nisi ad hoc : ut visu non contingit uti nisi ad videndum, oportet quod diffiniatur ad id. Quibusdam autem etiam est uti ad aliud aliquid quam ad id ad quod nata sunt, ut subtelare est navicula concava in medio textoris transferens litia per subtextum, quamvis ad hoc factum sit, contingit tamen uti eo ad hauriendum aliquid : attamen si quis diffinivit subtelare instrumentum ad hau-
riendum, ad quod non per naturam natum est (quamvis hoc fieri possit subtelarD peccavit, non enim ad hoc natum est ad quod diffinivit: diffinitio autem ejus quod ad aliquid natum est, est ad quod natum est quo ipse utitur prudens, et ad id quo utitur propria disciplina circa singula, ut textor subtelari ad tranferendum litia, sicut natura navi ad navigandum : et ad haec diffinienda sunt.
Amplius autem quando contingit aliquid ad plura secundum subjectum dictum esse per se et per accidens prius et posterius, considerandum est, si non assignavit ipsum ad principale, peccavit, ut qui diffinivit prudentiam dicens virtutem esse animae hominis, et non assignavit eam virtutem esse rationalis primi, quia illius est prius : primi ut subjecti est rationalis potentiae virtus prudentia, et per id est virtus animae hominis. Nam secundum hoc quod est rationale primum ut potentia et anima et homo rationalis, dicetur prudens.
Amplius adhuc in his quae ad aliquid ut ad subjectum dicuntur, considerandum est si illud diffinitum non est susceptibile cujus diffiniti quod ad aliquid est, dicitur distincta dispositio passio vel qualitas : tunc enim assignata differentia non est differentia, vel quodlibet aliud a passione et dispositione quod est ad aliquid: nam omnis dispositio et omnis passio in illo nata est fieri cujus est dispositio vel passio, et per ipsum diffiniri, ut scientia nata est fieri in anima, eo quod est existens dispositio animae. Aliquando autem quis peccavit in talibus ad alia quam ad ea in quibus (ut subjectis) nata sunt fieri. Ut quicumque diffinientes somnum dicunt, quod somnus est impotentia sensus secundum actum facti. Et si peccavit diffiniens dubitationem, qui dicit quod dubitatio est aequalitas contrariarum rationum. Et qui dolorem diffinientes dicunt, quod dolor est distantia naturalium partium facta cum vi nervi: nullus enim horum diffinivit in comparatione ad id in quo primo haec nata sunt fieri ut in pri- mo subjecto. Nam nec somnus secundum causam natus est primo fiori in sensu secundum actum facto, sed in organo sensuum, ut in organo sensus communis. Nec dubitatio nata est fieri in ratiocinationibus, sed in ratione sicut in primo subjecto. Nec dolor ut in primo subjecto in naturalibus partibus : si enim dolor concedatur adesse naturalibus partibus, cum etiam inanimata naturales partes habeant, sequitur etiam quod inanimata dolebunt, quia naturales habent partes. Talis autem et taliter peccans est etiam sanitatis diffinitio, si concedatur per diffinitionem esse sanitas medium sive medietas calidorum et frigidorum, quia multis inest inanimatis : sequitur enim quod necesse est sana esse quaecumque sunt mediocriter calida et frigida : eo quod singulorum medietas in illis eisdem est, quorum ut subjectorum est medietas : propter quod sequitur secundum hoc quod omnibus illis inest sanitas, quod falsum est, cum sanitas sit habitus animalis tantum.
Amplius si haec quae dicta sunt, illis quae dicta sunt non insunt sicut subjectis, sed sunt in ipsis sicut in causis effectivis : unde quod hoc est sic accidit ponere in suum effectivum, aut e contrario effectivam causam in ipsum. Sicut diffiniens somnum, vel dubitationem, vel sanitatem : non enim ut subjecti est dolor distantia naturalium partium, sed distantia naturalium partium est suum effectivum. Et dicatur ratio ista per causam
efficientem. Nec impotentia sensus est somnus per essentiam : cum enim ad locum digestionis revocatur ab exterioribus organis sensuum calor, frigus subrepit in corpore, et frigiditas in sensuum organis, impotentes efficiuntur sensus ad sentire secundum actum : et sic efficitur somnus qui est sensuum ligamentum et impotentia, et in talibus est sensus ut in subjecto primo : altorum enim istorum est effectivum alterius ipsorum. Aut etiam propter impotentiam sentiendi dormimus : et hoc verum est, et e contrario propter somnum (qui est sensuum ligamentum) impotentes ad sentiendum sumus : et hoc est verum : quia primo inducitur somnus per sentiendi impotentiam, ut dictum est : inducto autem somno, frigiditate exteriori subrepente, ex somno tenentur organa sensuum nisi resolvantur ad sentiendum secundum actum. Similiter autem in alio exemplo dubitationis non ponitur subjectum, sed causa efficiens, quae est aequalitas contrariarum rationum, ita ut dubitatio dicatur. Ambiguum enim, dicit BOEtius, est quando ratio ambit utramque partem contradictionis per aequales rationes. Dubium autem est interminatus motus rationis sine ratione, vel cum prava ratione ad utramque partem contradictionis quae ratiocinantibus similiter sive aequaliter videntur ad quae (si ratiocinamur) omnia, sive ambo ad quae ratiocinamur, tunc dubitamus sive ambigimus utrum illorum agamus, vel alterum praeferamus.