Glossa. A curatione socrus Petri usque huc continuationem habuerunt relata miracula; et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta: quod ex electione matthaei, quae inter ipsa refertur, indubitanter habemus: fuit enim unus de duodecim electus in monte ad apostolatum. Hic autem redit ad ordinem rei, sicut gesta est, post curatum centurionis servum, dicens et convocatis duodecim discipulis.
Remigius. Narraverat enim supra evangelista quia cohortatus est dominus discipulos rogare dominum messis ut mitteret operarios in messem suam; et quod hortatus est, hoc nunc implere videtur.
Duodenarius enim numerus perfectus est: nascitur enim a senario, qui perfectionem habet, eo quod ex suis partibus, quae sunt unum, duo, et tria, in seipsum formatur: senarius autem duplicatus duodenarium gignit. Glossa. Quae quidem duplicatio ad duo praecepta caritatis, vel ad duo testamenta pertinere videtur. Rabanus.
Duodenarius etiam numerus, qui conficitur ex ternario et quaternario, designat eos per quatuor mundi climata fidem sanctae trinitatis praedicaturos. Iste etiam numerus per multas figuras in veteri testamento praesignatus est. Per duodecim filios Iacob, per duodecim principes filiorum Israel, per duodecim fontes viventes in helim, per duodecim lapides in rationali Aaron, per duodecim panes propositionis, per duodecim exploratores a Moyse missos, per duodecim lapides unde factum est altare, per duodecim lapides sublatos de iordane, per duodecim boves qui sustinebant mare aeneum. In novo etiam testamento per duodecim stellas in corona sponsae, per duodecim fundamenta ierusalem, quae vidit ioannes, et per duodecim portas. Chrysostomus in Matth..
Non solum autem eos confidere fecit, eorum ministerium vocando missionem in messem, sed et faciendo eos potentes ad ministerium; unde sequitur dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Remigius.
In quo aperte demonstratur quia vexatio turbarum non fuit tantum una aut simplex, sed varia; et hoc est misereri turbis, dare discipulis potestatem curandi et sanandi eas. Hieronymus. Benignus etenim, et clemens dominus ac magister non invidet servis atque discipulis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. Sed multa differentia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate domini agit; illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem domini confitentur, dicentes: in nomine iesu surge et ambula.
Catalogus autem apostolorum ponitur, ut extra hos, qui pseudo apostoli sunt, excludantur; unde sequitur duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus simon qui vocatur Petrus, et Andreas frater eius. Ordinem quidem apostolorum et meritum uniuscuiusque, illius fuit distribuere qui cordis arcana rimatur. Primus scribitur simon cognomine Petrus, ad distinctionem alterius simonis qui appellatur chananaeus de vico Galilaeae chana, ubi dominus aquas convertit in vinum. Rabanus. Idem est autem Graece sive Latine Petrus, quod syriace cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est. Nec dubium quin illa de qua Paulus ait: petra autem erat christus. Remigius. Fuerunt autem nonnulli qui in hoc nomine, Graeco scilicet atque Latino, quod est Petrus, quaerentes Hebraicae linguae interpretationem, dixerunt, quod interpretatur discalcians, sive dissolvens vel agnoscens.
Sed illi qui hoc dicunt, duabus tenentur contrarietatibus. Prima est ex proprietate Hebraicae linguae, in qua p non exprimitur, sed loco eius ph ponitur. Unde Pilatum dicunt Philatum. Secunda ex interpretatione evangelistae, qui narrat dominum dixisse: tu vocaberis cephas, et ipse de suo addit: quod interpretatur Petrus. Simon interpretatur obediens: obedivit enim verbis Andreae, et cum eo venit ad christum; sive quia obedivit praeceptis divinis, et quia ad unius iussionis vocem secutus est dominum; sive, ut quibusdam placet, interpretatur deponens moerorem, et audiens tristitiam: domino enim surgente deposuit moerorem dominicae passionis, et tristitiam audivit, dicente ei domino: alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
Sequitur et Andreas frater eius. Chrysostomus in Matth.. Non parva autem et haec laus est. Petrum enim denominavit a virtute, Andream vero a nobilitate, quae est secundum morem, in hoc quod eum fratrem Petri dixit. Marcus autem post duos vertices, scilicet Petrum et ioannem, Andream numerat; hic autem non ita: marcus enim secundum dignitatem eos ordinavit. Remigius. Andreas autem interpretatur virilis. Sicut enim apud Latinos a viro derivatur virilis, ita apud Graecos ab andros, derivatur Andreas. Bene autem virilis dicitur, quia relictis omnibus secutus est christum, et viriliter in mandatis eius perseveravit.
Hieronymus. Evangelista autem paria iuga apostolorum quaeque consociat. Iungit enim Petrum et Andream fratres, non tam carne quam spiritu; Iacobum et ioannem qui patrem corporis relinquentes, verum patrem secuti sunt: unde sequitur Iacobus zebedaei et ioannes frater eius: Iacobum quoque appellat zebedaei, quia et alius sequitur Iacobus Alphaei. Chrysostomus in Matth.. Vide autem quia non secundum dignitatem ordinat. Mihi enim videtur ioannes non aliis solum, sed etiam fratre maior esse. Remigius. Interpretatur autem Iacobus supplantans, sive supplantator: quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam eamdem carnem Herode trucidante contempsit. Ioannes interpretatur dei gratia, quia prae omnibus diligi a domino meruit: unde ob praecipui amoris gratiam, super pectus domini in coena recubuit.
Sequitur Philippus et bartholomaeus.
Philippus interpretatur os lampadis, sive lampadarum, quia lumen quo illuminatus est a domino, mox invento fratri per officium oris studuit propinare. Bartholomaeus syrum nomen est, non Hebraeum, et interpretatur filius suspendentis aquas id est christi: qui corda suorum praedicatorum de terrenis ad caelestia sublevat et suspendit, ut quo magis caelestia penetrat, eo corda suorum auditorum gutta sanctae praedicationis magis inebriet et infundat.
Sequitur thomas et matthaeus publicanus.
Hieronymus. Ceteri evangelistae in coniunctione nominum primum ponunt matthaeum, postea thomam; nec publicani nomen ascribunt, ne antiquae conversationis recordantes sugillare evangelistam viderentur; iste vero et post thomam se ponit, et publicanum appellat: ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia.
Remigius. Thomas autem interpretatur abyssus, sive geminus, qui Graece dicitur didymus. Bene autem didymus abyssus interpretatur; quia quo diutius dubitavit, eo profundius effectum dominicae passionis credidit, et mysterium divinitatis agnovit: unde dixit: dominus meus et deus meus. Matthaeus autem interpretatur donatus, quia dei munere de publicano evangelista factus est.
Sequitur et Iacobus Alphaei et thaddaeus.
Rabanus. Iste Iacobus est qui in evangeliis frater domini nominatur, et etiam in epistola ad Galatas: quia maria uxor Alphaei, soror fuit mariae matris domini, quam ioannes evangelista mariam Cleophae nominavit: fortasse quia idem Cleophas et Alphaeus est dictus.
Vel ipsa maria, defuncto Alphaeo, post Iacobum natum, nupsit Cleophae. Remigius.
Et bene dicitur filius Alphaei, idest iusti, sive docti: quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam curam carnis contempsit: nam cuius meriti fuerit, testes sunt apostoli qui eum episcopum hierosolymitanae ecclesiae ordinaverunt: unde et ecclesiastica historia inter cetera de eo dicit, quia carnem nunquam comedit, et vinum et siceram non bibit, balneis et lineis vestibus non est usus, die noctuque flexis genibus orabat. Adeo etiam magni meriti fuit ut ab omnibus iustus vocaretur.
Thaddaeus autem ipse est quem Lucas Iudam Iacobi, idest fratrem Iacobi appellat, cuius epistola in ecclesia legitur, in qua se fratrem Iacobi nominat. Augustinus de cons. Evang.. Nonnulli autem codices habent Lebbaeum. Quis autem unquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari? Remigius.
Iudas autem interpretatur confessus, eo quod filium dei confessus sit. Rabanus.
Thaddaeus autem sive Lebbaeus interpretatur corculus, idest cordis cultor.
Sequitur simon chananaeus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. Hieronymus.
Simon chananaeus ipse est qui ab alio evangelista scribitur zelotes, chana quippe zelus interpretatur. Iudas autem Iscariotes, vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, ut quodam vaticinio in condemnationem sui natus sit.
Issachar enim interpretatus est merces, ut significetur pretium proditoris. Remigius.
Interpretatur autem Iscariotes memoria domini, quia secutus est dominum; sive memoriale mortis, quoniam meditatus est in corde suo ut dominum traderet in mortem; seu suffocatio, quia seipsum strangulavit. Et sciendum, quod duo discipuli hoc nomine sunt vocati, per quos omnes christiani designantur: per Iudam Iacobi illi qui in confessione fidei perseverant; per Iudam Iscariotem illi qui relicta fide retro convertuntur. Glossa.
Duo et duo nominatim exprimuntur, ut iugalis societas approbetur. Augustinus de CIV. Dei. Elegit ergo hos in discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos, inhonoratos, illitteratos, ut quicquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum quo malo utens bene, et suae passionis impleret dispositum, et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Rabanus.
Qui etiam non per imprudentiam inter apostolos eligitur: magna est enim veritas quam nec adversarius minister infirmat.
Voluit etiam a discipulo prodi, ut tu a socio proditus, modeste feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium.