Superius in quarto huius philosophus ostendit quod ista scientia habet pro subiecto ens, et unum, quod cum ente convertitur. Et ideo, postquam determinavit de ente per accidens, et de ente quod significat veritatem propositionis, in sexto; et de ente per se secundum quod dividitur per decem praedicamenta, in septimo et in octavo; et secundum quod dividitur per potentiam et actum, in nono: nunc in hoc decimo intendit determinare de uno, et de his quae consequuntur ad unum: et dividitur in duas partes.
In prima determinat de uno secundum se. In secunda per comparationem ad multa, ibi, opponuntur autem unum et multa.
Prima dividitur in duas. In prima ostendit quot modis unum dicitur. In secunda determinat quamdam proprietatem eius, ibi, maxime vero in eo quod est metrum esse.
Prima in tres. In prima determinat quot modis dicitur unum. In secunda reducit omnes illos ad rationem unam, ibi, dicitur quidem igitur unum.
In tertia ostendit quot modis unum praedicatur de his de quibus dicitur, ibi, oportet enim intelligere.
Circa primum tria facit. Primo ponit duos modos unius. Secundo ostendit rationem unitatis in his duobus modis, ibi, tale vero. Tertio ponit alios duos modos unius, ibi, haec autem.
Circa primum primo ponit primum modum dicendi unum; dicens, quod in quinto libro ostensum est, quoties dicantur nomina quae pertinent ad considerationem huius scientiae. Dictum est enim quod unum dicitur multis modis. Sed cum multipliciter dicatur unum, principales modi sunt quatuor: ita tamen quod dicamus modos unius, secundum quos unum dicitur primo et per se, et non per accidens.
Nam unum per accidens habet alios suos modos.
Et inter modos unius dicti per se, unus modus est secundum quod continuum dicitur unum. Quod quidem accipi potest dupliciter: aut universaliter, scilicet quocumque modo sit aliquid continuum dicatur unum: aut unum continuitate solum quod secundum naturam est continuum, quod maxime continuum est, et non est continuum per violentiam, aut per artem, neque per alium modum contactus, sicut patet in castraturis lignorum, neque per aliquam continuitatem, sicut in his quae continuantur vel ligantur clavo vel quocumque vinculo.
Continuum autem secundum naturam dicitur dupliciter: scilicet, quod est totum uniforme, ut linea recta, aut etiam circularis: et quod non est totum uniforme, sicut duae lineae constituentes angulum in quo continuantur. Maxime autem horum est unum et per prius unum, quod dicitur linea recta vel circularis, quam lineae angulum constituentes. Nam linea recta oportet quod habeat unum motum.
Non enim potest esse quod una pars eius moveatur et alia quiescat, nec una sic moveatur, alia vero aliter; sed tota simul et uno motu movetur. Et similiter etiam in circulari est.
Sed in duobus continuis constituentibus angulum, hoc non convenit.
Possumus enim imaginari quod una linea quiescat, et altera moveatur ei appropinquans, et minorem angulum constituat; aut ab ea elongata, et constituens angulum maiorem.
Vel etiam quod utraque moveatur in diversas partes. Et ideo dicit quod illud continuum est magis unum, cuius motus est indivisibilior, et magis simplex.
Secundo cum dicit amplius tale ponit secundum modum: in quo quidem consideratur non solum quod id quod dicitur unum, sit tale, idest continuum; sed et quod plus habeat, scilicet quod sit quoddam totum habens aliquam formam aut speciem; sicut animal est unum, et superficies triangularis est una. Hoc igitur unum supra unitatem continuitatis addit unitatem quae est ex forma, secundum quam aliquid est totum, et speciem habens.
Et quia aliquid est totum per naturam, aliquid vero per artem, addidit, quod maxime est unum, siquidem est unum per naturam, et non per violentiam.
Sicut per violentiam ad aliquod totum constituendum coniunguntur quaecumque uniuntur aut visco aut aliqua tali coniunctione.
Sed id quod est coniunctum per naturam est magis unum, quia scilicet est sibiipsi causa quod sit continuum, quia per suam naturam est tale.
Deinde cum dicit tale vero ostendit rationem unitatis in istis duobus modis; dicens, quod aliquid est tale et continuum et unum, eo quod motus eius est et unus et indivisibilis, loco et tempore.
Loco quidem, quia versus quamcumque partem loci movetur una pars continui et alia. Tempore vero, quia quando movetur una, et alia.
Unde si aliquod continuum et totum per naturam dicitur unum quia motus eius est unus, manifestum est quod si aliquod continuum et totum habet in se principium primi motus, hoc erit primum unum in magnitudine. Sicut inter motus, primus motus est localis; et inter motus locales, primus est circularis, ut probatur in octavo physicorum. Et inter corpora, quae moventur motu circulari, aliquod est quod habet principium talis motus, scilicet corpus quod revolvitur et revolvit alia corpora motu diurno. Unde manifestum est, quod haec est prima magnitudo una, quia habet primum principium motus primi.
Sic igitur apparent duo modi unitatis: aut sicut continuum dicitur unum, aut sicut totum dicitur unum.
Deinde cum dicit haec autem ponit alios modos unius; dicens, quod quaedam alia dicuntur unum non propter motum unum, sed propter rationem unam.
Huiusmodi autem sunt quorum intelligentia est una, quae una apprehensione apprehenduntur ab anima. Et dicuntur una apprehensione apprehendi talia, quorum est una apprehensio indivisibilis.
Quod quidem contingit dupliciter.
Aut quia apprehensio indivisibilis est eius quod est unum specie, aut eius quod est unum numero. Numero quidem indivisibile est ipsum singulare, quod non potest praedicari de multis. Specie autem unum, est indivisibile, quod est unum secundum scientiam et notitiam. Non enim in diversis singularibus est aliqua natura una numero, quae possit dici species. Sed intellectus apprehendit ut unum id in quo omnia inferiora conveniunt. Et sic in apprehensione intellectus, species fit indivisibilis, quae realiter est diversa in diversis individuis.
Et quia substantia prior est ratione omnibus aliis generibus, cum unum dicatur his modis propter rationem unam, sequitur quod primum unum secundum hos modos, sit unum substantia; quod scilicet est substantiis causa unius; sicut secundum primos duos modos, primum unum erat magnitudo circulariter mota.
Deinde cum dicit dicitur quidem reducit modos unius supra positos ad unam rationem, colligendo quae supra dixerat. Dicit ergo quod unum dicitur quatuor modis.
Primo quidem continuum secundum naturam.
Secundo totum. Tertio singulare.
Quarto, universale ut species. Et omnia haec dicuntur unum per rationem unam, scilicet per hoc quod est esse indivisibile.
Nam proprie unum est ens indivisibile.
Sed in primis duobus dicitur unum, quia est motus indivisibilis; in aliis autem duobus, quia est intelligentia, aut ratio indivisibilis; ut sub hoc etiam comprehendatur apprehensio rei particularis.
Deinde cum dicit oportet enim ostendit quo modo unum praedicetur de his quae dicuntur unum; dicens, quod oportet intelligere quod non similiter sumendum est unum, cum aliqua res dicitur una, et cum dicitur quod quid est unum, quod est ratio unitatis. Sicut etiam non hoc modo dicitur lignum esse album, quia lignum sit hoc ipsum quod est album; sed quia album accidit ei.
Hoc autem quod dixerat sic manifestat. Quia unum dicitur multis modis, ut dictum est, quaelibet res dicitur esse una ex eo, quod inest ei aliquis istorum modorum; puta vel continuum, vel totum, vel species, vel singulare. Sed hoc ipsum quod est unum, quandoque quidem accipitur secundum quod inest alicui dictorum modorum, puta ut dicam quod unum secundum quod est continuum, unum est.
Et similiter de aliis. Quandoque autem hoc ipsum quod est unum, attribuitur ei quod est magis propinquum naturae unius, sicut indivisibili, quod tamen secundum se potestate continet praedictos modos: quia indivisibile secundum motum, est continuum et totum. Indivisibile autem secundum rationem, est singulare et universale.
Et ad hoc subdit exemplum de elemento et causa, quae quidem accipiuntur secundum determinationes ad res, prout dicimus rem talem esse elementum vel causam, assignando definitionem nominis, prout dicimus causam hoc ipsum quod est esse causam. Quo modo dicimus quod ignis est elementum, aut etiam infinitum secundum se, idest hoc ipsum quod est infinitum, quod Pythagorici ponebant separatum, et elementum omnium, vel aliquid aliud tale, propter quod potest dici elementum esse. Sed quodammodo ignis non est elementum neque infinitum. Non enim ignis est hoc ipsum quod est elementum, quia non est eadem ratio ignis et elementi; sed quantum in re est et in natura, ignis est elementum. Sed nomen elementi cum de igne praedicatur, significat aliquid accidisse igni, scilicet quod ignis sit ex quo aliquid est, ut ex primo interius existente, quod est ratio elementi. Dicit autem inexistente, ad removendum privationes.
Sicut autem dictum est de elemento, sic est in causa, et uno et omnibus talibus; quia res de quibus dicuntur non sunt hoc ipsum quod significant nomina: sicut homo albus, non est hoc ipsum quod significat hoc nomen album. Album enim significat qualitatem. Propter quod et hoc unum esse est indivisibile esse. Quod quidem competit enti, quod est inseparabile loco et specie, vel quocumque alio modo.