TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.
Dubitabit autem fortassis aliquis de determinatis a nobis in praehabitis. Si enim intellectus possibilis est simplex et impassibilis, et nulli habet omnino aliquid commune, eo quod ipse non est hoc, sicut optime dixit Anaxagoras, quomodo potest cum hoc dici quod intelligat aliquid, cum intelligere sit recipere aliquid ei, pati aliquid : cum probatum sit, quod omnis agentis et patientis est commune aliquid quod est subjectum et materia, per cujus communitatem illud agit et aliud patitur, sicut in primo Physicorum est determinatum ? Videbitur ergo quod intellectus possibilis cum intelligibilibus quae agunt in ipsum, conveniat in subjecto, et sic habet aliquid commune cum. entibus quae intelligit : et sic falsum est quod dicit Anaxagoras.
Antequam autem illam solvamus dubitationem, aliam movebimus. Quaeramus igitur si ipse possibilis intellectus est unum de numero intelligibilium, aut non? et non potest dici, quod non sit unum de intelligibilibus, quia supra ostensum est quod intelligit se : et ideo est potentia separata. Si autem intelligit se, aut intelligit alia sicut seipsum, aut intelligit se sicut alia intelligibia : oportet enim dare istorum alterum : quia omno intelligibile in eo quod est intelligibile, est specie intelligibilitatis unum et idem, sicut omne visibile est idem cum alia specie qua visibile est. Si. autem dicatur, quod intelligit alia sicut seipsum : constat autem ex his omnibus quae superius inducta sunt, quod ipse intelligit se sicut actu separatum a materia, et a materiae appendiciis : igitur et alia sic separata intelligit: ergo formae separatae secundum actum, insunt rebus : formae autem separatae potentia sunt intellectus, et non esse naturae: ergo principia intellectus insunt rebus, sed cum natura non deficiat in necessariis, cuipiam insunt principia res intelligendi, illi inest virtus intelligendi : ergo intellectus inest omnibus rebus: hoc autem videmus fore falsum : ergo non potest dici quod intelligat alia sicut seipsum. Si autem e converso dicatur quod intelligit se sicut alia : alia autem intelligit actu mixta cum materia, et separat a materia et individuantibus : ergo etiam intelligit se mixtum cum materia, et separabit se ab ipsa et individuantibus. Ergo ipse est mixtus materiae, et patitur per communicationem materiae cum rebus quae agunt in ipsum : et sic falsum videtur quod dixit Anaxagoras, et totum quod superius inductum est.
Dicemus autem solvendo primam quaestionem, quod pati physicum quod est cum motu, semper est secundum commune aliquid agenti et patienti quod est subjectum : unde et prius diximus, quoniam intellectus non est simpliciter potentia passiva intelligibilium, sed quodammodo est potentia : est enim potentia receptiva tantum, et non proprie passiva : est enim potentia intelligibilia : et antequam intelli gal, nihil est omnino intelligibilium nisi priusquam intelligit actu ea: quod qualiter sit, oportet ad memoriam revocare quae dicta sunt in filio primi. Physicorum. Ex his enim intelligitur, quod duplex est potentia passiva : quaedam enim ex sua potentialitate non est nisi subjectum et causa receptionis simplicis : quaedam autem ex sua potentialitate est causa et subjectum et re-
captionis et transmutationis : potentia enim materiae quae una est contrariorum, est subjectum et causa receptionis et transmutationis : propter duo enim est subjectum transmutationis , et propter unum tantum est ipsa subjectum receptionis : quia enim contrarium inest sibi, oportet hoc abjici per transmutationem : et quia inchoatio formae inest ei ante perfectionem secundum actum, oportet illam inchoationem procedere ad actum per transmutationem quae est forma post formam : et eo quod continue fluit potentia ejus in actum. His enim duabus de causis oportet ipsam materiam prius tempore subjici transmutationi quam receptioni. Receptioni enim subjicitur per id quod receptio est finis transmutationis : et ideo receptio est in indivisibili temporis, et transmutatio in tempore: haec autem omnia manifeste probata sunt in Physicis. Sed potentia cui non inest contrarium, nec inchoatio receptibilis, illa non potest esse subjectum motus, sed erit subjectum receptionis simplicis : et illius exemplar est, quod tamen non per omnia simile est, tabula rasa et planata et polita, in qua scriptura nec secundum actum est, nec contrarium scripturae, nec inchoatio scripturae per dispositionem mediam inter actum et potentiam, quae per motum educatur in actum : sed tantum est sufficienter praeparata ad. recipiendam scripturam, et ideo recipit eam sine motu : et nihil abjicitur a tabula, nec aliquid illi imperfectum procedit in actum, sed quamlibet litteram recipit ut actum sine motu adeptum, ad quem non. est in potentia, nisi receptiva solum : et sic oportet accipere de intellectu possibili, quod sit in potentia receptiva tantum, cui intelligibilia prima actu non insunt, nec per dispositionem mediam inter actum et potentiam insunt ei, quod tunc oporteret eum esse materialem et transmutabilem ad actum : sed tantum habet recipere ea et meliori modo quam tabula : quia supra diximus quod ipse est quodammodo formalis ad ea, quod non ta- bula circa, scripturam est : et est operativus circa intelligibilia, quod iterum tabula minus facit circa scripturam : tamen tabula exemplum convenientius est quod in rebus corporalibus poterat inveniri ad incorporearum rerum potentiam demonstrandam.
Oportet autem hic cavere Alexandri errorem. Ille enim dicit quod intellectus possibilis non habet similitudinem cum tabula, sed cum praeparatione et rasura et politione tabulae: et causa propter quam hoc dicit, est quia dixit intellectum possibilem esse formam corporis, sicut superius diximus. Nos autem dicimus intellectum esse unam rem perfectam in entibus et incorpoream, et ideo dicimus inieliecium esse sicut tabulam, et potentialitatem ejus sicut rasuram et praeparationem. Sic igitur cum sit receptibilis intellectus sine passione et motu, suscipit et sine tempore quodlibet intelligibile : et ideo indiget agente duplici, scilicet quod conferat formam moventi, et movente : intellectus enim agens confert formam intellectualitatis et intelligibili et possibili intellectui, sicut unum lumen et perficit diaphanum et facit actu esse colorem : sed intelligibile movet ipsum distinguendo eum, sicut color visum : et hoc simile est, sicut si diceremus quod litterae scriberent seipsas in tabula : talis autem potentia receptiva soli convenit intellectui possibili, ita quod non sensui : quoniam quaedam materiales dispositiones ad sensibile recipiendum praecedunt in sensu, sicut calor vel frigus, vel hujusmodi aliquid : in intellectu autem omnino nihil praecedit : sed purae receptibilitati acquiritur receptum secundum actum : et in istum sensum concordant nobiscum Averroes, Themistius, et Theophrastus, et Nicolaus Peripateticus. Et per istud nunc perfecte patet qualiter distinguitur intellectus possibilis a materia prima, et quod passio et receptio et potentia, et omnia talia aequivoce dicuntur de intellectu possibili, et aliis potentiis receptivis.
His autem sic determinatis, solvemus quaestionem secundam, dicentes quod ipse intellectus per intentionem suam, est intelligibilis, sicut et alia intellecta. Sed est differentia, quia ideo intellectus est intentio per quam intelligitur, non autem est intentio qua intelligitur alia res, quia ipse est intellectus, non lapis, vel alia res : nihil enim omnino intelligi potest, nisi per suam universalem et formalem intentionem. Nec oportet ob hoc dicere quod intellectus non sit intellectus, quia intelligit se, et antequam intelligat, nihil est intelligibilium : sed puram et simplicem habet ad talia, potentiam receptivam : quia cum intelligit, ipse est separatus : et sua intentio per quam intelligit se, est separata intentio. Quae autem sic separata in intellectu sunt et sine materia, in talibus idem est intellectus et quod intelligitur. Scientia namque speculativa sui et quod speculatum est, idem est omnino, quia cum sit separatus sibi ipsi praesens est per intentionem, et ideo abstractione non indiget. Si autem in aliis similiter omnino esset, tunc semper esset idem scientia et res scita, et hoc est impossibile.
Sed ad hanc quaestionem plene solvendam oportet quaerere quare intellectus non semper intelligit secundum actum alia intelligibilia, et seipsum ? Si enim detur quod omne quod intelligitur, intelligitur per intentionem a se abstractam, tunc oportet quod intellectus seipsum intelligat per hujusmodi abstractionem : abstractum autem non recipitur in eo a quo abstrahitur, sed in alio quodam : ergo si. se sic intelligit intellectus possibilis, ipse ad intelligendum se indiget aliquo alio intellectu recipiente suam intentionem : et hoc abibit in infinitum. Si intelligit se et alia non per abstractionem, tunc aliis inerit intellectus speculativus : et sic alia erit intelligentia, sicut patet per supra inductam rationem. Cum
igitur utrumque istorum sit impossibile, oportet dici quod intellectus intelligit se, et sicut alia, et non sicut alia. Sicut alia quidem, quoniam intelligit se per intentionem suam, et sic intelligit alia. Non autem sicut se alia intelligit, quoniam ipse se non abstrahendo intelligit, cum sit separatus : alia autem intelligit separando et abstrahendo, sicut in praemissis dictum est: et quia illa quae abstrahit, ante abstractionem sunt in potentia intelligibilia, ideo non semper praesentia sunt in anima : et ideo intellectus non semper est de illis, quod intellectus non. est talium intellectorum nisi quando sunt sine materia, non. autem semper sunt sine materia : illi autem intellectui, scilicet possibili, convenit semper intelligibile esse, eo quod semper denudatus est et praesens sibi : et quia immaterialis est, habet intelligere seipsum. Sic ergo perfecte satis factum est de quaestionibus duabus.