TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
Quoniam autem in omni genere entium secundum naturam in quibus est aliquid sicut materia, oportet esse aliquid aliud in quolibet genere, quoniam materia est potentia omnia illa quae sunt generis illius species : et illud non potest per seipsum fieri actus de potentia : et ideo alterum necesse est esse in eodem genere, quod sit principale et efficiens, quod omnia facit quae sitiit in eo vel fiunt in eo quod est potentia omnia illa quae sunt in. genere suo. Et hoc quidem in praehabitis planum est ex omnibus quae in Physica diximus. In sensibus etiam patet quoniam potentia color non fit actu color nisi ab aliquo agente : hoc autem in omnibus est : in semine enim ordinavit natura agens quod est formans ad speciem, et id quod format ad speciem, posuit in materia seminis. Similiter est in omnibus : plura enim ad speciem unam formata, necesse est quod habeant agens unicum quod formet ea ad speciem illam : est autem omnium intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt, sicut est etiam omnium visibilium secundum quod visibilia sunt, species una qua visibilia sunt : oportet igitur quod ipsorum sit agens unum ad speciem illam formandam in eis. Hoc autem agens duo facit in omnibus in quibus est, quorum primum est, quod de se facit formas inductas, et quoad hoc est simile arti factuosae quae non accipit formas artificiatorum aliunde, sed faciat ea de se, et inducit eas in materiam : sed in anima non est nisi facere formas intelligibiles secundum quod intelligibiles sunt: et compositio earum non est in anima ad res, sed potius ad intellectum possibilem. : et quoad hoc intellectus agens in anima assimilatur arti, et intellectus possibilis assimilatur materiae. Sed quia forma intelligibilis prout comparatur ad aliud cujus est forma, informandomovet et distinguit intellectum possibilem, et non movet nisi prout in actu est. Non autem de se in actu est, sed in potentia : et ideo eliam intellectus agens comparatur lumini, quod potentia colores facit actu colores qui secundum actum lucidi movent visum : et quoad hoc intellectus possibilis alias agens assimilatur visui vel lumini : necesse enim est quod haec duo sint in omni eo quod est agens universaliter conferens unde moveat actum ab ipso : agens enim facit formas, et cum facit eas per suas intentiones, tunc est factum principium formarum sicut ars : et cum dat eis unde moveant, tunc est faciens, sicut lux facit colores : et per hunc modum in anima rationali necesse est esse has differentias.
Ita quod unus intellectus sit in ea quo anima facit intellecta, qui formatur et distinguitur ab intellectis : et alius sit quo omnia intellecta facit et confert eis formas unde movere possint intellectum possibilem, et ille est non quidem habitus qui sit accidens, quod non est pars animae : sed habet similitudinem habitus in hoc quod per ipsum agit anima quando vult, et non indiget aliquo ad hoc extrinseco perficiente vel operante : et sicut habitus de se faciens formas separatas intelligibiles, quae prout sunt intelligibiles, non habent de se formae esse prout sunt in rebus quarum sunt formae : et est sicut lumen : lumen enim secundum quemdam modum esse formalis colorum facit potentia colores esse actu colores, sicut diximus supra : et sic ille intellectus potentia intelligibilia facit actu intelligibilia per hoc quod separet ea a materia, et a conditionibus materiae, respondendo super ea, sicut lumen resplendendo super colores facit eos resultare in lucido.
Hic autem intellectus est etiam separatus et immixtus et omnino impassibilis et est substantia quae est actu : et ideo in hoc quod est separatus et immixtus, convenit cum intellectu possibili : in hoc autem quod est omnino impassibilis, possibilis autem intellectus patitur quodammodo, et differt secundum aliquid ab ipso : in hoc autem quod agens actu est, et possibilis non habet naturam nisi qua vocatur et est possibilis intellectus, differt ab eo simpliciter. Et hoc sic esse oportet, quia semper in omni natura in qua est agens et patiens, oportet quod honorabilius sit agens quam patiens, et illud quod est principiatum per suam formalem actionem, honorabilius est quam materia in qua principiatur hoc quod principiatur. Differt autem hic intellectus a possibili : quoniam cum suum intelligere nihil aliud sit nisi quod suum
intellectuale lumen imbuitur intellectus speciebus, et resplendet in eis, non egreditur suum intelligere extra seipsum : non enim est differentia inter intelligens et intellectum in eo, nisi sicut luminis in se, et luminis quo imbuti sunt colores ad actum : et ideo secundum actum sua scientia est res scita prout est scita : sed intellectus possibilis quando intelligit ea quae non sunt ipsemet intellectus, tunc sua scientia et suum scitum non sunt idem. Sic ergo in duobus differunt simpliciter intellectus agens et intellectus possibilis, et in tertio secundum aliquid differunt, et in duobus conveniunt. Et quia lumen intellectus agentis non egreditur extra se, licet ad aliud terminetur, et hoc est proprium intelligentiarum separatarum, et maxime intelligentiae primae et causae primae, et ideo quidam crediderunt eum non esse partem animae, sed esse splendorem resultantem in anima ab intelligentia separata. Et hoc inconveniens est, quia secundum hoc in natura animae non essent ista duo principia, agens scilicet et patiens : et cum illa sint in omni natura et universali et particulari, virtutes enim caelestes sunt agentes, et elementales sunt patientes, et in semine et in omnibus generatis est virtus formativa faciens et materia patiens, et impossibile est ita ad eamdem naturam reduci : et ideo manifeste errant qui dicunt quod ista duo secundum idem sint in anima: sed differunt in hoc quod eadem forma secundum quod est separata, sit agens : et secundum quod est incorporata, sit patiens : quoniam nos ostendimus supra quod anima non habet intellectum possibilem nisi in quantum est separata : et hoc concorditer dicunt Philosophi omnes. Amplius autem in intelligentiis separatis sunt istae duae differentiae, sicut dixit Averroes et omnes alii Philosophi : quia nec aliter enumerari possunt, nec intelligibilia habere, et non excipitur ab his duabus dif- ferentiis nisi sola prima causa quae nihil omnino intelligit extra seipsam. Dicendum igitur quod ista super duo radicantur in anima, quorum unum est sicut forma, et alterum sicut materia. Et placet multum nobis hoc dictum Averrois in quaestionis Theophrasti solutione, qui quaesivit qualiter differrent potentiae materiae, et potentia intellectus possibilis : et dixit quod necesse est alia esse principia rerum corporearum et incorporearum. Corporeae enim habent materiam et formam, incorporeae autem omnino sunt formae, habent tamen in se id quod est universaliter agens, et id quod est possibile : et hoc convenit intelligentiis separatis omnibus : et ideo convenit eis reflectere lumen intellectus sui supra se, quod non posset esse, si esset tantum intellectus agens in eis : quia ille non nisi spargitur ad intelligibiles formas, et reflectitur in seipsum : et ideo omne quod habet lumen intellectus in se reflexum, est compositum ex his principiis : et sic anima rationalis et est hoc aliquid, et non est hoc aliquid : quia est hoc aliquid, eo quod est substantia perfecta formali et possibili patiente secundum quid et non simpliciter. Non est autem hoc aliquid, quia est hoc perfectum ex materia et forma, et est separata a formis intellectorum. Cum enim anima sit resultatio quaedam lucis intelligentiae separatae, erunt in ipsa duo necessaria, quorum unum est forma lucis, et alterum est id in quo lux recipitur et stat ut fiat ens aliquod mundi: et ab hoc esse animae fluunt duae virtutes, quarum una est intellectus agens, qui causatur a luco recepta : et alius est intellectus possibilis, qui causatur ab eo in quo lux recipitur : et in his duobus perfecta substantia existens separata, anima est substantia permanens semper et non corrupta per mortem corporis, sicut nos inferius ostendemus. Cum autem separatus et immixtus dicitur intellectus agens et possi-
bilis, similiter hoc erit eodem modo in utroque : quia neuter eorum est virtus in corpore : et ideo immixtus est uterque eorum. Similiter autem uterque separatus est a formis intelligibilium : et ideo agens universalis est ad agendum et possibilis universalis est ad recipiendum, quod non posset esse aliquo modo si specificarentur ut esset ens aliquod : quia illud ageret formam suam tantum, et non ad omnia. Ex his igitur patet quae sit natura et quae sint agentis intellectus proprietates.