Chrysostomus in Matth..
Quia spiritualium mercationem supra dominus prohibuerat, consequenter radicem omnium malorum evellens, ait nolite possidere aurum neque argentum. Hieronymus.
Si enim sic praedicant ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorumque possessio; nam si haec habuissent, videbantur non causa salutis hominum, sed causa lucri praedicare.
Chrysostomus in Matth..
Per hoc ergo praeceptum primo quidem discipulos facit non esse suspectos; secundo ab omni eos liberat sollicitudine, ut vacationem omnem tribuant verbo dei; tertio docet eos suam virtutem. Hoc nempe eis postea dixit: numquid aliquid defuit vobis quando misi vos sine sacculo et pera? Hieronymus. Qui autem divitias detruncaverat, quae per aurum et argentum et aes signantur, propemodum et vitae necessaria amputat, ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia dei providentia gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino.
Glossa. Unde addit neque pecuniam in zonis vestris. Duo enim sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, quod intelligitur per pecuniam in zonis; aliud ipsa necessaria, quod intelligitur per peram. Hieronymus. Per hoc autem quod dicit neque peram in via, arguit philosophos qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehant.
Sequitur neque duas tunicas. In duabus tunicis duplex mihi videtur innuere vestimentum: non quod in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore reservemus.
Sequitur neque calceamenta. Et Plato etiam praecipit illas duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum: cum enim haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt.
Sequitur neque virgam: qui enim domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? Remigius. Ostendit etiam dominus his verbis, quia sancti praedicatores revocati sunt ad primi hominis dignitatem: qui quamdiu caelestes possedit thesauros, ista non concupivit: sed mox ut peccando illa amisit, ista desiderare coepit. Chrysostomus in Matth..
Felix autem est ista commutatio: nam pro auro et argento et huiusmodi, acceperunt potestatem curandi infirmos, suscitandi mortuos, et alia huiusmodi: unde non a principio dixit eis non possideatis aurum vel argentum; sed quando dixerat leprosos mundate, Daemones eicite.
Ex quo patet quod Angelos eos ex hominibus, ut ita dicam, constituit, ab omni solvens vitae huius sollicitudine: ut una sola detineantur cura, quae est doctrinae; a qua et eos solvit, dicens: ne solliciti sitis quid loquamini. Quare quod videtur esse valde onerosum et grave, hoc maxime leve eis ostendit, et facile: nihil enim est ita iucundum, ut a cura et sollicitudine erutum esse; et maxime cum possibile fuerit ab hac erutos in nullo minorari, deo praesente, et pro omnibus nobis effecto.
Hieronymus. Et quia nudos quodammodo et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit, dicens dignus est enim operarius cibo suo; quasi dicat: tantum accipite quantum in vestitu et victu vobis necessarium est: unde apostolus: habentes victum et vestitum, his contenti simus; et alibi: communicet is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis; ut quorum discipuli metunt spiritalia, consortes faciant eos carnalium suorum, non in avaritiam, sed in necessitatem. Chrysostomus in Matth.. A discipulis autem apostolos cibari oportebat: ut neque ipsi magna saperent adversus eos qui docebantur, sicut omnia praebentes, et nihil accipientes; neque rursus illi abscedant, quasi ab his despecti. Deinde ut non dicant apostoli: mendicantes ergo nos iubet vivere, et in hoc verecundarentur, monstrat hoc eis debitum esse, operarios eos vocans, et quod datur mercedem appellans: non enim quia apostolorum in sermonibus operatio erat, aestimare debebant parvum esse beneficium quod praestabant; et ideo dicit dignus est operarius cibo suo. Hoc autem dixit, non quidem ostendens tanto pretio apostolicos dignos esse labores, sed apostolis legem inducens, et tribuentibus suadens, quia quod ab ipsi datur, debitum est. Augustinus de pastor..
Non ergo est venale evangelium, ut pro temporalibus praedicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo praedicatores sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a deo. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate evangelii serviunt; sed tamquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur.
Augustinus de cons. Evang..
Vel aliter. Cum dixerit dominus apostolis nolite possidere aurum, continuo subiecit dignus est operarius cibo suo; unde satis ostendit cur eos possidere hoc ac ferre noluerit: non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus. Apparet autem hic non praecepisse dominum ita tamquam evangelice vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit Paulus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat. Sed apparet potestatem dedisse apostolis, domum in qua starent, sibi ista debere. Cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem a domino potestas datur, licet cuique non uti, et tamquam de suo iure recedere.
Hoc ergo ordinans dominus, quod qui evangelium annuntiant, de evangelio vivant, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna nec minima; ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc ergo potestatem, virgae nomine significavit, cum dixit, secundum marcum, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Sed et calceamenta cum dicit matthaeus in via non esse portanda, curam prohibuit, qua ideo portanda cogitantur ne desint.
Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset; cum ex potestate illa possit accipere. Proinde marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, neque nudus ad terram; idest, non occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitantur. Et quia non portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, monet non dupliciter, sed simpliciter ambulare. Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate; sed evangelistas alia istum, alia illum inseruisse scriptis suis. Quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; et videbit quam temere atque inerudite arbitretur: quia enim dominus monet ut nesciat sinistra quid facit dextera, ipsas eleemosynas, et quicquid hic aliud praecipit, figurate accipiendum putabit. Hieronymus.
Haec historice dixerimus; cetera secundum anagogem. Non licet magistris aurum et argentum et pecuniam quae in zonis est possidere.
Aurum saepe legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro voce: haec non licet vobis ab aliis accipere, sed data a domino possidere; neque haereticorum et philosophorum perversae doctrinae suscipere disciplinas. Hilarius in Matth..
Quia vero zona ministerii apparatus est, et ad efficaciam operis praecinctio; per hoc quod aeris in zona inhibetur possessio, ne quid in ministerio venale sit, admonemur. Admonemur etiam nec peram habere in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus in terra perniciosus est cordi, illic futuro ubi condatur thesaurus. Dicit autem non duas tunicas: sufficit enim nobis semel christus indutus; neve post intelligentiam veram, altera deinceps vel haeresis vel legis veste induamur. Non calceamenta, quia in sancta terra, peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus statuti, admonemur non alium gressus nostri habere, quam quem accipimus a christo apparatum.
Hieronymus. Vel docet dominus pedes nostros mortiferis vinculis non alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos, neque habere virgam quae vertatur in colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti: quia huiusmodi virga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis. Hilarius.
Potestatis autem externae iure non sumus indigni habentes virgam de radice iesse.