Cyrillus. Narrat Lucas consequenter, septuaginta discipulos vindicasse sibi a christo apostolicam eruditionem, modestiam, innocentiam, aequitatem, nihilque mundanorum sacris praedicationibus praeferre, aspirare autem adeo ad fortitudinem mentis ut nullum terribilium formident, neque ipsam mortem; unde dicit ite. Chrysostomus in matthaeum.
Erat enim inter omnia pericula eorum solatium virtus mittentis eos, et ideo dicit ecce ego mitto vos; quasi dicat: hoc sufficit ad consolationem vestram, hoc sufficit ad sperandum, et non timendum supervenientia mala, quae significat subdens sicut agnos inter lupos.
Isidorus abbas. Denotans simplicitatem et innocentiam: nam debacchantes et sua enormitate iniuriantes naturae, non agnos appellat, sed hoedos. Ambrosius. Contraria autem sunt sibi ista animalia, ut alia ab aliis devorentur, scilicet agni a lupis; sed bonus pastor lupos gregi suo timere non novit; ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit ut lupi in agnos audere nihil possint. Mittit ergo agnos inter lupos, ut compleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur. Chrysostomus. Hoc enim fuit manifestum indicium praeclari triumphi, ut circumdati essent discipuli christi ab hostibus, quasi agni inter lupos; eos tamen converterent. Beda. Vel specialiter lupos vocat Scribas et Pharisaeos, qui sunt clerici Iudaeorum. Ambrosius. Vel lupis sunt haeretici comparandi: lupi enim bestiae sunt quae insidiantur ovilibus, et circa pastorales versantur casas. Habitacula domorum intrare non audent; somnum canum, absentiam aut desidiam pastorum explorant; ovium guttur invadunt ut cito strangulent; feri, rapaces, natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe deluduntur. Si quem priores hominem viderint, vocem eius quadam naturae VI feruntur eripere; si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur.
Sic haeretici insidiantur ovilibus christi, fremunt circa caulas nocturno tempore: semper enim perfidis nox est, qui lucem christi nebulis pravae interpretationis obducunt; stabula tamen christi intrare non audent; et ideo non sanantur, sicut curatus est ille in stabulo qui incidit in latrones. Explorant pastoris absentiam, quia praesentibus pastoribus oves christi incusare non possunt; quadam etiam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere; quos Scripturae verus interpres christus illudit; ut in vanum suos effundant impetus, et nocere non possint: qui si quem versuta disputationis suae circumscriptione praeveniunt, faciunt obmutescere; mutus est enim qui verbum dei non eadem qua est gloria confitetur. Cave igitur ne tibi vocem tollat haereticus, ne priorem non ipse deprehenderis: serpit enim dum latet eius perfidia. Si autem commenta impietatis eius agnoveris, iacturam piae vocis timere non poteris. Guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt, dum animam petunt. Si etiam audies aliquem sacerdotem dici, et rapinas eius cognoscis, foris ovis, intus lupus est, qui humanae necis insaturabili crudelitate rabiem suam desiderat explere. Gregorius.
Multi enim cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent; et quia caritatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt: humilitatis locum in elationem dominationis immutant. Contra quae omnia considerandum nobis est, quia sicut agni inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus: qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare; quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subiectos saeviat, intus paterna pietate diligat quos foris quasi insequendo castigat: quod tunc rector bene exhibet, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit; unde subditur nolite portare sacculum neque peram. Gregorius Nazianzenus.
Quorum summa est ut adeo virtuosi existant quod non minus propter vitae modum quam propter eorum verbum evangelium proficiat. Gregorius in evang..
Tanta enim praedicatorum debet esse in deo fiducia ut praesentis vitae sumptibus quamvis non provideant, tamen sibi hos non deesse certissime sciant: ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna.
Cyrillus. Sic igitur praeceperat nec de ipso subiecto curam habere, cum dixerat mitto vos sicut agnos inter lupos.
Nec etiam concessit sollicitos esse erga extrinseca corpori, cum dixit nolite portare sacculum neque peram. Nec etiam concessit portare aliquid eorum quae nondum unita sunt corpori; unde subdit neque calceamenta. Non solum autem sacculum et peram portare prohibuit, sed nec aliquam studii distractionem permisit assumere, quos nec ab obviantium salutatione distrahi voluit; unde subdit et neminem per viam salutaveritis: quod et dudum ab eliseo dictum fuit; quasi dicat: recto tramite ad opus procedite, non alternantes benedictionibus benedictiones: damnum enim est expendere tempus praedicationibus competens. Ambrosius.
Non ergo haec dominus prohibuit quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret. Gregorius Nazianzenus. Mandavit etiam hoc eis dominus ad verbi gloriam, ne videretur in eis magis vigere blanditias: voluit etiam eos non esse sollicitos in verbis alienis. Gregorius. Haec autem verba si quis etiam per allegoriam velit intelligi, pecunia clausa in sacculo est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, et hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Per peram vero, onera saeculi, per calceamenta mortuorum operum exempla significantur. Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet; ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda caelestia non assurgat: nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire; ne scilicet quia alios talia fecisse considerat, se etiam facere licenter putet. Ambrosius. Nihil etiam dominus in nobis mortale vult esse. Mortale enim atque terrenum calceamentum Moyses iubetur solvere, cum mitteretur ad populum liberandum. Quod si quem movet qua ratione in Aegypto calceati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calceamento ad praedicandum evangelium diriguntur; is considerare debet, quia in Aegypto positus debet adhuc morsus cavere serpentis, multa enim venena in Aegypto: et qui typo Pascha celebrat, patere potest vulneri: qui autem minister est veritatis, venena non trepidat. Gregorius.
Omnis autem qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio optandae salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat: quia ex occasione et non ex intentione salutem audientibus exoptat.