LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De capitulari collectione eorum quae dicta sunt.
Colligendo ergo dicimus, quod ex intelligentiis quaedam est quae est intelligentia divina, propter hoc quod ipsa recipit ex bonitatibus primis divinis receptionem multam et eminentem.
Ex intelligentiis est, quae est intelligentia tantum : quia non recipit ex bonitatibus primis divinis nisi mediante intelligentia, hoc est, sub forma luminis intelligentiae, et non sub forma luminis divini, ut dictum est.
Et ex animabus quaedam, quae est anima intelligibilis sub forma luminis intellectualis consistens in esse et natura : proptera quod pendens est per intelligentiam, hoc est, per lumen intellectuale ad esse determinata.
Et ex animabus quaedam est anima tantum, quae scilicet lumine intelligen- tiae, ad esse terminata non est, et ideo intellectualis luminis perceptiva non est.
Et ex corporalibus naturalibus aliquod est, cui est anima animans ipsum et regens et animaliter formando et faciendo diversas rationes operationum tam super ipsum corpus quam super partes ejus.
Et quaedam corpora sunt, quae sunt corpora naturalia tantum, quibus non est anima : et hujus quidem causa non est alia, nisi quia ipsa secundum quod anima est, secundum totum esse suum non est expressio intelligentiae, ut tota scilicet intellectualis sit, nec secundum totum suum esse est animalis, nec secundum totum suum esse est corporea, sed potius imago est intelligentiae in esse et substantia animali expansa per potentias in corpus.
Et anima quidem non pendet ex. causa quae est super eam quae est intelligentia, nisi propterea quia ex ea est, hoc est, ex intellectuali natura ipsius completa et integra : et quia quaedam expansa in corpus, sunt potentiae fluentes ab ipsa. Omne enim quod habet esse, ex principio sui diffinitivo et terminativo pendet secundum esse ipsius et diffinitionem : et sic anima intellectualis pendet ex intellectu, quae est imago et agalma quoddam intelligentiae.
Et est aliqua intelligentia et. anima quae pendet per causam quae supra eam est naturae ordine et immediate, ita quod supremum ejus contingit infimum illius : et hoc modo non omnis intelligentia pendet per bonitatem causae primae, sed solum illa quae in primis bonitatibus completa est et integra, ad lumen divinum formata : talis enim potest recipere bonitates ex causa prima immediate descendentes, et potest pendere et terminari per eas, ita ut vehemens fiat ejus unitas, hoc est, ad primam causam unitio.
Et similiter non omnis anima pendet immediate per intelligentiam, sed ea quae ex. animalibus est completa et integra, ita nt vehementius fiat unita et assimilata intelligentiae per hoc quod pendet
per intelligentiam, et per hoc quasi est intelligentia completa.
Et similiter non omne corpus naturale habet animam, sed hoc solum quod est ex corporibus completum et integrum, caelo simillimum, sicut rationale, quod completissimam habet animam : et secundum hanc formam ordinis dispositi sunt reliqui ordines intelligibiles rerum naturalium.