Deinde cum dicit igitur aquae exequitur propositum.
Et primo determinat de sapore secundum veritatem. Secundo excludit falsas positiones quorumdam de natura saporis, ibi, democritus autem.
Prima pars dividitur in duas. In prima determinat quae sit natura saporis. In secunda determinat de speciebus saporum, ibi, quemadmodum autem colores.
Circa primum duo facit. Primo excludit opiniones quasdam circa generationem saporum.
Secundo determinat veritatem, ibi, apparent autem sapores.
Circa primum duo facit. Primo ponit tres opiniones circa generationem saporum.
Secundo improbat eas, ibi, horum autem, sicut empedocles.