Postquam philosophus determinavit de uno et multo, et de his quae ad ea consequuntur, quorum unum est contrarietas, quae est differentia quaedam, ut dictum est, hic determinat de contrarietate, quia eius consideratio specialem habet difficultatem.
Et dividitur in partes duas. In primo ostendit quod contrarietas est differentia maxima.
In secunda inquirit, utrum contraria differant genere, aut specie, ibi, diversum autem specie ab aliquo etc..
Prima dividitur in duas. In prima determinat de contrariis. In secunda de mediis, ibi, quoniam vero contrariorum contingit etc..
Prima dividitur in duas. In prima ostendit naturam contrarietatis. In secunda movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, quoniam autem unum uni contrarium est.
Prima dividitur in duas partes. In prima ostendit quid sit contrarietas. In secunda determinat de contrarietate per comparationem ad alias species oppositionis, ibi, prima vero contrarietas etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit definitionem contrarietatis. Secundo ad definitionem assignatam reducit omnes alias definitiones, quae de contrariis assignantur, ibi, necesse est alios terminos, etc..
Circa primum duo facit. Primo ponit definitionem contrarietatis. Secundo ex definitione assignata quaedam corollaria concludit, ibi, at vero maximum in unoquoque genere etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit aliquam esse differentiam maximam, hoc modo. In quibuscumque est invenire magis et minus, est invenire maximum, cum non sit procedere in infinitum: sed contingit differre aliquid ab altero magis et minus: ergo et contingit aliqua duo maxime differre. Et ita est aliqua differentia maxima.
Secundo ibi, et hanc ostendit, quod contrarietas sit maxima differentia, per inductionem. Quaecumque enim differunt, aut differunt genere, aut differunt specie. Illa autem, quae differunt genere, non sunt comparabilia adinvicem, sed magis distant quam possit in eis accipi magis et minus differre. Hoc enim accipitur in illis quorum est transmutatio invicem.
Intelligitur enim processus quidam et via transmutationis de uno in aliud per hoc, primo quod magis differunt, et postea minus, et sic quousque unum transmutatur in alterum. In illis autem quae differunt genere, non est accipere huiusmodi viam transmutationis unius in alterum.
Unde in eis non est accipere magis et minus differre, et per consequens nec maxime differre: et sic in differentibus genere non est maxima differentia.
In illis vero quae differunt specie, oportet maximam differentiam esse inter contraria, quae generationes mutuae sunt ex contrariis sicut ex ultimis. Generatur quidem medium ex extremo aut e converso, aut etiam medium ex medio, ut pallidum ex nigro vel ex rubeo: non tamen huiusmodi generationes sunt ex duobus quasi ultimis. Cum enim in generatione, ex nigro procedit ad pallidum, adhuc ulterius potest procedere ad aliquid magis differens.
Sed cum iam pervenerit ad album, non potest ulterius procedere ad aliquid magis differens a nigro. Et sic ibi est status sicut in ultimo. Et propter hoc dicit quod generationes fiunt ex contrariis sicut ex ultimis.
Sed manifestum est, quod distantia ultimorum semper est maxima. Relinquitur ergo, quod inter ea quae differunt specie, maxime differunt contraria.
Cum autem ostenderimus quod ea quae differunt genere non dicuntur maxime differre, et tamen est aliqua maxima differentia, sequitur quod contrarietas non sit aliud quam maxima differentia.
Deinde cum dicit at vero inducit duo corollaria ex praemissis: quorum primum est quod contrarietas sit perfecta differentia. Quod sic probatur. Maximum in unoquoque genere est idem quod perfectum est. Quod patet ex hoc, quod maximum est quod non exceditur; et perfectum est, extra quod non potest aliquid sumi. Et sic eadem videtur esse differentia maximi et perfecti.
Et quod perfectum sit extra quod non potest aliquid sumi, patet; quia omnia dicuntur perfecta, eo quod deveniunt ad finem. Extra finem autem nihil est: quia finis est id quod est ultimum in omni re, et quod continet rem. Unde nihil est extra finem. Nec id quod perfectum est, indiget aliquo exteriori; sed totum continetur sub sua perfectione. Et sic patet quod perfecta differentia est quae pervenit ad finem.
Et sic, cum contrarietas sit maxima differentia, ut probatum est, sequitur quod sit differentia perfecta. Sed quia contraria dicuntur multipliciter, ut postmodum dicetur, non omnia contraria dicuntur perfecte differentia. Sed ita consequitur quaelibet contraria perfecte differre, sicut competit eis esse contraria; quibusdam scilicet primo, et quibusdam secundario.
His enim.
Secundum corollarium ponit dicens, quod cum praedicta sint vera, manifestum est quod non convenit plura esse contraria uni.
Quod quidem probat dupliciter. Primo, quia contrarietas est maxima et perfecta differentia quasi ultimorum. Unius autem distantiae non possunt esse plura ultima quam duo. Sicut videmus quod unius rectae lineae sunt duo puncta extrema. Nec iterum ultimo est aliquid ulterius. Unde impossibile est, si contrarietas est una distantia, quod uni contrariorum contrarientur aliqua duo ex aequo quasi ultima. Nec quod unum contrarietur magis, et alterum minus: quia id quod contrarietur minus, non esset ultimum, sed aliquid haberet ulterius.
Deinde cum dicit totaliter autem probat idem alio modo; dicens, quod contrarietas est differentia quaedam. Omnis autem differentia est aliquorum duorum.
Unde et perfecta differentia est duorum.
Et sic unum uni tantum est contrarium.
Deinde cum dicit necesse autem ostendit, quod omnes definitiones de contrariis datae, secundum praedictam definitionem contrarietatis verificantur. Et ponit quatuor terminos, idest definitiones contrariorum ab aliis assignatas; quarum prima est, quod contraria sunt quae plurimum differunt. Hoc enim verificatur secundum praedicta, cum contrarietas sit perfecta differentia, quae facit plurimum differre. Manifestum est enim ex praedictis, quod in his quae differunt genere non est accipere quid magis differens his quae differunt specie: quia ad ea quae sunt extra genus, non est differentia, ut dictum est. Eorum vero, quae differunt specie, maxima differentia est contrariorum. Et sic sequitur quod contraria sunt quae plurimum differunt.
Secunda definitio est, quod contraria sunt quae plurimum differunt in eodem genere. Quae etiam verificatur secundum praedicta: quia contrarietas est perfecta differentia. Maxima autem differentia eorum quae sunt in eodem genere est perfecta differentia. Unde relinquitur quod contraria sunt quae plurimum differunt in eodem genere.
Tertia definitio est quod contraria susceptibili. Quod etiam verificatur ex praedictis; quia eadem est materia contrariorum, cum ex invicem generentur.
Quarta definitio est, quod contraria sunt, quae plurimum differunt sub eadem potentia, idest arte vel scientia.
Nam scientia est potentia rationalis, ut in nono dictum est. Et haec etiam definitio ex praedictis verificatur; quia una scientia est circa unum genus. Cum igitur contraria sint in eodem genere, oportet quod sint sub eadem potentia sive scientia. Et quia contrarietas est perfecta differentia in eodem genere, oportet quod contraria plurimum differant eorum quae sunt sub eadem scientia.