Insuper. Hic enumerat beneficia speranda.
Primo quantum ad resurrectionem carnis; secundo quantum ad animam, ibi, notas. Prima in duo.
Primo ponit spem resurrectionis; secundo modum, ibi, quoniam non derelinques. Dicit ergo, dedisti mihi intellectum, et astitisti mihi homini, sed insuper et caro mea requiescet in spe, resurrectionis.
Ps. 3: ego dormivi, et soporatus sum, et resurrexi.
Et etiam habebit caro mea spem in resurrectione.
Sap. 3: spes illorum immortalitate plena est. Ratio, quia resurrectio requirit unionem corporis et animae; et ideo non debuit anima conjuncta divinitati remanere in inferno; sed tamdiu debebat ibi stare, donec probaretur veritas humanitatis, et verae carnis: nec plus decebat relinqui in inferno, ubi descenderat ad liberandum sanctos.
Eccl. 24: penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes etc.. Item ex parte corporis, quia nec dabis sanctum, idest corpus meum a te sanctificatum, videre corruptionem, idest putrefactionis, vel resolutionis, quam non est passus; sed mortis corruptionem passus est. Beneficia quae pertinent ad animam commemorat, cum dicit, notas.
Hoc refertur ad christum pro membris suis, et haec sunt documenta et praecepta, quae sunt via in beatitudinem. Prov. 7: serva mandata mea, et vives; et ideo dicit, notas mihi fecisti vias vitae. Secundo commemorat beneficium: ubi tria dicit. Primo plenam dei visionem, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, idest videbo vultum tuum. 2 Cor. 13: nunc cognosco ex parte, idest imperfecte, tunc cognoscam facie ad faciem. Plenam laetitiam: joan. 16: ut gaudium vestrum plenum sit: quia delectationes indeficientes, quia, in dextera tua usque in finem. Isa. 51: laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt: et fugiet ab eis dolor et gemitus.
Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.