In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Bilibris tritici. " Ad litteram bilibris est vas capiens duos sextarios, vel duas libras. Unde dicitur bilibris, quasi duplex libra. Bilibris ergo tritici est illud quod continet duos sextarios vel duas libras tritici.
Sed quare non dixit: Duae librae tritici ? Responsio. Ad signandum unitatem Ecclesiae dixit in singulari : et quia illa unitas est ex duobus Testamentis, vel duobus populis in unum collectis : ideo posuit numerum qui in bilibris intelligitur. Una ergo bilibris est una Ecclesia ex duobus Testamentis, vel ex duobus populis, vel consistens in dilectione Dei et proximi.
" Tritici. " Per triticum quod praeeminet caeteris granis, intelliguntur majores in Ecclesia, qui praesunt aliis. Bilibris ergo tritici est una Ecclesia ex duobus populis in majoribus Sanctis.
" Denario, " scilicet uno. Iste denarius est Christi sanguis quo sumus redempti. I ad Corinth. VI, 20 : Empti estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Est ergo sensus:" Audivi tamquam vocem. etc." Ne laeseris frumentum. Quare 1 quia " bilibris tritici, " id est, Ecclesia ex duobus populis collecta, et majoribus Sanctis, supple, est empta " denario, " id est, sanguine Christi.
" Et tres bilibres hordei denario, " scilicet uno. Sicut bilibris est vas continens duos sextarios : ita tres bilibres sunt tria vasa quae continent sex sextarios. Tres ergo bilibres hordei sunt sex sextarii hordei. Et per hordeum quod est minoris valoris quam triticum, intelliguntur minores in Ecclesia : qui etsi non eisdem virtutibus vigent quibus majores, tamen in fide Trinitatis vivunt, et ideo dicuntur tres bilibres, quia sex operibus misericordiae exercentur. Et quia uterque eodem pretio sunt redempti, id est, sanguine Christi, ideo dicit: " Et tres bilibres, etc. " Quasi diceret: Ne laeseris hordeum : quia " tres bilibres hordei, " id est, universi minores in Ecclesia, supple, empti sunt " denario " uno, id est, sanguine Christi. Vel, iste denarius est remuneratio vitae aeternae , quae dabitur istis, vel illis.
" Et vinum et oleum ne laeseris. "
Per vinum et oleum significantur tenentes medium statum, qui dicuntur vinum propter calorem et fervorem charitatis per quam habent cordis laetitiam, et alios laetificant, sicut vinum laetificat cor hominis : inde consolatur et eos inebriat ad bene operandum. Oleum sunt propter opera misericordiae quibus intendunt. Et de his dicitur : " Vinum, " id est, charitate ferventes, " et oleum ", id est, operibus misericordiae intendentes, " ne laeseris. " In quo notatur, quod non potest nocere diabolus, nisi quantum Dominus permiserit. Vel, " Vinum et oleum, etc, " id est proficientes, vel paenitentes.
Aliter sic : " Bilibris tritici, etc. " Triticum quod est pretiosius aliis granis, significat Novum Testamentum. Bilibris significat intelligentiam historicam et spiritualem, et hoc propter dualitatem : sed propter numerum singularem intelligitur doctrina Evangelica propter unitatem Ecclesiastici vel Evangelici sacramenti. Ecclesiae enim sacramentum efficaciam habet ab uno, hoc est, a Passione Christi. Unde dicitur emi " denario, " hoc est, sanguine Christi. Tres bilibres Vetus Testamentum fignificant ratione numeri, propter ordines tres qui sunt in Veteri Testamento, scilicet, Lex, et Prophetae, et Hagiographa : sed ratione dualitatis mensurae, historicum sensum et mysticum significant. Per denarium significatur fidei perfectio. Unde sicut perfecto nihil deest, nec ultra non porrigitur, quasi nihil desit ei. item, per vinum significatur legis austeritas, per oleum, Evangelii suavitas.
Unde sensus est: " Bilibris tritici, etc." Quasi diceret: Nolite timere vos fideles, si male exponunt haeretici Scripturam : quia bilibris tritici, id est, sana intelligentia Novi Testamenti quoad litteralem et spiritualem sensum, supple, empta est denario uno, id est, sanguine Christi, cujus effusio dedit sacramenta Novi Testamenti. " Et tres bilibres hordei, " id est, sana intelligentia Veteris Testamenti secundum utrumque sensum, litteralem, et spiritualem : quod significat dualitas mensurae, quod etiam in tribus, scilicet, Lege, Prophetis, et Hagiographis continetur. Et hoc significat numerus pluralis cum hac conditione, tres. Haec, inquam, sana intelligentia, supple,empta est " denario, " sicut prius. Per hordeum autem signatur Vetus Testamentum: quia sicut sub palea latet granum in hordeo, sic sub Veteri Testamento latet Novum. Vel, " Denario, " id est, profectione fidei: per denarium enim signatur unitas fidei. Denarius habet regis imaginem, et inscriptionem : et imago refertur ad humanitatem, superscriptio ad divinitatem : de quibus est fides. Quia ergo utrumque Testamentum unitatem fidei perfecte continet, recte dicitur vendi vel emi denario, id est, perfecta fide.
" Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide.
Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum: et data est illi potestas super quatuor partes ter-
rae interficere gladio, fame, et mor te, et bestiis terrae. "
Hic agitur de apertione quarti sigilli in qua ostenditur tertia persecutio Ecclesiae quae facta est per hypocritas quo: diabolus in Ecclesiam introduxit: videm enim, quod nec per principum persecu tionem, nec per haereticorum pravitatem posset proficere ad exercendam suam malitiam, hypocritas in Ecclesia introduxit, et per eos fideles Ecclesiae familia rius et secretius turbare tentavit.
Et dividitur haec pars sicut praecedentes.