Postquam philosophus definivit contrarietatem, hic comparat ipsam ad alias species oppositionis; et circa hoc duo facit.
Primo proponit quod intendit; scilicet quod contrarietatis principium est oppositio privationis et habitus. Secundo manifestat quod supposuerat, ibi, si ergo opponuntur etc..
Circa primum duo facit. Primo enim proponit quod principium contrarietatis est privatio et habitus; dicens, quod prima contrarietas est privatio et habitus, quia scilicet in omni contrarietate privatio et habitus includitur.
Sed ne aliquis crederet quod idem esset opponi secundum privationem et habitum, et secundum contrarietatem, subiungitur quod non omnis privatio sit contrarium; quia privatio, sicut in superioribus habitum est, multipliciter dicitur.
Aliquando enim quocumque modo, si non habeat quod natum est haberi, dicitur esse privatio. Sed talis privatio non est contrarium, quia talis privatio non ponit aliquam naturam oppositam habitui, licet supponat subiectum determinatum. Sed privatio dicitur esse contrarium, quaecumque fuerit perfecta privatio.
Cum autem privatio secundum id quod est, non recipiat magis et minus, non potest dici perfecta privatio nisi ratione alicuius naturae, quae perfectam distantiam habeat ad habitum. Sicut non omnis privatio albi est contraria albo; sed privatio magis distans ab albo, quam oportet fundari in aliqua natura eiusdem generis, maxime distante ab albo. Et secundum hoc dicimus quod nigrum est contrarium albo.
Deinde cum dicit alia autem secundo ostendit qualiter ab ista prima contrarietate, alia contraria deriventur; dicens, quod alia contraria dicuntur secundum hoc, scilicet secundum privationem et habitum diversimode. Quaedam enim dicuntur contraria in eo quod habent in se inclusam privationem et habitum; sicut album et nigrum, et calidum et frigidum.
Alia per hoc quod actu faciunt privationem et habitum, sicut sunt calefaciens et infrigidans.
Aut per hoc quod sunt virtute activa privationis et habitus, sicut calefactivum et infrigidativum. Alia vero per hoc quod sunt acceptiones dictorum, sicut calefieri et infrigidari. Aut per hoc quod sunt abiectiones eorum, sicut corruptio caliditatis et frigiditatis. Et non solum aliqua dicuntur contraria per hoc, quod dicunt dictas habitudines ad prima contraria; sed etiam per hoc, quod habent habitudines easdem ad contraria sequentia. Sicut si dicamus quod ignis et aqua sunt contraria, quia habent calidum et frigidum, quae etiam dicebantur contraria per hoc quod includunt privationem et habitum.
Deinde cum dicit si ergo manifestat quod supposuerat, scilicet quod prima contrarietas est privatio et habitus: et hoc dupliciter.
Primo per syllogismum. Secundo per inductionem, ibi, palam autem et per inductionem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod contrarietas non est contradictio; dicens, quod cum quatuor modis aliqua alicui opponantur: uno modo ut contradictio, sicut sedens non sedenti; alio modo ut privatio, sicut caecus videnti: tertio modo ut contrarietas, sicut nigrum albo: quarto modo ad aliquid, sicut filius patri;- inter ista quatuor genera oppositionis primum est contradictio.
Cuius ratio est, quia contradictio includitur in omnibus aliis tamquam prius et simplicius. Opposita enim secundum quodcumque oppositionis genus impossibile est simul existere. Quod quidem contingit ex hoc, quod alterum oppositorum de sui ratione habet negationem alterius.
Sicut de ratione caeci est quod sit non videns. Et de ratione nigri, quod non sit album. Et similiter de ratione filii est quod non sit pater eius cuius est filius.
Manifestum est autem quod in contradictione non est aliquod medium.
Necesse est enim aut affirmare aut negare, ut supra in quarto manifestum fuit. Contrariorum autem convenit esse medium. Et sic manifestum est quod contrarietas et contradictio non sunt idem.
Deinde cum dicit privatio vero ostendit qualiter se habeat privatio ad contradictionem, manifestans qualiter conveniant et qualiter differant. Dicit ergo, quod privatio est quaedam contradictio.
Dicitur enim privatio uno modo, quando aliquid non habet quod nullo modo natum est habere; ut si diceremus quod lapis non habet visum. Alio modo dicitur aliquid privari, si non habeat quod natum est habere; sicut animal si non habeat visum. Et hoc dupliciter: uno modo qualitercumque non habeat. Alio modo si non habeat cum aliqua determinatione, puta in tempore determinato, aut aliquo modo determinato; quia privatio multipliciter dicitur, sicut supra habitum est in quinto et nono.
Ex his ergo patet quod privatio est quaedam contradictio. Et quidem, quod sit contradictio patet ex hoc, quod aliquid dicitur privatum ex hoc quod non habet.
Sed quod non sit contradictio absoluta, sed contradictio quaedam, patet ex hoc quod contradictio de sui ratione non requirit neque aptitudinem, neque etiam existentiam alicuius subiecti. Verificatur enim de ente et de non ente quocumque.
Dicimus enim quod animal non videt, et lignum non videt, et quod non ens non videt. Sed privatio de necessitate requirit aliquod subiectum, et quandoque etiam requirit aptitudinem in subiecto: quod enim est omnino non ens non dicitur privatum.
Et ideo dicit quod privatio aut est in determinata potentia, scilicet cum aptitudine ad habitum, aut saltem concepta cum susceptivo, idest cum subiecto, licet non habente aptitudinem ad habitum.
Sicut si dicamus vocem invisibilem, aut lapidem rem mortuam.
Et ideo contradictio non potest habere medium: sed privatio aliquo modo medium habet. Necesse est enim omne aut aequale aut non aequale esse, sive sit ens sive non ens. Sed non necesse est dici de omni, quod sit aequale aut inaequale; sed solum hoc necesse est in susceptivo aequalitatis.
Sic igitur oppositio contradictionis omnino est immediata: oppositio vero privationis est immediata in determinato susceptivo; non autem est immediata simpliciter.
Ex quo patet quod contrarietas, quae nata est habere medium, propinquior est privationi quam contradictioni. Nondum tamen habetur, quod privatio sit contrarietas.
Si itaque restat tertio ostendendum, quod contrarietas sit privatio; et circa hoc duo facit.
Primo ostendit per syllogismum quod contrarietas sit privatio, hoc modo. Omne illud ex quo fit generatio, aut est species sive quicumque habitus speciei; aut est privatio speciei, sive cuiuscumque formae.
Omne quidem dicit, quia est duplex generatio.
Generatur enim aliquid simpliciter in genere substantiae, et secundum quid in genere accidentium. Generationes enim sunt ex contrariis in materia. Manifestum est ergo, quod omnis contrarietas est aliqua privatio. Si enim alterum extremorum in qualibet generatione est privatio, et utrumque contrariorum est extremum generationis, quia contraria generantur ex invicem, sicut album ex nigro, et nigrum ex albo; necesse est quod semper alterum contrariorum sit privatio.
Deinde cum dicit privatio vero ostendit quod non omnis privatio est contrarietas, quod etiam supra dixerat, dicens: non omnis privatio est contrarietas.
Et causa huius est, quia privatum contingit multipliciter privari. Quocumque enim modo id quod natum est habere aliquam formam, non habeat illam, dici potest esse privatum; sive sit in dispositione propinqua ad formam illam, sive remota. Sed contrarium est semper in dispositione remota: quia contraria sunt ex quibus fiunt permutationes sicut ex extremis. Unde supra dictum est, quod sunt maxime distantia.
Aliquid enim privari dicitur albedine si non sit album, sive sit pallidum, sive quocumque alio colore coloratum. Sed non ideo dicitur esse contrarium nisi quando est maxime distans ab albo, scilicet quando est nigrum. Unde manifestum est quod non omnis privatio est contrarietas.
Ex hoc etiam apparet quod, cum privatio nihil aliud requirat nisi absentiam formae, supposita tantum habitudine in subiecto, sine hoc quod determinet aliquam dispositionem in subiecto, per quam subiectum sit propinquum formae vel distans ab ea: quod privatio non significat aliquam naturam in subiecto, sed praesupponit subiectum cum aptitudine. Contrarium vero requirit determinatam dispositionem subiecti, secundum quam maxime distet a forma. Unde de necessitate aliquam naturam significat in subiecto, quae est eiusdem generis cum forma absente; sicut nigrum est in genere albi.
Considerandum est etiam quod est duplex privatio. Quaedam quae habet immediatum ordinem ad subiectum formae, sicut tenebra habet immediatum ordinem ad diaphanum. Et inter huiusmodi privationem et formam oppositam est mutua transmutatio. Aer enim de lucido fit tenebrosus, et de tenebroso fit lucidus.
Quaedam autem privatio est quae non comparatur ad subiectum formae nisi mediante forma, cum sit ut quaedam corruptio eius; sicut caecitas est corruptio visus, mors est corruptio vitae. Et in talibus non est mutua conversio, sicut supra in nono habitum est.
Cum igitur hic ostenditur contrarietatem esse privationem ex mutua transmutatione, quae est in contrariis et privatione et forma, manifestum est quod non dicitur ista esse contrarietas quae est corruptio formae, sed quae habet immediatum ordinem ad subiectum formae. Et sic cessat illa obiectio quae ponitur in praedicamentis, quod a privatione ad habitum non fit reversio. Contraria autem transmutantur invicem.
Deinde cum dicit palam autem ostendit per inductionem quod contrarietas sit privatio; et hoc dupliciter.
Primo inducendo in singulis contrariis.
Secundo reducendo ad prima contraria, ibi, sufficit autem et si prima etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit per inductionem quod contrarietas sit privatio; dicens, quod hoc quod supra ratione syllogistica ostensum est palam est etiam per inductionem. Quia omnis contrarietas invenitur habere privationem alterius contrariorum. Semper enim duorum contrariorum unum est defectivum respectu alterius. Sed tamen non in omnibus contrariis similiter invenitur unum privatio alterius, ut infra dicetur. Et quod unum contrariorum sit privatio alterius, ex hoc apparet, quia inaequalitas est privatio aequalitatis, et dissimilitudo similitudinis, et malitia virtutis.
Deinde cum dicit differt autem ostendit quod diversimode unum contrariorum est privatio alterius. Hoc enim contingit secundum diversam rationem privationis.
Quae quidem diversitas attenditur dupliciter. Uno modo ex hoc quod privatio potest dici, vel quia solum aliquod privatum est modo quocumque. Vel quia est privatum in aliquo tempore determinato, vel in aliqua parte determinata. In tempore quidem determinato, sicut si sit privatum in aliqua aetate. In parte autem determinata, sicut si sit privatum in aliqua parte principali. Aut etiam in omni, idest in toto. Dicitur enim aliquis insensatus, si in aetate perfecta discretione careat, non autem in puerili aetate. Et similiter aliquis nudus, non si aliqua pars eius non sit tecta, sed si plures aut principales partes intectae remaneant.
Et propter istam diversitatem privationis, quae in contrarietate includitur, contingit quod quorumdam contrariorum est medium, et quorumdam non. Inter bonum enim et malum, medium est. Est enim aliquis homo neque bonus neque malus.
Dicitur enim bonus homo secundum virtutem. Nam virtus est quae bonum facit habentem. Non autem omnis qui caret virtute malus est. Nam puer caret virtute, et tamen non dicitur malus. Sed si in aetate, in qua debet habere virtutem, non habeat, malus dicitur. Vel etiam si aliquis virtute careat quantum ad aliquos actus minimos et quasi indifferentes ad vitam, non dicitur malus; sed solum si careat virtute quantum ad actus principales et necessarios ad vitam. Sed par et impar in numeris non habent medium: quia numerus dicitur impar ex hoc quod quocumque modo caret paritate.
Alia vero diversitas privationis est, quod privatio quaedam determinat sibi subiectum, quaedam vero non. Dictum est enim supra, quod id quod caret aliquo, etiam si non natum sit habere, quandoque dicitur privatum. Ex hac autem diversitate privationis potest contingere in aliquibus contrariis, quod habeant medium vel non habeant: sicut si dicamus, quod cum homo dicatur bonus secundum virtutes politicas, si malum quod includit privationem boni requirat determinatum subiectum, rusticus qui non participat conversatione civili, nec bonus nec malus est bonitate vel malitia civili. Sic igitur patet ex praedictis, quod alterum contrariorum dicitur secundum privationem.
Deinde cum dicit sufficit autem ostendit idem reducendo ad prima contraria; dicens quod sufficit ad ostendendum quod alterum contrariorum sit privatio, si hoc invenitur in primis contrariis, quae sunt genera aliorum contrariorum, sicut sunt unum et multa. Et quod ista sint prima contraria, patet ex hoc, quod omnia alia contraria reducuntur ad illa. Nam ad unum et multa reducuntur aequale et inaequale, simile et dissimile, idem et diversum.
Differentia autem, diversitas quaedam est, et contrarietas differentia quaedam, ut supra habitum est. Et sic patet quod omnis contrarietas reducitur ad unum et multa.
Unum autem et multa opponuntur ut divisibile et indivisibile, ut supra habitum est. Et ita relinquitur, quod omnia contraria privationem includant.