DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria solium.
Solium. Solium et sedes regia : et dicitur solium quasi solidum: quia de solida fieri solet materia, ad tutelam corporis regii. Vel, solium dicitur quasi sedium a sedendo. Unde et sella quasi seda, et subsellia quasi subsedia. De hoc solio legitur sic, II Paralip.IX, 17 et seq. : Fecit quoque rex Salomon solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. Sex quoque gradus quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo, altrinsecus, et duo leones stantes juxta brachiola, sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
Idem solium et thronus. Notandum, quod sicut per thronum, sic et per solium Maria designatur, et eisdem rationibus. Vestitum est solium istud auro mundissimo, ut fiat comparatio moralis. Aurum mundum dilectio amici, mundius dilectio inimici, mundissimum dilectio Dei, quia nihil inquinatum incurrit in illam dilectionem.
Et bene dicitur vestivit: quia dilectio vel charitas vestis est nuptialis, qua quicumque caruerit in judicio, ejicietur in tenebras exteriores. Hoc auro excellentissime fuit vestita Maria Unde in vestitu deaurato a dextris Domini dicitur adstitisse .
Dicitur autem solium hoc habuisse scabellum, quod legitur in throno, in quo videlicet scabello notatur humanitas Filii, quae scabellum est deitatis, quia sicut scabellum subservit domino suo, ita Christus secundum quod homo servivit Domino, id est, Deo Patri, et Dominae suae matri, et reddidit et reddit et reddet in perpetuum honorem, reverentiam et obedientiam, sicut praeceptum est, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem, tuam. Et hoc scabellum fuit aureum : quia sicut aurum caeteris praevalet metallis, ita Christi humanitas cunctis humanitatibus.
Et nota, quod hoc scabellum faciebat quasi gradum unum ad celsitudinem solii hujus attingendam: quanto enim major est dignitas filii, tanto major est dignitas matris : et licet etiam secundum humanitatem praecellat filius matrem, tamen scabellum ante solium esse dicitur tamquam inferius solio, ut per hoc: significetur honor et reverentia quam. exhibet matri suae, ut supra,. De hoc autem scabello dicitur,II Paralip. IX, 18:. Fecit ei scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus : quae brachiola significant brachiola Christi pueri, quibus matrem amplexabatur.
Est autem solium sedes judiciaria, sicut dictum est de throno. Unde, Proverb. xx, 8: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Christus enim sedens in solio paradisi, et oculo misericordiae respiciens peccatorem, dissipat intuitu suo omne malum, id
est, triplcx malum, culpae scilicet quam remittit, peccati a quo liberat, et malum diaboli, ne tantum noceat quantum desiderat. Similiter regina, id est, beata Virgo, ut supra titulo de protectione Mariae, causa vigesima quinta. De hoc solio dicit Jeremias, xlv, 21, docens nos qualiter adjuvare orando per Patrem Filium debeamus : Ne facias nobis contumeliam solii gloriae tuae : recordare, ne irritum facias faedus tuum nobiscum. Quasi diceret: Quoties, Domine, bonitatem tuam exasperat nostra malitia, memento salutis auctor, etc. Et ideo de hoc solio dicitur, Isa, XVI, 5 : Ei praeparabitur in misericordia solium ejus, etc. Item, Job, XXVI, 9 : Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. Dominus enim solii vultum tenuit, quando matris suae mentem praerogativa gratiae illustravit: tenuit enim mentem qui tentus fuit a ventre : nebulam autem super solium suum expandit, cum eam circumdedit caligine paupertatis et sollicitudinis multiformis.
Item, De hoc solio dicitur, Isa. VI, 1 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat domus majestate ejus : et ea quae sub ipso erant replebant templum. Nota , quod Isaias non vidit Dominum nisi prius mortuo Ozia rego superbo et leproso. Nec nos videre poterimus Deum, nisi prius mortuus fuerit in nobis diabolus, qui est rex super omnes Ullos superbiae : qui tamquam leprosus ejectus est a consortio Angelorum.
Item, Nota quod sicut triplex est Domini sessio, sic tria solia pro numero sessionum. Prima Domini sessio est creaturae perfectio. Unde, Genes. II, 2 : Requievit ab universo opere quod patrarat. Secunda, Dei habitatio in mente fideli: quia anima justi sedes Dei. Tertia, Verbi incarnatio. Unde Christus Patri : ''Tu cognovisti sessionem, meam , etc.
Hujus sedes uterus virginalis. Unde : Dominus in caelo, id est, beata Virgine, paravit sedem suam . Primum solium est excelsum propter dignitatem conditionis. Secundum elevatum propter praerogativam virtutis. Tertium debet dici supc rexaltatum propter unionem Verbi et humanitatis, De hoc tertio solio dicit Propheta: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum . Non enim defuit Mariae dignitas conditionis pro qua fuit solium excelsum, non praerogativa virtutis pro qua fuit solium per gratiam elevatum, non Filii Dei in se susceptio pro qua fuit solium superexaltatum.
Sequitur : Et plena erat domus, id est, Ecclesia, majestate ejus : quia de plenitudine ejus acceperunt universi Jerem. xxiii, 24 : Caelum et terram ego impleo.
Sequitur : Et ea quae sub ipso sedente vel solio erant, hoc est, Angelorum agmina et sanctorum animae, replebant templum, hoc est, consummabant : intellige de illo templo ruinam passo, quod primo factum est ex novem ordinibus Angelorum. Vel, replebant templum, id est, Ecclesiam: quia ex his constat Ecclesia.
Moraliter : Solium est anima quae solo pede necessitatis tangit terram, et dicitur solium judicii, ut supra : in illis enim sedet Christus et quiescit, qui sunt quasi solium et thronus, elevati scilicet et suspensi ab amore mundi, qualis erat Job dicens, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea, etc. Et quorum conversatio est in caelis , et in quibus saepius celebratur illud judicium, de quo Apostolus, I ad Corinth. XI, 31 : Si nosmetipsos dijudica remus, etc. Titulo de confessione. Et qui sunt eburnei et grandes, ut supra, et aurei per sapientiam, quae maxime necessaria est in tali judicio, et tractabiles per obedientiam ut obediant mandatis confessorum : et hoc ex charitate quae per aurum signator, ut omnia ex charitate fiant, et ut vestiti sint hoc auro : in
confessione enim vestitur anima roba nova : charitas enim, quae. significatur in hoc auro,operit multitudinem peccalo- rum .