TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod est idem, intellectus componens ei dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.
Cum autem determinatum est aliquid esse conferens sive laetum, aut aliquid esse inconveniens sive triste, tunc est sensus per accidens, aut intellectus per accidens : quia tunc aliquid firmat aut negat componendo unum cum altero vel dividendo unum ad altero : et tunc aut mutatur per appetitum et motum, si determinant aliquid laetum, aut fugit propter appetitum et motum, si determinant aliquid triste : conferentia autem facientia laetitiam et inconvenientia facientia tristitiam sunt communia, et sunt circa sensibilia tantum.
Et ideo oportet quod duae passiones animae secundum quas est laetari et tristari sit quoddam agere appetitus et motus quidam appetitus animae, qui motus fit sensibili mediante, quod sit aut bonum aut malum, aut aliquid hujusmodi conveniens vel inconveniens ad laetitiam vel ad tristitiam, quae est secundum sensibilem animam : et ideo Plato dixit quod omnis delectatio et tristitia sunt generationes factae in sensibilem animam : et verum est quod dicit de delectatione habente contrarium. Si autem est aliqua delectatio in contemplatione ejus, quod diameter est asimeter costae, illa non habet contrarium, et non est animae sensibilis. Et de illis in Ethicis arii quaerendum. Sed hoc quod hic est sciendum, est quod laetitia et tristitia in sensibilibus sequitur fuga et appetitus, et per appetitum motum : fuga autem et appetitus ideo sunt in prima radice sua secundum actum, quoniam una pars quae est appetitiva sive motiva pars, agitatur: una enim pars animae est, quae praesens delectabile appetit, et tristabile praesens fugit : praesens autem est appetitus universalis fuga secundum actum, quia contraria sunt ejusdem potentiae : et ideo ejusdem est fugere et persequi, et non alterum appetitivum et fugitivum : neque ab invicem omnia ista sunt altera nec a sensitivo. Quod autem idem est esse appetitivum et fugitivum, dico in communi, quia utramque appetitivae animae et utrumque est pars animae sensibilis. Sed esse istarum virium ali-
quando differens est, sicut differunt partes appetitus, quae sunt irascibilis et concupiscibilis, de quibus nos inferius persequemur, cum de motivis partibus animae tractabimus.
Sed hoc quidem notandum est, quod animae intellectivae sunt phantasmata moventia intellectum, sicut sensibilia movent sensum. Cum autem se extendit cogitans intellectus, et determinat affirmando vel negando bonum vel malum, tunc sequitur fuga vel persecutio : intellectus autem appetibile determinans se habet in ratione utentibus sicut aestimativa in non utentibus ratione. Et hoc apparet, quod in talibus nequaquam anima rationalis intelligit sine phantasmate ex quo universale elicitur : et est unus intellectus comparans et dijudicans omne quod movet cum phantasmatibus.
Sicut enim diximus superius, quodaer immutatus a medio hujus fecit pupillam agendo in eam speciem sensibilem quam recipit a re ipsa : et pupilla alterum est ab aere a quo movetur. Et similiter auditus habet suum motivum, et similiter omnis sensus : sed alterum sensitivum quod ultimum dicitur, quia ultimo venit ad ipsum : primum autem dicitur, eo quod ibi est fons et origo sensibilis virtutis et unum formale ad quod terminatur sensus particularis, et quod unum sensitivum est una medietas omnium sensibilium : sicut etiam ostendimus superius : sed plura est secundum esse particularium sensuum qui ad ipsum terminantur : prius enim dictum est quod uno et eodem discernit, et quid est illud quod discernit, et quid differt dulce et calidum. Sed nunc dicendum est, quia est unum aliquid quod est primum et ultimum sensitivum, quod est sic unum, sicut terminus ad quem diversa terminantur, est unum, sicut punctum centri est unum ad quod lineae terminantur a circumferentia venientes . Et similiter intellectus est unus ad quem omnis motus phantasmatum terminatur, et est formalis respectu phantasiae, sicut et phantasia formalis est respectu sensus communis , et sensus communis respectu sensuum particularium. Haec autem vera sunt de intellectu, sive phantasmata ipsa moveant, sive moveant intentiones boni vel mali ex phantasmatibus elicitae.